Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Liber Ieremiae, Caput 46

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes. 2 Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.
3Præparate scutum et clypeum,
et procedite ad bellum.
4Jungite equos, et ascendite, equites:
state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
5Quid igitur? vidi ipsos pavidos,
et terga vertentes,
fortes eorum cæsos:
fugerunt conciti, nec respexerunt:
terror undique, ait Dominus.
6Non fugiat velox,
nec salvari se putet fortis:
ad aquilonem juxta flumen Euphraten
victi sunt, et ruerunt.
7Quis est iste, qui quasi flumen ascendit,
et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus?
8Ægyptus fluminis instar ascendit,
et velut flumina movebuntur fluctus ejus,
et dicet: Ascendens operiam terram:
perdam civitatem, et habitatores ejus.
9Ascendite equos,
et exsultate in curribus,
et procedant fortes,
Æthiopia et Libyes tenentes scutum,
et Lydii arripientes et jacientes sagittas.
10Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis,
ut sumat vindictam de inimicis suis:
devorabit gladius, et saturabitur,
et inebriabitur sanguine eorum:
victima enim Domini Dei exercituum
in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.
11Ascende in Galaad, et tolle resinam,
virgo filia Ægypti:
frustra multiplicas medicamina:
sanitas non erit tibi.
12Audierunt gentes ignominiam tuam,
et ululatus tuus replevit terram:
quia fortis impegit in fortem,
et ambo pariter conciderunt.
13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti:
14Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo,
et resonet in Memphis, et in Taphnis:
dicite: Sta, et præpara te,
quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.
15Quare computruit fortis tuus?
non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
16Multiplicavit ruentes,
ceciditque vir ad proximum suum, et dicent:
Surge, et revertamur ad populum nostrum,
et ad terram nativitatis nostræ,
a facie gladii columbæ.
17Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti:
tumultum adduxit tempus.
18Vivo ego, inquit Rex(Dominus exercituum nomen ejus),
quoniam sicut Thabor in montibus,
et sicut Carmelus in mari, veniet.
19Vasa transmigrationis fac tibi,
habitatrix filia Ægypti:
quia Memphis in solitudinem erit,
et deseretur, et inhabitabilis erit.
20Vitula elegans atque formosa Ægyptus,
stimulator ab aquilone veniet ei.
21Mercenarii quoque ejus,
qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati,
versi sunt, et fugerunt simul,
nec stare potuerunt:
quia dies interfectionis eorum venit super eos,
tempus visitationis eorum.
22Vox ejus quasi æris sonabit:
quoniam cum exercitu properabunt,
et cum securibus venient ei
quasi cædentes ligna.
23Succiderunt saltum ejus, ait Dominus,
qui supputari non potest:
multiplicati sunt super locustas,
et non est eis numerus.
24Confusa est filia Ægypti,
et tradita in manu populi aquilonis.
25Dixit Dominus exercituum, Deus Israël:
Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ,
et super Pharaonem, et super Ægyptum,
et super deos ejus, et super reges ejus,
et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo:
26et dabo eos in manu quærentium animam eorum,
et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,
et in manu servorum ejus:
et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
27Et tu ne timeas, serve meus Jacob,
et ne paveas, Israël:
quia ecce ego salvum te faciam de longinquo,
et semen tuum de terra captivitatis tuæ:
et revertetur Jacob, et requiescet,
et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.
28Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus,
quia tecum ego sum:
quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te,
te vero non consumam:
sed castigabo te in judicio,
nec quasi innocenti parcam tibi.

Liber Ieremiae, Caput 47

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palæstinos, antequam percuteret Pharao Gazam.
2Hæc dicit Dominus:
Ecce aquæ ascendunt ab aquilone,
et erunt quasi torrens inundans,
et operient terram et plenitudinem ejus,
urbem et habitatores ejus.
Clamabunt homines,
et ululabunt omnes habitatores terræ,
3a strepitu pompæ armorum, et bellatorum ejus,
a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius.
Non respexerunt patres filios manibus dissolutis,
4pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim,
et dissipabitur Tyrus et Sidon
cum omnibus reliquis auxiliis suis:
depopulatus est enim Dominus Palæstinos,
reliquias insulæ Cappadociæ.
5Venit calvitium super Gazam;
conticuit Ascalon, et reliquiæ vallis earum:
usquequo concideris?
6O mucro Domini, usquequo non quiesces?
ingredere in vaginam tuam,
refrigerare, et sile.
7Quomodo quiescet,
cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem,
et adversus maritimas ejus regiones,
ibique condixerit illi?

Liber Ieremiae, Caput 48

1 Ad Moab.Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:
Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa!
capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.
2Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon:
cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente.
Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
3Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.
4Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus.
5Per ascensum enim Luith
plorans ascendet in fletu,
quoniam in descensu Oronaim
hostes ululatum contritionis audierunt.
6Fugite, salvate animas vestras,
et eritis quasi myricæ in deserto:
7pro eo enim quod habuisti fiduciam
in munitionibus tuis et in thesauris tuis,
tu quoque capieris:
et ibit Chamos in transmigrationem,
sacerdotes ejus et principes ejus simul.
8Et veniet prædo ad omnem urbem,
et urbs nulla salvabitur:
et peribunt valles,
et dissipabuntur campestria,
quoniam dixit Dominus:
9Date florem Moab, quia florens egredietur:
et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.
10Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter,
et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.
11Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua,
et requievit in fæcibus suis:
nec transfusus est de vase in vas,
et in transmigrationem non abiit:
idcirco permansit gustus ejus in eo,
et odor ejus non est immutatus.
12Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum:
et sternent eum, et vasa ejus exhaurient,
et lagunculas eorum collident.
13Et confundetur Moab a Chamos
sicut confusa est domus Israël a Bethel,
in qua habebat fiduciam.
14Quomodo dicitis: Fortes sumus,
et viri robusti ad præliandum?
15Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt,
et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex:
Dominus exercituum nomen ejus.
16Prope est interitus Moab ut veniat,
et malum ejus velociter accurret nimis.
17Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus:
et universi qui scitis nomen ejus, dicite:
Quomodo confracta est virga fortis,
baculus gloriosus?
18Descende de gloria, et sede in siti,
habitatio filiæ Dibon,
quoniam vastator Moab ascendit ad te:
dissipavit munitiones tuas.
19In via sta, et prospice,
habitatio Aroër:
interroga fugientem,
et ei qui evasit dic: Quid accidit?
20Confusus est Moab, quoniam victus est.
Ululate, et clamate:
annuntiate in Arnon,
quoniam vastata est Moab,
21et judicium venit ad terram campestrem,
super Helon, et super Jasa,
et super Mephaath,
22et super Dibon,
et super Nabo, et super domum Deblathaim,
23et super Cariathaim, et super Bethgamul,
et super Bethmaon,
24et super Carioth,
et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab,
quæ longe et quæ prope sunt.
25Abscissum est cornu Moab,
et brachium ejus contritum est, ait Dominus.
26Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est:
et allidet manum Moab in vomitu suo,
et erit in derisum etiam ipse.
27Fuit enim in derisum tibi Israël:
quasi inter fures reperisses eum:
propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es,
captivus duceris.
28Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab:
et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
29Audivimus superbiam Moab: superbus est valde:
sublimitatem ejus, et arrogantiam,
et superbiam, et altitudinem cordis ejus.
30Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus,
et quod non sit juxta eam virtus ejus,
nec juxta quod poterat conata sit facere.
31Ideo super Moab ejulabo,
et ad Moab universam clamabo,
ad viros muri fictilis lamentantes:
32de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama.
Propagines tuæ transierunt mare;
usque ad mare Jazer pervenerunt:
super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.
33Ablata est lætitia et exsultatio
de Carmelo et de terra Moab,
et vinum de torcularibus sustuli:
nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.
34De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam;
a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante:
aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.
35Et auferam de Moab, ait Dominus,
offerentem in excelsis,
et sacrificantem diis ejus.
36Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit,
et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum:
quia plus fecit quam potuit,
idcirco perierunt.
37Omne enim caput calvitium,
et omnis barba rasa erit:
in cunctis manibus colligatio,
et super omne dorsum cilicium:
38super omnia tecta Moab, et in plateis ejus,
omnis planctus:
quoniam contrivi Moab
sicut vas inutile, ait Dominus.
39Quomodo victa est, et ululaverunt?
quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est?
eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
40Hæc dicit Dominus:
Ecce quasi aquila volabit,
et extendet alas suas ad Moab.
41Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt:
et erit cor fortium Moab in die illa
sicut cor mulieris parturientis,
42et cessabit Moab esse populus,
quoniam contra Dominum gloriatus est.
43Pavor, et fovea,
et laqueus super te,
o habitator Moab, dicit Dominus.
44Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam,
et qui conscenderit de fovea capietur laqueo:
adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
45In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes,
quia ignis egressus est de Hesebon,
et flamma de medio Seon:
et devorabit partem Moab,
et verticem filiorum tumultus.
46Væ tibi, Moab:
periisti, popule Chamos,
quia comprehensi sunt filii tui
et filiæ tuæ in captivitatem.
47Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus.

Liber Ieremiae, Caput 49

1 Ad filios Ammon.Hæc dicit Dominus:
Numquid non filii sunt Israël,
aut hæres non est ei?
cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad,
et populus ejus in urbibus ejus habitavit?
2Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii,
et erit in tumultum dissipata,
filiæque ejus igni succendentur,
et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus.
3Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai;
clamate, filiæ Rabbath:
accingite vos ciliciis,
plangite et circuite per sepes,
quoniam Melchom in transmigrationem ducetur,
sacerdotes ejus et principes ejus simul.
4Quid gloriaris in vallibus?
defluxit vallis tua, filia delicata,
quæ confidebas in thesauris tuis,
et dicebas: Quis veniet ad me?
5Ecce ego inducam super te terrorem,
ait Dominus Deus exercituum,
ab omnibus qui sunt in circuitu tuo:
et dispergemini singuli a conspectu vestro,
nec erit qui congreget fugientes.
6Et post hæc reverti faciam
captivos filiorum Ammon, ait Dominus.
7 Ad Idumæam.Hæc dicit Dominus exercituum:
Numquid non ultra est sapientia in Theman?
periit consilium a filiis;
inutilis facta est sapientia eorum.
8Fugite, et terga vertite;
descendite in voraginem, habitatores Dedan:
quoniam perditionem Esau adduxi super eum,
tempus visitationis ejus.
9Si vindemiatores venissent super te,
non reliquissent racemum:
si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi.
10Ego vero discooperui Esau:
revelavi abscondita ejus,
et celari non poterit:
vastatum est semen ejus,
et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.
11Relinque pupillos tuos: ego faciam eos vivere:
et viduæ tuæ in me sperabunt.
12Quia hæc dicit Dominus:
Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem,
bibentes bibent:
et tu, quasi innocens relinqueris?
non eris innocens, sed bibens bibes.
13Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus,
quod in solitudinem, et in opprobrium,
et in desertum, et in maledictionem erit Bosra,
et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.
14Auditum audivi a Domino,
et legatus ad gentes missus est:
Congregamini, et venite contra eam,
et consurgamus in prælium.
15Ecce enim parvulum dedi te in gentibus,
contemptibilem inter homines.
16Arrogantia tua decepit te,
et superbia cordis tui,
qui habitas in cavernis petræ,
et apprehendere niteris altitudinem collis:
cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum,
inde detraham te, dicit Dominus.
17Et erit Idumæa deserta:
omnis qui transibit per eam stupebit,
et sibilabit super omnes plagas ejus.
18Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha,
et vicinæ ejus, ait Dominus:
non habitabit ibi vir,
et non incolet eam filius hominis.
19Ecce quasi leo ascendet
de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam,
quia subito currere faciam eum ad illam.
Et quis erit electus, quem præponam ei?
quis enim similis mei?
et quis sustinebit me?
et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
20Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom,
et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman:
si non dejecerint eos parvuli gregis,
nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.
21A voce ruinæ eorum commota est terra;
clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.
22Ecce quasi aquila ascendet,
et avolabit, et expandet alas suas super Bosran:
et erit cor fortium Idumææ in die illa
quasi cor mulieris parturientis.
23 Ad Damascum.Confusa est Emath et Arphad,
quia auditum pessimum audierunt:
turbati sunt in mari;
præ sollicitudine quiescere non potuit.
24Dissoluta est Damascus,
versa est in fugam:
tremor apprehendit eam,
angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.
25Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem,
urbem lætitiæ?
26Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus,
et omnes viri prælii conticescent in die illa,
ait Dominus exercituum.
27Et succendam ignem in muro Damasci,
et devorabit mœnia Benadad.
28 Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis.Hæc dicit Dominus:
Surgite, et ascendite ad Cedar,
et vastate filios orientis.
29Tabernacula eorum, et greges eorum capient:
pelles eorum, et omnia vasa eorum,
et camelos eorum tollent sibi,
et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
30Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete,
qui habitatis Asor, ait Dominus:
iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium,
et cogitavit adversum vos cogitationes.
31Consurgite, et ascendite ad gentem quietam,
et habitantem confidenter, ait Dominus:
non ostia, nec vectes eis: soli habitant.
32Et erunt cameli eorum in direptionem,
et multitudo jumentorum in prædam:
et dispergam eos in omnem ventum,
qui sunt attonsi in comam,
et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.
33Et erit Asor in habitaculum draconum,
deserta usque in æternum:
non manebit ibi vir,
nec incolet eam filius hominis.
34 Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Ælam, in principio regni Sedeciæ regis Juda, dicens:
35Hæc dicit Dominus exercituum:
Ecce ego confringam arcum Ælam,
et summam fortitudinem eorum:
36et inducam super Ælam quatuor ventos a quatuor plagis cæli,
et ventilabo eos in omnes ventos istos,
et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam.
37Et pavere faciam Ælam coram inimicis suis,
et in conspectu quærentium animam eorum:
et adducam super eos malum,
iram furoris mei, dicit Dominus,
et mittam post eos gladium donec consumam eos.
38Et ponam solium meum in Ælam,
et perdam inde reges et principes, ait Dominus.
39In novissimis autem diebus
reverti faciam captivos Ælam, dicit Dominus.

Liber Ieremiae, Caput 50

1 Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldæorum, in manu Jeremiæ prophetæ.
2Annuntiate in gentibus, et auditum facite:
levate signum, prædicate, et nolite celare:
dicite: Capta est Babylon,
confusus est Bel, victus est Merodach,
confusa sunt sculptilia ejus,
superata sunt idola eorum.
3Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone,
quæ ponet terram ejus in solitudinem,
et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus:
et moti sunt, et abierunt.
4In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus,
venient filii Israël ipsi et filii Juda simul:
ambulantes et flentes properabunt,
et Dominum Deum suum quærent:
5in Sion interrogabunt viam, huc facies eorum:
venient, et apponentur ad Dominum fœdere sempiterno,
quod nulla oblivione delebitur.
6Grex perditus factus est populus meus:
pastores eorum seduxerunt eos,
feceruntque vagari in montibus:
de monte in collem transierunt;
obliti sunt cubilis sui.
7Omnes qui invenerunt comederunt eos,
et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus:
pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ,
et exspectationi patrum eorum Domino.
8Recedite de medio Babylonis,
et de terra Chaldæorum egredimini,
et estote quasi hædi ante gregem.
9Quoniam ecce ego suscito,
et adducam in Babylonem
congregationem gentium magnarum de terra aquilonis,
et præparabuntur adversus eam, et inde capietur:
sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris:
non revertetur vacua.
10Et erit Chaldæa in prædam:
omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus.
11Quoniam exsultatis, et magna loquimini,
diripientes hæreditatem meam:
quoniam effusi estis sicut vituli super herbam,
et mugistis sicut tauri:
12confusa est mater vestra nimis,
et adæquata pulveri, quæ genuit vos:
ecce novissima erit in gentibus,
deserta, invia, et arens.
13Ab ira Domini non habitabitur,
sed redigetur tota in solitudinem:
omnis qui transibit per Babylonem stupebit,
et sibilabit super universis plagis ejus.
14Præparamini contra Babylonem per circuitum,
omnes qui tenditis arcum:
debellate eam, non parcatis jaculis,
quia Domino peccavit.
15Clamate adversus eam,
ubique dedit manum:
ceciderunt fundamenta ejus,
destructi sunt muri ejus,
quoniam ultio Domini est:
ultionem accipite de ea:
sicut fecit, facite ei.
16Disperdite satorem de Babylone,
et tenentem falcem in tempore messis:
a facie gladii columbæ
unusquisque ad populum suum convertetur,
et singuli ad terram suam fugient.
17Grex dispersus Israël:
leones ejecerunt eum.
Primus comedit eum rex Assur:
iste novissimus exossavit eum
Nabuchodonosor rex Babylonis.
18Propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:
Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus,
sicut visitavi regem Assur:
19et reducam Israël ad habitaculum suum:
et pascetur Carmelum et Basan,
et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus.
20In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus,
quæretur iniquitas Israël, et non erit,
et peccatum Juda, et non invenietur:
quoniam propitius ero eis quos reliquero.
21Super terram dominantium ascende,
et super habitatores ejus visita:
dissipa, et interfice quæ post eos sunt, ait Dominus,
et fac juxta omnia quæ præcepi tibi.
22Vox belli in terra, et contritio magna.
23Quomodo confractus est et contritus malleus universæ terræ?
quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus?
24Illaqueavi te, et capta es, Babylon,
et nesciebas:
inventa es et apprehensa,
quoniam Dominum provocasti.
25Aperuit Dominus thesaurum suum,
et protulit vasa iræ suæ,
quoniam opus est Domino Deo exercituum,
in terra Chaldæorum.
26Venite ad eam ab extremis finibus;
aperite ut exeant qui conculcent eam:
tollite de via lapides, et redigite in acervos:
et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.
27Dissipate universos fortes ejus:
descendant in occisionem:
væ eis, quia venit dies eorum,
tempus visitationis eorum!
28Vox fugientium,
et eorum qui evaserunt de terra Babylonis,
ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri,
ultionem templi ejus.
29Annuntiate in Babylonem plurimis,
omnibus qui tendunt arcum:
consistite adversus eam per gyrum,
et nullus evadat:
reddite ei secundum opus suum:
juxta omnia quæ fecit, facite illi,
quia contra Dominum erecta est,
adversum Sanctum Israël.
30Idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus,
et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa,
ait Dominus.
31Ecce ego ad te, superbe!
dicit Dominus Deus exercituum:
quia venit dies tuus,
tempus visitationis tuæ.
32Et cadet superbus, et corruet,
et non erit qui suscitet eum:
et succendam ignem in urbibus ejus,
et devorabit omnia in circuitu ejus.
33Hæc dicit Dominus exercituum:
Calumniam sustinent filii Israël,
et filii Juda simul:
omnes qui ceperunt eos, tenent:
nolunt dimittere eos.
34Redemptor eorum fortis,
Dominus exercituum nomen ejus:
judicio defendet causam eorum,
ut exterreat terram,
et commoveat habitatores Babylonis.
35Gladius ad Chaldæos, ait Dominus,
et ad habitatores Babylonis,
et ad principes, et ad sapientes ejus.
36Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt:
gladius ad fortes illius, qui timebunt.
37Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus,
et ad omne vulgus quod est in medio ejus:
et erunt quasi mulieres:
gladius ad thesauros ejus, qui diripientur.
38Siccitas super aquas ejus erit, et arescent,
quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur.
39Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis,
et habitabunt in ea struthiones:
et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum,
nec exstruetur usque ad generationem et generationem.
40Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham,
et vicinas ejus, ait Dominus,
non habitabit ibi vir,
et non incolet eam filius hominis.
41Ecce populus venit ab aquilone,
et gens magna, et reges multi
consurgent a finibus terræ.
42Arcum et scutum apprehendent:
crudeles sunt, et immisericordes:
vox eorum quasi mare sonabit,
et super equos ascendent,
sicut vir paratus ad prælium contra te, filia Babylon.
43Audivit rex Babylonis famam eorum,
et dissolutæ sunt manus ejus:
angustia apprehendit eum,
dolor quasi parturientem.
44Ecce quasi leo ascendet,
de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam,
quia subito currere faciam eum ad illam.
Et quis erit electus, quem præponam ei?
quis est enim similis mei?
et quis sustinebit me?
et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
45Propterea audite consilium Domini
quod mente concepit adversum Babylonem,
et cogitationes ejus
quas cogitavit super terram Chaldæorum:
nisi detraxerint eos parvuli gregum,
nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.
46A voce captivitatis Babylonis commota est terra,
et clamor inter gentes auditus est.

Liber Ieremiae, Caput 51

1 Hæc dicit Dominus:
Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus,
qui cor suum levaverunt contra me,
quasi ventum pestilentem:
 2 et mittam in Babylonem ventilatores,
et ventilabunt eam et demolientur terram ejus,
quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.
 3 Non tendat qui tendit arcum suum,
et non ascendat loricatus:
nolite parcere juvenibus ejus;
interficite omnem militiam ejus.
 4 Et cadent interfecti in terra Chaldæorum,
et vulnerati in regionibus ejus.
 5 Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda
a Deo suo, Domino exercituum,
terra autem eorum repleta est delicto
a Sancto Israël.
 6 Fugite de medio Babylonis,
et salvet unusquisque animam suam:
nolite tacere super iniquitatem ejus,
quoniam tempus ultionis est a Domino:
vicissitudinem ipse retribuet ei.
 7 Calix aureus Babylon in manu Domini,
inebrians omnem terram:
de vino ejus biberunt gentes,
et ideo commotæ sunt.
 8 Subito cecidit Babylon, et contrita est.
Ululate super eam:
tollite resinam ad dolorem ejus,
si forte sanetur.
 9 Curavimus Babylonem, et non est sanata:
derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam:
quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus,
et elevatum est usque ad nubes.
 10 Protulit Dominus justitias nostras:
venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.
 11 Acuite sagittas, implete pharetras:
suscitavit Dominus spiritum regum Medorum:
et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam,
quoniam ultio Domini est,
ultio templi sui.
 12 Super muros Babylonis levate signum,
augete custodiam, levate custodes,
præparate insidias:
quia cogitavit Dominus,
et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.
 13 Quæ habitas super aquas multas,
locuples in thesauris:
venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.
 14 Juravit Dominus exercituum per animam suam:
Quoniam replebo te hominibus quasi brucho,
et super te celeuma cantabitur.
 15 Qui fecit terram in fortitudine sua,
præparavit orbem in sapientia sua,
et prudentia sua extendit cælos.
 16 Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo:
qui levat nubes ab extremo terræ,
fulgura in pluviam fecit,
et produxit ventum de thesauris suis.
 17 Stultus factus est omnis homo a scientia;
confusus est omnis conflator in sculptili:
quia mendax est conflatio eorum,
nec est spiritus in eis.
 18 Vana sunt opera, et risu digna:
in tempore visitationis suæ peribunt.
 19 Non sicut hæc, pars Jacob,
quia qui fecit omnia ipse est:
et Israël sceptrum hæreditatis ejus:
Dominus exercituum nomen ejus.
 20 Collidis tu mihi vasa belli:
et ego collidam in te gentes,
et disperdam in te regna:
 21 et collidam in te equum et equitem ejus:
et collidam in te currum et ascensorem ejus:
 22 et collidam in te virum et mulierem:
et collidam in te senem et puerum:
et collidam in te juvenem et virginem:
 23 et collidam in te pastorem et gregem ejus:
et collidam in te agricolam et jugales ejus:
et collidam in te duces et magistratus:
 24 et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ,
omne malum suum quod fecerunt in Sion,
in oculis vestris, ait Dominus.
 25 Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus,
qui corrumpis universam terram:
et extendam manum meam super te,
et evolvam te de petris,
et dabo te in montem combustionis:
 26 et non tollent de te lapidem in angulum,
et lapidem in fundamenta:
sed perditus in æternum eris, ait Dominus.
 27 Levate signum in terra,
clangite buccina in gentibus,
sanctificate super eam gentes,
annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez:
numerate contra eam Taphsar,
adducite equum quasi bruchum aculeatum.
 28 Sanctificate contra eam gentes,
reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus,
cunctamque terram potestatis ejus.
 29 Et commovebitur terra et conturbabitur,
quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini,
ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.
 30 Cessaverunt fortes Babylonis a prælio;
habitaverunt in præsidiis:
devoratum est robur eorum,
et facti sunt quasi mulieres:
incensa sunt tabernacula ejus,
contriti sunt vectes ejus.
 31 Currens obviam currenti veniet,
et nuntius obvius nuntianti,
ut annuntiet regi Babylonis
quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.
 32 Et vada præoccupata sunt,
et paludes incensæ sunt igni,
et viri bellatores conturbati sunt.
 33 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:
Filia Babylonis quasi area,
tempus trituræ ejus:
adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.
 34 Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis:
reddidit me quasi vas inane,
absorbuit me quasi draco,
replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.
 35 Iniquitas adversum me
et caro mea super Babylonem,
dicit habitatio Sion:
et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem.
 36 Propterea hæc dicit Dominus:
Ecce ego judicabo causam tuam,
et ulciscar ultionem tuam:
et desertum faciam mare ejus,
et siccabo venam ejus.
 37 Et erit Babylon in tumulos,
habitatio draconum, stupor et sibilus,
eo quod non sit habitator.
 38 Simul ut leones rugient;
excutient comas veluti catuli leonum.
 39 In calore eorum ponam potus eorum,
et inebriabo eos ut sopiantur,
et dormiant somnum sempiternum,
et non consurgant, dicit Dominus.
 40 Deducam eos quasi agnos ad victimam,
et quasi arietes cum hædis.
 41 Quomodo capta est Sesach,
et comprehensa est inclyta universæ terræ!
quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes!
 42 Ascendit super Babylonem mare:
multitudine fluctuum ejus operta est.
 43 Factæ sunt civitates ejus in stuporem,
terra inhabitabilis et deserta,
terra in qua nullus habitet,
nec transeat per eam filius hominis.
 44 Et visitabo super Bel in Babylone,
et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus:
et non confluent ad eum ultra gentes,
siquidem et murus Babylonis corruet.
 45 Egredimini de medio ejus, populus meus,
ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,
 46 et ne forte mollescat cor vestrum,
et timeatis auditum qui audietur in terra:
et veniet in anno auditio,
et post hunc annum auditio,
et iniquitas in terra,
et dominator super dominatorem.
 47 Propterea ecce dies veniunt,
et visitabo super sculptilia Babylonis,
et omnis terra ejus confundetur,
et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.
 48 Et laudabunt super Babylonem cæli et terra,
et omnia quæ in eis sunt:
quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.
 49 Et quomodo fecit Babylon,
ut caderent occisi in Israël,
sic de Babylone
cadent occisi in universa terra.
 50 Qui fugistis gladium, venite,
nolite stare:
recordamini procul Domini,
et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
 51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium:
operuit ignominia facies nostras,
quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.
 52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus,
et visitabo super sculptilia ejus,
et in omni terra ejus mugiet vulneratus.
 53 Si ascenderit Babylon in cælum,
et firmaverit in excelso robur suum,
a me venient vastatores ejus, ait Dominus.
 54 Vox clamoris de Babylone,
et contritio magna de terra Chaldæorum:
 55 quoniam vastavit Dominus Babylonem,
et perdidit ex ea vocem magnam:
et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ;
dedit sonitum vox eorum:
 56 quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo,
et apprehensi sunt fortes ejus,
et emarcuit arcus eorum,
quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.
 57 Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus,
et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus:
et dormient somnum sempiternum,
et non expergiscentur, ait Rex
(Dominus exercituum nomen ejus).
 58 Hæc dicit Dominus exercituum:
Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur,
et portæ ejus excelsæ igni comburentur,
et labores populorum ad nihilum,
et gentium in ignem erunt, et disperibunt.
59 Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus: Saraias autem erat princeps prophetiæ. 60 Et scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno: omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem. 61 Et dixit Jeremias ad Saraiam: Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hæc, 62 dices: Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo. 63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten, 64 et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.