Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Liber Ieremiae, Caput 6,  versae 22-30

22 Hæc dicit Dominus:
Ecce populus venit de terra aquilonis,
et gens magna consurget a finibus terræ.
 23 Sagittam et scutum arripiet:
crudelis est et non miserebitur.
Vox ejus quasi mare sonabit:
et super equos ascendent,
præparati quasi vir ad prælium
adversum te, filia Sion.
 24 Audivimus famam ejus;
dissolutæ sunt manus nostræ:
tribulatio apprehendit nos,
dolores ut parturientem.
 25 Nolite exire ad agros,
et in via ne ambuletis,
quoniam gladius inimici,
pavor in circuitu.
 26 Filia populi mei, accingere cilicio,
et conspergere cinere:
luctum unigeniti fac tibi,
planctum amarum,
quia repente veniet vastator super nos.
 27 Probatorem dedi te in populo meo robustum:
et scies, et probabis viam eorum.
 28 Omnes isti principes declinantes,
ambulantes fraudulenter,
æs et ferrum:
universi corrupti sunt.
 29 Defecit sufflatorium;
in igne consumptum est plumbum:
frustra conflavit conflator,
malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.
 30 Argentum reprobum vocate eos,
quia Dominus projecit illos.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.