Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Liber Iob, Caput 3

1 Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, 2 et locutus est:
3Pereat dies in qua natus sum,
et nox in qua dictum est: Conceptus est homo.
4Dies ille vertatur in tenebras:
non requirat eum Deus desuper,
et non illustretur lumine.
5Obscurent eum tenebræ et umbra mortis;
occupet eum caligo,
et involvatur amaritudine.
6Noctem illam tenebrosus turbo possideat;
non computetur in diebus anni,
nec numeretur in mensibus.
7Sit nox illa solitaria,
nec laude digna.
8Maledicant ei qui maledicunt diei,
qui parati sunt suscitare Leviathan.
9Obtenebrentur stellæ caligine ejus;
expectet lucem, et non videat,
nec ortum surgentis auroræ.
10Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me,
nec abstulit mala ab oculis meis.
11Quare non in vulva mortuus sum?
egressus ex utero non statim perii?
12Quare exceptus genibus?
cur lactatus uberibus?
13Nunc enim dormiens silerem,
et somno meo requiescerem
14cum regibus et consulibus terræ,
qui ædificant sibi solitudines;
15aut cum principibus qui possident aurum,
et replent domos suas argento;
16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,
vel qui concepti non viderunt lucem.
17Ibi impii cessaverunt a tumultu,
et ibi requieverunt fessi robore.
18Et quondam vincti pariter sine molestia,
non audierunt vocem exactoris.
19Parvus et magnus ibi sunt,
et servus liber a domino suo.
20Quare misero data est lux,
et vita his qui in amaritudine animæ sunt:
21qui expectant mortem, et non venit,
quasi effodientes thesaurum;
22gaudentque vehementer
cum invenerint sepulchrum?
23viro cujus abscondita est via
et circumdedit eum Deus tenebris?
24Antequam comedam, suspiro;
et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus:
25quia timor quem timebam evenit mihi,
et quod verebar accidit.
26Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi?
et venit super me indignatio.

Liber Iob, Caput 4

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
2Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies;
sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
3Ecce docuisti multos,
et manus lassas roborasti;
4vacillantes confirmaverunt sermones tui,
et genua trementia confortasti.
5Nunc autem venit super te plaga, et defecisti;
tetigit te, et conturbatus es.
6Ubi est timor tuus, fortitudo tua,
patientia tua, et perfectio viarum tuarum?
7Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit?
aut quando recti deleti sunt?
8Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem,
et seminant dolores, et metunt eos,
9flante Deo perisse,
et spiritu iræ ejus esse consumptos.
10Rugitus leonis, et vox leænæ,
et dentes catulorum leonum contriti sunt.
11Tigris periit, eo quod non haberet prædam,
et catuli leonis dissipati sunt.
12Porro ad me dictum est verbum absconditum,
et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
13In horrore visionis nocturnæ,
quando solet sopor occupare homines,
14pavor tenuit me, et tremor,
et omnia ossa mea perterrita sunt;
15et cum spiritus, me præsente, transiret,
inhorruerunt pili carnis meæ.
16Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum,
imago coram oculis meis,
et vocem quasi auræ lenis audivi.
17Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur?
aut factore suo purior erit vir?
18Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles,
et in angelis suis reperit pravitatem;
19quanto magis hi qui habitant domos luteas,
qui terrenum habent fundamentum,
consumentur velut a tinea?
20De mane usque ad vesperam succidentur;
et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.
21Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis;
morientur, et non in sapientia.

Liber Iob, Caput 5

1 Voca ergo, si est qui tibi respondeat,
et ad aliquem sanctorum convertere.
 2 Vere stultum interficit iracundia,
et parvulum occidit invidia.
 3 Ego vidi stultum firma radice,
et maledixi pulchritudini ejus statim.
 4 Longe fient filii ejus a salute,
et conterentur in porta,
et non erit qui eruat.
 5 Cujus messem famelicus comedet,
et ipsum rapiet armatus,
et bibent sitientes divitias ejus.
 6 Nihil in terra sine causa fit,
et de humo non oritur dolor.
 7 Homo nascitur ad laborem,
et avis ad volatum.
 8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum,
et ad Deum ponam eloquium meum:
 9 qui facit magna et inscrutabilia,
et mirabilia absque numero;
 10 qui dat pluviam super faciem terræ,
et irrigat aquis universa;
 11 qui ponit humiles in sublime,
et mœrentes erigit sospitate;
 12 qui dissipat cogitationes malignorum,
ne possint implere manus eorum quod cœperant;
 13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum,
et consilium pravorum dissipat.
 14 Per diem incurrent tenebras,
et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
 15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum,
et de manu violenti pauperem.
 16 Et erit egeno spes;
iniquitas autem contrahet os suum.
 17 Beatus homo qui corripitur a Deo:
increpationem ergo Domini ne reprobes:
 18 quia ipse vulnerat, et medetur;
percutit, et manus ejus sanabunt.
 19 In sex tribulationibus liberabit te,
et in septima non tanget te malum.
 20 In fame eruet te de morte,
et in bello de manu gladii.
 21 A flagello linguæ absconderis,
et non timebis calamitatem cum venerit.
 22 In vastitate et fame ridebis,
et bestias terræ non formidabis.
 23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum,
et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
 24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum;
et visitans speciem tuam, non peccabis.
 25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum,
et progenies tua quasi herba terræ.
 26 Ingredieris in abundantia sepulchrum,
sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
 27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est:
quod auditum, mente pertracta.

Liber Iob, Caput 6

1 Respondens autem Job, dixit:
2Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,
et calamitas quam patior, in statera!
3Quasi arena maris hæc gravior appareret;
unde et verba mea dolore sunt plena:
4quia sagittæ Domini in me sunt,
quarum indignatio ebibit spiritum meum;
et terrores Domini militant contra me.
5Numquid rugiet onager cum habuerit herbam?
aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?
6aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum?
aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?
7Quæ prius nolebat tangere anima mea,
nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
8Quis det ut veniat petitio mea,
et quod expecto tribuat mihi Deus?
9et qui cœpit, ipse me conterat;
solvat manum suam, et succidat me?
10Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,
nec contradicam sermonibus Sancti.
11Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam?
aut quis finis meus, ut patienter agam?
12Nec fortitudo lapidum fortitudo mea,
nec caro mea ænea est.
13Ecce non est auxilium mihi in me,
et necessarii quoque mei recesserunt a me.
14Qui tollit ab amico suo misericordiam,
timorem Domini derelinquit.
15Fratres mei præterierunt me,
sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
16Qui timent pruinam,
irruet super eos nix.
17Tempore quo fuerint dissipati, peribunt;
et ut incaluerit, solventur de loco suo.
18Involutæ sunt semitæ gressuum eorum;
ambulabunt in vacuum, et peribunt.
19Considerate semitas Thema, itinera Saba,
et expectate paulisper.
20Confusi sunt, quia speravi:
venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
21Nunc venistis;
et modo videntes plagam meam, timetis.
22Numquid dixi: Afferte mihi,
et de substantia vestra donate mihi?
23vel: Liberate me de manu hostis,
et de manu robustorum eruite me?
24Docete me, et ego tacebo:
et si quid forte ignoravi, instruite me.
25Quare detraxistis sermonibus veritatis,
cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?
26Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,
et in ventum verba profertis.
27Super pupillum irruitis,
et subvertere nitimini amicum vestrum.
28Verumtamen quod cœpistis explete:
præbete aurem, et videte an mentiar.
29Respondete, obsecro, absque contentione;
et loquentes id quod justum est, judicate.
30Et non invenietis in lingua mea iniquitatem,
nec in faucibus meis stultitia personabit.

Liber Iob, Caput 7

1 Militia est vita hominis super terram,
et sicut dies mercenarii dies ejus.
 2 Sicut servus desiderat umbram,
et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
 3 sic et ego habui menses vacuos,
et noctes laboriosas enumeravi mihi.
 4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam?
et rursum expectabo vesperam,
et replebor doloribus usque ad tenebras.
 5 Induta est caro mea putredine,
et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
 6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,
et consumpti sunt absque ulla spe.
 7 Memento quia ventus est vita mea,
et non revertetur oculus meus ut videat bona.
 8 Nec aspiciet me visus hominis;
oculi tui in me, et non subsistam.
 9 Sicut consumitur nubes, et pertransit,
sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
 10 Nec revertetur ultra in domum suam,
neque cognoscet eum amplius locus ejus.
 11 Quapropter et ego non parcam ori meo:
loquar in tribulatione spiritus mei;
confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
 12 Numquid mare ego sum, aut cetus,
quia circumdedisti me carcere?
 13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus,
et relevabor loquens mecum in strato meo:
 14 terrebis me per somnia,
et per visiones horrore concuties.
 15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea,
et mortem ossa mea.
 16 Desperavi: nequaquam ultra jam vivam:
parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
 17 Quid est homo, quia magnificas eum?
aut quid apponis erga eum cor tuum?
 18 Visitas eum diluculo,
et subito probas illum.
 19 Usquequo non parcis mihi,
nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
 20 Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum?
quare posuisti me contrarium tibi,
et factus sum mihimetipsi gravis?
 21 Cur non tollis peccatum meum,
et quare non aufers iniquitatem meam?
ecce nunc in pulvere dormiam,
et si mane me quæsieris, non subsistam.

Liber Iob, Caput 8

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2Usquequo loqueris talia,
et spiritus multiplex sermones oris tui?
3Numquid Deus supplantat judicium?
aut Omnipotens subvertit quod justum est?
4Etiam si filii tui peccaverunt ei,
et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:
5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum,
et Omnipotentem fueris deprecatus;
6si mundus et rectus incesseris:
statim evigilabit ad te,
et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,
7in tantum ut si priora tua fuerint parva,
et novissima tua multiplicentur nimis.
8Interroga enim generationem pristinam,
et diligenter investiga patrum memoriam
9(hesterni quippe sumus, et ignoramus,
quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
10et ipsi docebunt te, loquentur tibi,
et de corde suo proferent eloquia.
11Numquid vivere potest scirpus absque humore?
aut crescere carectum sine aqua?
12Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu,
ante omnes herbas arescit.
13Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum,
et spes hypocritæ peribit.
14Non ei placebit vecordia sua,
et sicut tela aranearum fiducia ejus.
15Innitetur super domum suam, et non stabit;
fulciet eam, et non consurget.
16Humectus videtur antequam veniat sol,
et in ortu suo germen ejus egredietur.
17Super acervum petrarum radices ejus densabuntur,
et inter lapides commorabitur.
18Si absorbuerit eum de loco suo,
negabit eum, et dicet: Non novi te.
19Hæc est enim lætitia viæ ejus,
ut rursum de terra alii germinentur.
20Deus non projiciet simplicem,
nec porriget manum malignis,
21donec impleatur risu os tuum,
et labia tua jubilo.
22Qui oderunt te induentur confusione,
et tabernaculum impiorum non subsistet.

Liber Iob, Caput 9

1 Et respondens Job, ait:
2Vere scio quod ita sit,
et quod non justificetur homo compositus Deo.
3Si voluerit contendere cum eo,
non poterit ei respondere unum pro mille.
4Sapiens corde est, et fortis robore:
quis restitit ei, et pacem habuit?
5Qui transtulit montes, et nescierunt
hi quos subvertit in furore suo.
6Qui commovet terram de loco suo,
et columnæ ejus concutiuntur.
7Qui præcipit soli, et non oritur,
et stellas claudit quasi sub signaculo.
8Qui extendit cælos solus,
et graditur super fluctus maris.
9Qui facit Arcturum et Oriona,
et Hyadas et interiora austri.
10Qui facit magna, et incomprehensibilia,
et mirabilia, quorum non est numerus.
11Si venerit ad me, non videbo eum;
si abierit, non intelligam.
12Si repente interroget, quis respondebit ei?
vel quis dicere potest: Cur ita facis?
13Deus, cujus iræ nemo resistere potest,
et sub quo curvantur qui portant orbem.
14Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei,
et loquar verbis meis cum eo?
15qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo:
sed meum judicem deprecabor.
16Et cum invocantem exaudierit me,
non credo quod audierit vocem meam.
17In turbine enim conteret me,
et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.
18Non concedit requiescere spiritum meum,
et implet me amaritudinibus.
19Si fortitudo quæritur, robustissimus est;
si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.
20Si justificare me voluero, os meum condemnabit me;
si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
21Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea,
et tædebit me vitæ meæ.
22Unum est quod locutus sum:
et innocentem et impium ipse consumit.
23Si flagellat, occidat semel,
et non de pœnis innocentum rideat.
24Terra data est in manus impii;
vultum judicum ejus operit.
Quod si non ille est, quis ergo est?
25Dies mei velociores fuerunt cursore;
fugerunt, et non viderunt bonum.
26Pertransierunt quasi naves poma portantes;
sicut aquila volans ad escam.
27Cum dixero: Nequaquam ita loquar:
commuto faciem meam, et dolore torqueor.
28Verebar omnia opera mea,
sciens quod non parceres delinquenti.
29Si autem et sic impius sum,
quare frustra laboravi?
30Si lotus fuero quasi aquis nivis,
et fulserint velut mundissimæ manus meæ,
31tamen sordibus intinges me,
et abominabuntur me vestimenta mea.
32Neque enim viro qui similis mei est, respondebo;
nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.
33Non est qui utrumque valeat arguere,
et ponere manum suam in ambobus.
34Auferat a me virgam suam,
et pavor ejus non me terreat.
35Loquar, et non timebo eum;
neque enim possum metuens respondere.

Liber Iob, Caput 10

1 Tædet animam meam vitæ meæ;
dimittam adversum me eloquium meum:
loquar in amaritudine animæ meæ.
 2 Dicam Deo: Noli me condemnare;
indica mihi cur me ita judices.
 3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me,
et opprimas me opus manuum tuarum,
et consilium impiorum adjuves?
 4 Numquid oculi carnei tibi sunt?
aut sicut videt homo, et tu videbis?
 5 Numquid sicut dies hominis dies tui,
et anni tui sicut humana sunt tempora,
 6 ut quæras iniquitatem meam,
et peccatum meum scruteris,
 7 et scias quia nihil impium fecerim,
cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?
 8 Manus tuæ fecerunt me,
et plasmaverunt me totum in circuitu:
et sic repente præcipitas me?
 9 Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me,
et in pulverem reduces me.
 10 Nonne sicut lac mulsisti me,
et sicut caseum me coagulasti?
 11 Pelle et carnibus vestisti me;
ossibus et nervis compegisti me.
 12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi,
et visitatio tua custodivit spiritum meum.
 13 Licet hæc celes in corde tuo,
tamen scio quia universorum memineris.
 14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi,
cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?
 15 Et si impius fuero, væ mihi est;
et si justus, non levabo caput,
saturatus afflictione et miseria.
 16 Et propter superbiam quasi leænam capies me,
reversusque mirabiliter me crucias.
 17 Instauras testes tuos contra me,
et multiplicas iram tuam adversum me,
et pœnæ militant in me.
 18 Quare de vulva eduxisti me?
qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
 19 Fuissem quasi non essem,
de utero translatus ad tumulum.
 20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi?
dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,
 21 antequam vadam, et non revertar,
ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:
 22 terram miseriæ et tenebrarum,
ubi umbra mortis et nullus ordo,
sed sempiternus horror inhabitat.

Liber Iob, Caput 11

1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
2Numquid qui multa loquitur, non et audiet?
aut vir verbosus justificabitur?
3Tibi soli tacebunt homines?
et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
4Dixisti enim: Purus est sermo meus,
et mundus sum in conspectu tuo.
5Atque utinam Deus loqueretur tecum,
et aperiret labia sua tibi,
6ut ostenderet tibi secreta sapientiæ,
et quod multiplex esset lex ejus:
et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo
quam meretur iniquitas tua!
7Forsitan vestigia Dei comprehendes,
et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
8Excelsior cælo est, et quid facies?
profundior inferno, et unde cognosces?
9Longior terra mensura ejus,
et latior mari.
10Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit,
quis contradicet ei?
11Ipse enim novit hominum vanitatem;
et videns iniquitatem, nonne considerat?
12Vir vanus in superbiam erigitur,
et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
13Tu autem firmasti cor tuum,
et expandisti ad eum manus tuas.
14Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te,
et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,
15tunc levare poteris faciem tuam absque macula;
et eris stabilis, et non timebis.
16Miseriæ quoque oblivisceris,
et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.
17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam;
et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
18Et habebis fiduciam, proposita tibi spe:
et defossus securus dormies.
19Requiesces, et non erit qui te exterreat;
et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
20Oculi autem impiorum deficient,
et effugium peribit ab eis:
et spes illorum abominatio animæ.

Liber Iob, Caput 12

1 Respondens autem Job, dixit:
2Ergo vos estis soli homines,
et vobiscum morietur sapientia?
3Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum;
quis enim hæc quæ nostis ignorat?
4Qui deridetur ab amico suo, sicut ego,
invocabit Deum, et exaudiet eum:
deridetur enim justi simplicitas.
5Lampas contempta apud cogitationes divitum
parata ad tempus statutum.
6Abundant tabernacula prædonum,
et audacter provocant Deum,
cum ipse dederit omnia in manus eorum.
7Nimirum interroga jumenta, et docebunt te;
et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
8Loquere terræ, et respondebit tibi,
et narrabunt pisces maris.
9Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
10In cujus manu anima omnis viventis,
et spiritus universæ carnis hominis.
11Nonne auris verba dijudicat?
et fauces comedentis, saporem?
12In antiquis est sapientia,
et in multo tempore prudentia.
13Apud ipsum est sapientia et fortitudo;
ipse habet consilium et intelligentiam.
14Si destruxerit, nemo est qui ædificet;
si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
15Si continuerit aquas, omnia siccabuntur;
et si emiserit eas, subvertent terram.
16Apud ipsum est fortitudo et sapientia;
ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
17Adducit consiliarios in stultum finem,
et judices in stuporem.
18Balteum regum dissolvit,
et præcingit fune renes eorum.
19Ducit sacerdotes inglorios,
et optimates supplantat:
20commutans labium veracium,
et doctrinam senum auferens.
21Effundit despectionem super principes,
eos qui oppressi fuerant relevans.
22Qui revelat profunda de tenebris,
et producit in lucem umbram mortis.
23Qui multiplicat gentes, et perdit eas,
et subversas in integrum restituit.
24Qui immutat cor principum populi terræ,
et decipit eos ut frustra incedant per invium:
25palpabunt quasi in tenebris, et non in luce,
et errare eos faciet quasi ebrios.

Liber Iob, Caput 13

1 Ecce omnia hæc vidit oculus meus,
et audivit auris mea, et intellexi singula.
 2 Secundum scientiam vestram et ego novi:
nec inferior vestri sum.
 3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar,
et disputare cum Deo cupio:
 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii,
et cultores perversorum dogmatum.
 5 Atque utinam taceretis,
ut putaremini esse sapientes.
 6 Audite ergo correptionem meam,
et judicium labiorum meorum attendite.
 7 Numquid Deus indiget vestro mendacio,
ut pro illo loquamini dolos?
 8 numquid faciem ejus accipitis,
et pro Deo judicare nitimini?
 9 aut placebit ei quem celare nihil potest?
aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?
 10 Ipse vos arguet,
quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.
 11 Statim ut se commoverit, turbabit vos,
et terror ejus irruet super vos.
 12 Memoria vestra comparabitur cineri,
et redigentur in lutum cervices vestræ.
 13 Tacete paulisper, ut loquar
quodcumque mihi mens suggesserit.
 14 Quare lacero carnes meas dentibus meis,
et animam meam porto in manibus meis?
 15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo:
verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
 16 Et ipse erit salvator meus:
non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
 17 Audite sermonem meum,
et ænigmata percipite auribus vestris.
 18 Si fuero judicatus,
scio quod justus inveniar.
 19 Quis est qui judicetur mecum?
veniat: quare tacens consumor?
 20 Duo tantum ne facias mihi,
et tunc a facie tua non abscondar:
 21 manum tuam longe fac a me,
et formido tua non me terreat.
 22 Voca me, et ego respondebo tibi:
aut certe loquar, et tu responde mihi.
 23 Quantas habeo iniquitates et peccata?
scelera mea et delicta ostende mihi.
 24 Cur faciem tuam abscondis,
et arbitraris me inimicum tuum?
 25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam,
et stipulam siccam persequeris:
 26 scribis enim contra me amaritudines,
et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.
 27 Posuisti in nervo pedem meum,
et observasti omnes semitas meas,
et vestigia pedum meorum considerasti:
 28 qui quasi putredo consumendus sum,
et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.

Liber Iob, Caput 14

1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore,
repletur multis miseriis.
 2 Qui quasi flos egreditur et conteritur,
et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
 3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos,
et adducere eum tecum in judicium?
 4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine?
nonne tu qui solus es?
 5 Breves dies hominis sunt:
numerus mensium ejus apud te est:
constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.
 6 Recede paululum ab eo, ut quiescat,
donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
 7 Lignum habet spem:
si præcisum fuerit, rursum virescit,
et rami ejus pullulant.
 8 Si senuerit in terra radix ejus,
et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
 9 ad odorem aquæ germinabit,
et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
 10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus,
atque consumptus, ubi, quæso, est?
 11 Quomodo si recedant aquæ de mari,
et fluvius vacuefactus arescat:
 12 sic homo, cum dormierit, non resurget:
donec atteratur cælum, non evigilabit,
nec consurget de somno suo.
 13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me,
et abscondas me donec pertranseat furor tuus,
et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?
 14 Putasne mortuus homo rursum vivat?
cunctis diebus quibus nunc milito, expecto
donec veniat immutatio mea.
 15 Vocabis me, et ego respondebo tibi:
operi manuum tuarum porriges dexteram.
 16 Tu quidem gressus meos dinumerasti:
sed parce peccatis meis.
 17 Signasti quasi in sacculo delicta mea,
sed curasti iniquitatem meam.
 18 Mons cadens defluit,
et saxum transfertur de loco suo:
 19 lapides excavant aquæ,
et alluvione paulatim terra consumitur:
et hominem ergo similiter perdes.
 20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret:
immutabis faciem ejus, et emittes eum.
 21 Sive nobiles fuerint filii ejus,
sive ignobiles, non intelliget.
 22 Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit,
et anima illius super semetipso lugebit.

Liber Iob, Caput 15

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
2Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens,
et implebit ardore stomachum suum?
3Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi,
et loqueris quod tibi non expedit.
4Quantum in te est, evacuasti timorem,
et tulisti preces coram Deo.
5Docuit enim iniquitas tua os tuum,
et imitaris linguam blasphemantium.
6Condemnabit te os tuum, et non ego:
et labia tua respondebunt tibi.
7Numquid primus homo tu natus es,
et ante colles formatus?
8numquid consilium Dei audisti,
et inferior te erit ejus sapientia?
9Quid nosti quod ignoremus?
quid intelligis quod nesciamus?
10Et senes et antiqui sunt in nobis,
multo vetustiores quam patres tui.
11Numquid grande est ut consoletur te Deus?
sed verba tua prava hoc prohibent.
12Quid te elevat cor tuum,
et quasi magna cogitans attonitos habes oculos?
13Quid tumet contra Deum spiritus tuus,
ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones?
14Quid est homo ut immaculatus sit,
et ut justus appareat natus de muliere?
15Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis,
et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.
16Quanto magis abominabilis et inutilis homo,
qui bibit quasi aquam iniquitatem?
17Ostendam tibi: audi me:
quod vidi, narrabo tibi.
18Sapientes confitentur,
et non abscondunt patres suos:
19quibus solis data est terra,
et non transivit alienus per eos.
20Cunctis diebus suis impius superbit,
et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
21Sonitus terroris semper in auribus illius:
et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
22Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem,
circumspectans undique gladium.
23Cum se moverit ad quærendum panem,
novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
24Terrebit eum tribulatio,
et angustia vallabit eum,
sicut regem qui præparatur ad prælium.
25Tetendit enim adversus Deum manum suam,
et contra Omnipotentem roboratus est.
26Cucurrit adversus eum erecto collo,
et pingui cervice armatus est.
27Operuit faciem ejus crassitudo,
et de lateribus ejus arvina dependet.
28Habitavit in civitatibus desolatis,
et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
29Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus,
nec mittet in terra radicem suam.
30Non recedet de tenebris:
ramos ejus arefaciet flamma,
et auferetur spiritu oris sui.
31Non credet, frustra errore deceptus,
quod aliquo pretio redimendus sit.
32Antequam dies ejus impleantur peribit,
et manus ejus arescent.
33Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus,
et quasi oliva projiciens florem suum.
34Congregatio enim hypocritæ sterilis,
et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
35Concepit dolorem, et peperit iniquitatem,
et uterus ejus præparat dolos.

Liber Iob, Caput 16

1 Respondens autem Job, dixit:
2Audivi frequenter talia:
consolatores onerosi omnes vos estis.
3Numquid habebunt finem verba ventosa?
aut aliquid tibi molestum est, si loquaris?
4Poteram et ego similia vestri loqui,
atque utinam esset anima vestra pro anima mea:
5consolarer et ego vos sermonibus,
et moverem caput meum super vos;
6roborarem vos ore meo,
et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
7Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus,
et si tacuero, non recedet a me.
8Nunc autem oppressit me dolor meus,
et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
9Rugæ meæ testimonium dicunt contra me,
et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
10Collegit furorem suum in me,
et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis:
hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
11Aperuerunt super me ora sua,
et exprobrantes percusserunt maxillam meam:
satiati sunt pœnis meis.
12Conclusit me Deus apud iniquum,
et manibus impiorum me tradidit.
13Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum:
tenuit cervicem meam, confregit me,
et posuit me sibi quasi in signum.
14Circumdedit me lanceis suis;
convulneravit lumbos meos:
non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
15Concidit me vulnere super vulnus:
irruit in me quasi gigas.
16Saccum consui super cutem meam,
et operui cinere carnem meam.
17Facies mea intumuit a fletu,
et palpebræ meæ caligaverunt.
18Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ,
cum haberem mundas ad Deum preces.
19Terra, ne operias sanguinem meum,
neque inveniat in te locum latendi clamor meus:
20ecce enim in cælo testis meus,
et conscius meus in excelsis.
21Verbosi amici mei:
ad Deum stillat oculus meus:
22atque utinam sic judicaretur vir cum Deo,
quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
23Ecce enim breves anni transeunt,
et semitam per quam non revertar ambulo.

Liber Iob, Caput 17

1 Spiritus meus attenuabitur;
dies mei breviabuntur:
et solum mihi superest sepulchrum.
 2 Non peccavi,
et in amaritudinibus moratur oculus meus.
 3 Libera me, Domine, et pone me juxta te,
et cujusvis manus pugnet contra me.
 4 Cor eorum longe fecisti a disciplina:
propterea non exaltabuntur.
 5 Prædam pollicetur sociis,
et oculi filiorum ejus deficient.
 6 Posuit me quasi in proverbium vulgi,
et exemplum sum coram eis.
 7 Caligavit ab indignatione oculus meus,
et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
 8 Stupebunt justi super hoc,
et innocens contra hypocritam suscitabitur.
 9 Et tenebit justus viam suam,
et mundis manibus addet fortitudinem.
 10 Igitur omnes vos convertimini, et venite,
et non inveniam in vobis ullum sapientem.
 11 Dies mei transierunt;
cogitationes meæ dissipatæ sunt,
torquentes cor meum.
 12 Noctem verterunt in diem,
et rursum post tenebras spero lucem.
 13 Si sustinuero, infernus domus mea est,
et in tenebris stravi lectulum meum.
 14 Putredini dixi: Pater meus es;
Mater mea, et soror mea, vermibus.
 15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea?
et patientiam meam quis considerat?
 16 In profundissimum infernum descendent omnia mea:
putasne saltem ibi erit requies mihi?

Liber Iob, Caput 18

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2Usque ad quem finem verba jactabitis?
intelligite prius, et sic loquamur.
3Quare reputati sumus ut jumenta,
et sorduimus coram vobis?
4Qui perdis animam tuam in furore tuo,
numquid propter te derelinquetur terra,
et transferentur rupes de loco suo?
5Nonne lux impii extinguetur,
nec splendebit flamma ignis ejus?
6Lux obtenebrescet in tabernaculo illius,
et lucerna quæ super eum est extinguetur.
7Arctabuntur gressus virtutis ejus,
et præcipitabit eum consilium suum.
8Immisit enim in rete pedes suos,
et in maculis ejus ambulat.
9Tenebitur planta illius laqueo,
et exardescet contra eum sitis.
10Abscondita est in terra pedica ejus,
et decipula illius super semitam.
11Undique terrebunt eum formidines,
et involvent pedes ejus.
12Attenuetur fame robur ejus,
et inedia invadat costas illius.
13Devoret pulchritudinem cutis ejus;
consumat brachia illius primogenita mors.
14Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus,
et calcet super eum, quasi rex, interitus.
15Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est;
aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
16Deorsum radices ejus siccentur:
sursum autem atteratur messis ejus.
17Memoria illius pereat de terra,
et non celebretur nomen ejus in plateis.
18Expellet eum de luce in tenebras,
et de orbe transferet eum.
19Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo,
nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus.
20In die ejus stupebunt novissimi,
et primos invadet horror.
21Hæc sunt ergo tabernacula iniqui,
et iste locus ejus qui ignorat Deum.

Liber Iob, Caput 19

1 Respondens autem Job, dixit:
2Usquequo affligitis animam meam,
et atteritis me sermonibus?
3En decies confunditis me,
et non erubescitis opprimentes me.
4Nempe etsi ignoravi,
mecum erit ignorantia mea.
5At vos contra me erigimini,
et arguitis me opprobriis meis.
6Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me,
et flagellis suis me cinxerit.
7Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet;
vociferabor, et non est qui judicet.
8Semitam meam circumsepsit, et transire non possum:
et in calle meo tenebras posuit.
9Spoliavit me gloria mea,
et abstulit coronam de capite meo.
10Destruxit me undique, et pereo:
et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.
11Iratus est contra me furor ejus,
et sic me habuit quasi hostem suum.
12Simul venerunt latrones ejus,
et fecerunt sibi viam per me,
et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
13Fratres meos longe fecit a me,
et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
14Dereliquerunt me propinqui mei,
et qui me noverant obliti sunt mei.
15Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me,
et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
16Servum meum vocavi, et non respondit:
ore proprio deprecabar illum.
17Halitum meum exhorruit uxor mea,
et orabam filios uteri mei.
18Stulti quoque despiciebant me:
et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
19Abominati sunt me quondam consiliarii mei,
et quem maxime diligebam, aversatus est me.
20Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum,
et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
21Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei,
quia manus Domini tetigit me.
22Quare persequimini me sicut Deus,
et carnibus meis saturamini?
23Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei?
quis mihi det ut exarentur in libro
24stylo ferreo et plumbi lamina,
vel celte sculpantur in silice?
25Scio enim quod redemptor meus vivit,
et in novissimo die de terra surrecturus sum:
26et rursum circumdabor pelle mea,
et in carne mea videbo Deum meum:
27quem visurus sum ego ipse,
et oculi mei conspecturi sunt, et non alius:
reposita est hæc spes mea in sinu meo.
28Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum,
et radicem verbi inveniamus contra eum?
29Fugite ergo a facie gladii,
quoniam ultor iniquitatum gladius est:
et scitote esse judicium.

Liber Iob, Caput 20

1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
2Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi,
et mens in diversa rapitur.
3Doctrinam qua me arguis audiam,
et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.
4Hoc scio a principio,
ex quo positus est homo super terram,
5quod laus impiorum brevis sit,
et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
6Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus,
et caput ejus nubes tetigerit,
7quasi sterquilinium in fine perdetur,
et qui eum viderant, dicent: Ubi est?
8Velut somnium avolans non invenietur:
transiet sicut visio nocturna.
9Oculus qui eum viderat non videbit,
neque ultra intuebitur eum locus suus.
10Filii ejus atterentur egestate,
et manus illius reddent ei dolorem suum.
11Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus,
et cum eo in pulvere dormient.
12Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum,
abscondet illud sub lingua sua.
13Parcet illi, et non derelinquet illud,
et celabit in gutture suo.
14Panis ejus in utero illius
vertetur in fel aspidum intrinsecus.
15Divitias quas devoravit evomet,
et de ventre illius extrahet eas Deus.
16Caput aspidum suget,
et occidet eum lingua viperæ.
17(Non videat rivulos fluminis,
torrentes mellis et butyri.)
18Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur:
juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
19Quoniam confringens nudavit pauperes:
domum rapuit, et non ædificavit eam.
20Nec est satiatus venter ejus:
et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.
21Non remansit de cibo ejus,
et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
22Cum satiatus fuerit, arctabitur:
æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.
23Utinam impleatur venter ejus,
ut emittat in eum iram furoris sui,
et pluat super illum bellum suum.
24Fugiet arma ferrea,
et irruet in arcum æreum.
25Eductus, et egrediens de vagina sua,
et fulgurans in amaritudine sua:
vadent et venient super eum horribiles.
26Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus;
devorabit eum ignis qui non succenditur:
affligetur relictus in tabernaculo suo.
27Revelabunt cæli iniquitatem ejus,
et terra consurget adversus eum.
28Apertum erit germen domus illius:
detrahetur in die furoris Dei.
29Hæc est pars hominis impii a Deo,
et hæreditas verborum ejus a Domino.

Liber Iob, Caput 21

1 Respondens autem Job, dixit:
2Audite, quæso, sermones meos,
et agite pœnitentiam.
3Sustinete me, et ego loquar:
et post mea, si videbitur, verba, ridete.
4Numquid contra hominem disputatio mea est,
ut merito non debeam contristari?
5Attendite me et obstupescite,
et superponite digitum ori vestro.
6Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,
et concutit carnem meam tremor.
7Quare ergo impii vivunt,
sublevati sunt, confortatique divitiis?
8Semen eorum permanet coram eis:
propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
9Domus eorum securæ sunt et pacatæ,
et non est virga Dei super illos.
10Bos eorum concepit, et non abortivit:
vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,
et infantes eorum exultant lusibus.
12Tenent tympanum et citharam,
et gaudent ad sonitum organi.
13Ducunt in bonis dies suos,
et in puncto ad inferna descendunt.
14Qui dixerunt Deo: Recede a nobis,
et scientiam viarum tuarum nolumus.
15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei?
et quid nobis prodest si oraverimus illum?
16Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua,
consilium impiorum longe sit a me.
17Quoties lucerna impiorum extinguetur,
et superveniet eis inundatio,
et dolores dividet furoris sui?
18Erunt sicut paleæ ante faciem venti,
et sicut favilla quam turbo dispergit.
19Deus servabit filiis illius dolorem patris,
et cum reddiderit, tunc sciet.
20Videbunt oculi ejus interfectionem suam,
et de furore Omnipotentis bibet.
21Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,
et si numerus mensium ejus dimidietur?
22Numquid Deus docebit quispiam scientiam,
qui excelsos judicat?
23Iste moritur robustus et sanus,
dives et felix:
24viscera ejus plena sunt adipe,
et medullis ossa illius irrigantur:
25alius vero moritur in amaritudine animæ
absque ullis opibus:
26et tamen simul in pulvere dormient,
et vermes operient eos.
27Certe novi cogitationes vestras,
et sententias contra me iniquas.
28Dicitis enim: Ubi est domus principis?
et ubi tabernacula impiorum?
29Interrogate quemlibet de viatoribus,
et hæc eadem illum intelligere cognoscetis:
30quia in diem perditionis servatur malus,
et ad diem furoris ducetur.
31Quis arguet coram eo viam ejus?
et quæ fecit, quis reddet illi?
32Ipse ad sepulchra ducetur,
et in congerie mortuorum vigilabit.
33Dulcis fuit glareis Cocyti,
et post se omnem hominem trahet,
et ante se innumerabiles.
34Quomodo igitur consolamini me frustra,
cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?

Liber Iob, Caput 22

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
2Numquid Deo potest comparari homo,
etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?
3Quid prodest Deo, si justus fueris?
aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?
4Numquid timens arguet te,
et veniet tecum in judicium,
5et non propter malitiam tuam plurimam,
et infinitas iniquitates tuas?
6Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa,
et nudos spoliasti vestibus.
7Aquam lasso non dedisti,
et esurienti subtraxisti panem.
8In fortitudine brachii tui possidebas terram,
et potentissimus obtinebas eam.
9Viduas dimisisti vacuas,
et lacertos pupillorum comminuisti.
10Propterea circumdatus es laqueis,
et conturbat te formido subita.
11Et putabas te tenebras non visurum,
et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?
12an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit,
et super stellarum verticem sublimetur?
13Et dicis: Quid enim novit Deus?
et quasi per caliginem judicat.
14Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat,
et circa cardines cæli perambulat.
15Numquid semitam sæculorum custodire cupis,
quam calcaverunt viri iniqui,
16qui sublati sunt ante tempus suum,
et fluvius subvertit fundamentum eorum?
17Qui dicebant Deo: Recede a nobis:
et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
18cum ille implesset domos eorum bonis:
quorum sententia procul sit a me.
19Videbunt justi, et lætabuntur,
et innocens subsannabit eos:
20nonne succisa est erectio eorum?
et reliquias eorum devoravit ignis?
21Acquiesce igitur ei, et habeto pacem,
et per hæc habebis fructus optimos.
22Suscipe ex ore illius legem,
et pone sermones ejus in corde tuo.
23Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis,
et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
24Dabit pro terra silicem,
et pro silice torrentes aureos.
25Eritque Omnipotens contra hostes tuos,
et argentum coacervabitur tibi.
26Tunc super Omnipotentem deliciis afflues,
et elevabis ad Deum faciem tuam.
27Rogabis eum, et exaudiet te,
et vota tua reddes.
28Decernes rem, et veniet tibi,
et in viis tuis splendebit lumen.
29Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria,
et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
30Salvabitur innocens:
salvabitur autem in munditia manuum suarum.

Liber Iob, Caput 23

1 Respondens autem Job, ait:
2Nunc quoque in amaritudine est sermo meus,
et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
3Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum,
et veniam usque ad solium ejus?
4Ponam coram eo judicium,
et os meum replebo increpationibus:
5ut sciam verba quæ mihi respondeat,
et intelligam quid loquatur mihi.
6Nolo multa fortitudine contendat mecum,
nec magnitudinis suæ mole me premat.
7Proponat æquitatem contra me,
et perveniat ad victoriam judicium meum.
8Si ad orientem iero, non apparet;
si ad occidentem, non intelligam eum.
9Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum;
si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10Ipse vero scit viam meam,
et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
11Vestigia ejus secutus est pes meus:
viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
12A mandatis labiorum ejus non recessi,
et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
13Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus:
et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
14Cum expleverit in me voluntatem suam,
et alia multa similia præsto sunt ei.
15Et idcirco a facie ejus turbatus sum,
et considerans eum, timore sollicitor.
16Deus mollivit cor meum,
et Omnipotens conturbavit me.
17Non enim perii propter imminentes tenebras,
nec faciem meam operuit caligo.

Liber Iob, Caput 24

1 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora:
qui autem noverunt eum,
ignorant dies illius.
 2 Alii terminos transtulerunt;
diripuerunt greges, et paverunt eos.
 3 Asinum pupillorum abegerunt,
et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.
 4 Subverterunt pauperum viam,
et oppresserunt pariter mansuetos terræ.
 5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum:
vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.
 6 Agrum non suum demetunt,
et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.
 7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes,
quibus non est operimentum in frigore:
 8 quos imbres montium rigant,
et non habentes velamen, amplexantur lapides.
 9 Vim fecerunt deprædantes pupillos,
et vulgum pauperem spoliaverunt.
 10 Nudis et incedentibus absque vestitu,
et esurientibus tulerunt spicas.
 11 Inter acervos eorum meridiati sunt,
qui calcatis torcularibus sitiunt.
 12 De civitatibus fecerunt viros gemere,
et anima vulneratorum clamavit:
et Deus inultum abire non patitur.
 13 Ipsi fuerunt rebelles lumini:
nescierunt vias ejus,
nec reversi sunt per semitas ejus.
 14 Mane primo consurgit homicida;
interficit egenum et pauperem:
per noctem vero erit quasi fur.
 15 Oculus adulteri observat caliginem,
dicens: Non me videbit oculus:
et operiet vultum suum.
 16 Perfodit in tenebris domos,
sicut in die condixerant sibi,
et ignoraverunt lucem.
 17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis:
et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
 18 Levis est super faciem aquæ:
maledicta sit pars ejus in terra,
nec ambulet per viam vinearum.
 19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium,
et usque ad inferos peccatum illius.
 20 Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes:
non sit in recordatione,
sed conteratur quasi lignum infructuosum.
 21 Pavit enim sterilem quæ non parit,
et viduæ bene non fecit.
 22 Detraxit fortes in fortitudine sua,
et cum steterit, non credet vitæ suæ.
 23 Dedit ei Deus locum pœnitentiæ,
et ille abutitur eo in superbiam:
oculi autem ejus sunt in viis illius.
 24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent:
et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur,
et sicut summitates spicarum conterentur.
 25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum,
et ponere ante Deum verba mea?

Liber Iob, Caput 25

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2Potestas et terror apud eum est,
qui facit concordiam in sublimibus suis.
3Numquid est numerus militum ejus?
et super quem non surget lumen illius?
4Numquid justificari potest homo comparatus Deo?
aut apparere mundus natus de muliere?
5Ecce luna etiam non splendet,
et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:
6quanto magis homo putredo,
et filius hominis vermis?

Liber Iob, Caput 26

1 Respondens autem Job dixit:
2Cujus adjutor es? numquid imbecillis?
et sustentas brachium ejus qui non est fortis?
3Cui dedisti consilium?
forsitan illi qui non habet sapientiam:
et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
4Quem docere voluisti?
nonne eum qui fecit spiramentum?
5Ecce gigantes gemunt sub aquis,
et qui habitant cum eis.
6Nudus est infernus coram illo,
et nullum est operimentum perditioni.
7Qui extendit aquilonem super vacuum,
et appendit terram super nihilum.
8Qui ligat aquas in nubibus suis,
ut non erumpant pariter deorsum.
9Qui tenet vultum solii sui,
et expandit super illud nebulam suam.
10Terminum circumdedit aquis,
usque dum finiantur lux et tenebræ.
11Columnæ cæli contremiscunt,
et pavent ad nutum ejus.
12In fortitudine illius repente maria congregata sunt,
et prudentia ejus percussit superbum.
13Spiritus ejus ornavit cælos,
et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.
14Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus:
et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus,
quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?

Liber Iob, Caput 27

1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:
2Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,
et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
3Quia donec superest halitus in me,
et spiritus Dei in naribus meis,
4non loquentur labia mea iniquitatem,
nec lingua mea meditabitur mendacium.
5Absit a me ut justos vos esse judicem:
donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
6Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram:
neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
7Sit ut impius, inimicus meus,
et adversarius meus quasi iniquus.
8Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat,
et non liberet Deus animam ejus?
9Numquid Deus audiet clamorem ejus,
cum venerit super eum angustia?
10aut poterit in Omnipotente delectari,
et invocare Deum omni tempore?
11Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat,
nec abscondam.
12Ecce vos omnes nostis:
et quid sine causa vana loquimini?
13Hæc est pars hominis impii apud Deum,
et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
14Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,
et nepotes ejus non saturabuntur pane:
15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,
et viduæ illius non plorabunt.
16Si comportaverit quasi terram argentum,
et sicut lutum præparaverit vestimenta:
17præparabit quidem, sed justus vestietur illis,
et argentum innocens dividet.
18Ædificavit sicut tinea domum suam,
et sicut custos fecit umbraculum.
19Dives, cum dormierit, nihil secum auferet:
aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
20Apprehendet eum quasi aqua inopia:
nocte opprimet eum tempestas.
21Tollet eum ventus urens, et auferet,
et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22Et mittet super eum, et non parcet:
de manu ejus fugiens fugiet.
23Stringet super eum manus suas,
et sibilabit super illum, intuens locum ejus.

Liber Iob, Caput 28

1 Habet argentum venarum suarum principia,
et auro locus est in quo conflatur.
 2 Ferrum de terra tollitur,
et lapis solutus calore in æs vertitur.
 3 Tempus posuit tenebris,
et universorum finem ipse considerat:
lapidem quoque caliginis et umbram mortis.
 4 Dividit torrens a populo peregrinante
eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
 5 Terra de qua oriebatur panis,
in loco suo igni subversa est.
 6 Locus sapphiri lapides ejus,
et glebæ illius aurum.
 7 Semitam ignoravit avis,
nec intuitus est eam oculus vulturis.
 8 Non calcaverunt eam filii institorum,
nec pertransivit per eam leæna.
 9 Ad silicem extendit manum suam:
subvertit a radicibus montes.
 10 In petris rivos excidit,
et omne pretiosum vidit oculus ejus.
 11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est,
et abscondita in lucem produxit.
 12 Sapientia vero ubi invenitur?
et quis est locus intelligentiæ?
 13 Nescit homo pretium ejus,
nec invenitur in terra suaviter viventium.
 14 Abyssus dicit: Non est in me,
et mare loquitur: Non est mecum.
 15 Non dabitur aurum obrizum pro ea,
nec appendetur argentum in commutatione ejus.
 16 Non conferetur tinctis Indiæ coloribus,
nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
 17 Non adæquabitur ei aurum vel vitrum,
nec commutabuntur pro ea vasa auri.
 18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus:
trahitur autem sapientia de occultis.
 19 Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia,
nec tincturæ mundissimæ componetur.
 20 Unde ergo sapientia venit?
et quis est locus intelligentiæ?
 21 Abscondita est ab oculis omnium viventium:
volucres quoque cæli latet.
 22 Perditio et mors dixerunt:
Auribus nostris audivimus famam ejus.
 23 Deus intelligit viam ejus,
et ipse novit locum illius.
 24 Ipse enim fines mundi intuetur,
et omnia quæ sub cælo sunt respicit.
 25 Qui fecit ventis pondus,
et aquas appendit in mensura.
 26 Quando ponebat pluviis legem,
et viam procellis sonantibus:
 27 tunc vidit illam et enarravit,
et præparavit, et investigavit.
 28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia;
et recedere a malo, intelligentia.

Liber Iob, Caput 29

1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:
2Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos,
secundum dies quibus Deus custodiebat me?
3Quando splendebat lucerna ejus super caput meum,
et ad lumen ejus ambulabam in tenebris:
4sicut fui in diebus adolescentiæ meæ,
quando secreto Deus erat in tabernaculo meo:
5quando erat Omnipotens mecum,
et in circuitu meo pueri mei:
6quando lavabam pedes meos butyro,
et petra fundebat mihi rivos olei:
7quando procedebam ad portam civitatis,
et in platea parabant cathedram mihi.
8Videbant me juvenes, et abscondebantur:
et senes assurgentes stabant.
9Principes cessabant loqui,
et digitum superponebant ori suo.
10Vocem suam cohibebant duces,
et lingua eorum gutturi suo adhærebat.
11Auris audiens beatificabat me,
et oculus videns testimonium reddebat mihi:
12eo quod liberassem pauperem vociferantem,
et pupillum cui non esset adjutor.
13Benedictio perituri super me veniebat,
et cor viduæ consolatus sum.
14Justitia indutus sum,
et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
15Oculus fui cæco, et pes claudo.
16Pater eram pauperum,
et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
17Conterebam molas iniqui,
et de dentibus illius auferebam prædam.
18Dicebamque: In nidulo meo moriar,
et sicut palma multiplicabo dies.
19Radix mea aperta est secus aquas,
et ros morabitur in messione mea.
20Gloria mea semper innovabitur,
et arcus meus in manu mea instaurabitur.
21Qui me audiebant, expectabant sententiam,
et intenti tacebant ad consilium meum.
22Verbis meis addere nihil audebant,
et super illos stillabat eloquium meum.
23Expectabant me sicut pluviam,
et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
24Siquando ridebam ad eos, non credebant:
et lux vultus mei non cadebat in terram.
25Si voluissem ire ad eos, sedebam primus:
cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,
eram tamen mœrentium consolator.

Liber Iob, Caput 30

1 Nunc autem derident me juniores tempore,
quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:
 2 quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo,
et vita ipsa putabantur indigni:
 3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine,
squallentes calamitate et miseria.
 4 Et mandebant herbas, et arborum cortices,
et radix juniperorum erat cibus eorum:
 5 qui de convallibus ista rapientes,
cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
 6 In desertis habitabant torrentium,
et in cavernis terræ, vel super glaream:
 7 qui inter hujuscemodi lætabantur,
et esse sub sentibus delicias computabant:
 8 filii stultorum et ignobilium,
et in terra penitus non parentes.
 9 Nunc in eorum canticum versus sum,
et factus sum eis in proverbium.
 10 Abominantur me, et longe fugiunt a me,
et faciem meam conspuere non verentur.
 11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me,
et frenum posuit in os meum.
 12 Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt:
pedes meos subverterunt,
et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
 13 Dissipaverunt itinera mea;
insidiati sunt mihi, et prævaluerunt:
et non fuit qui ferret auxilium.
 14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me,
et ad meas miserias devoluti sunt.
 15 Redactus sum in nihilum:
abstulisti quasi ventus desiderium meum,
et velut nubes pertransiit salus mea.
 16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea,
et possident me dies afflictionis.
 17 Nocte os meum perforatur doloribus,
et qui me comedunt, non dormiunt.
 18 In multitudine eorum consumitur vestimentum meum,
et quasi capitio tunicæ succinxerunt me.
 19 Comparatus sum luto,
et assimilatus sum favillæ et cineri.
 20 Clamo ad te, et non exaudis me:
sto, et non respicis me.
 21 Mutatus es mihi in crudelem,
et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
 22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens;
elisisti me valide.
 23 Scio quia morti trades me,
ubi constituta est domus omni viventi.
 24 Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam:
et si corruerint, ipse salvabis.
 25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat,
et compatiebatur anima mea pauperi.
 26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala:
præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
 27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie:
prævenerunt me dies afflictionis.
 28 Mœrens incedebam sine furore;
consurgens, in turba clamabam.
 29 Frater fui draconum,
et socius struthionum.
 30 Cutis mea denigrata est super me,
et ossa mea aruerunt præ caumate.
 31 Versa est in luctum cithara mea,
et organum meum in vocem flentium.

Liber Iob, Caput 31

1 Pepigi fœdus cum oculis meis,
ut ne cogitarem quidem de virgine.
 2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper,
et hæreditatem Omnipotens de excelsis?
 3 Numquid non perditio est iniquo,
et alienatio operantibus injustitiam?
 4 Nonne ipse considerat vias meas,
et cunctos gressus meos dinumerat?
 5 Si ambulavi in vanitate,
et festinavit in dolo pes meus,
 6 appendat me in statera justa,
et sciat Deus simplicitatem meam.
 7 Si declinavit gressus meus de via,
et si secutum est oculos meos cor meum,
et si manibus meis adhæsit macula,
 8 seram, et alius comedat,
et progenies mea eradicetur.
 9 Si deceptum est cor meum super muliere,
et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
 10 scortum alterius sit uxor mea,
et super illam incurventur alii.
 11 Hoc enim nefas est,
et iniquitas maxima.
 12 Ignis est usque ad perditionem devorans,
et omnia eradicans genimina.
 13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea,
cum disceptarent adversum me:
 14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus?
et cum quæsierit, quid respondebo illi?
 15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est,
et formavit me in vulva unus?
 16 Si negavi quod volebant pauperibus,
et oculos viduæ expectare feci;
 17 si comedi buccellam meam solus,
et non comedit pupillus ex ea
 18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio,
et de utero matris meæ egressa est mecum);
 19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum,
et absque operimento pauperem;
 20 si non benedixerunt mihi latera ejus,
et de velleribus ovium mearum calefactus est;
 21 si levavi super pupillum manum meam,
etiam cum viderem me in porta superiorem:
 22 humerus meus a junctura sua cadat,
et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
 23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum,
et pondus ejus ferre non potui.
 24 Si putavi aurum robur meum,
et obrizo dixi: Fiducia mea;
 25 si lætatus sum super multis divitiis meis,
et quia plurima reperit manus mea;
 26 si vidi solem cum fulgeret,
et lunam incedentem clare,
 27 et lætatum est in abscondito cor meum,
et osculatus sum manum meam ore meo:
 28 quæ est iniquitas maxima,
et negatio contra Deum altissimum.
 29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat,
et exsultavi quod invenisset eum malum:
 30 non enim dedi ad peccandum guttur meum,
ut expeterem maledicens animam ejus.
 31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei:
Quis det de carnibus ejus, ut saturemur?
 32 foris non mansit peregrinus:
ostium meum viatori patuit.
 33 Si abscondi quasi homo peccatum meum,
et celavi in sinu meo iniquitatem meam;
 34 si expavi ad multitudinem nimiam,
et despectio propinquorum terruit me:
et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
 35 Quis mihi tribuat auditorem,
ut desiderium meum audiat Omnipotens,
et librum scribat ipse qui judicat,
 36 ut in humero meo portem illum,
et circumdem illum quasi coronam mihi?
 37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum,
et quasi principi offeram eum.
 38 Si adversum me terra mea clamat,
et cum ipsa sulci ejus deflent:
 39 si fructus ejus comedi absque pecunia,
et animam agricolarum ejus afflixi:
 40 pro frumento oriatur mihi tribulus,
et pro hordeo spina.
Lire la suite:Liber Iob, Caput 32

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.