Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Liber Iudicum, Caput 9,  versae 7-15

7 Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem; ita audiat vos Deus. 8 Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivæ: Impera nobis. 9 Quæ respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear? 10 Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. 11 Quæ respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear? 12 Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis. 13 Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri? 14 Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos. 15 Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.
Lire la suite:Liber Iudicum, Caput 9

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.