Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Liber Ieremiae, Caput 26

1 In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens: 2 Hæc dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, 3 si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et pœniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum. 4 Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis, 5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos, de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis: 6 dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terræ. 7 Et audierunt sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba hæc in domo Domini. 8 Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, dicens: Morte moriatur. 9 Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini. 10 Et audierunt principes Juda verba hæc, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portæ domus Domini novæ. 11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris. 12 Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quæ audistis. 13 Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et pœnitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos. 14 Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris. 15 Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc. 16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas: Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos. 17 Surrexerunt ergo viri de senioribus terræ, et dixerunt ad omnem cœtum populi, loquentes: 18 Michæas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens:Hæc dicit Dominus exercituum:
Sion quasi ager arabitur,
et Jerusalem in acervum lapidum erit,
et mons domus in excelsa silvarum.
 19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et pœnituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras. 20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiæ. 21 Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba hæc, et quæsivit rex interficere eum: et audivit Urias, et timuit, fugitque, et ingressus est Ægyptum. 22 Et misit rex Joakim viros in Ægyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo, in Ægyptum, 23 et eduxerunt Uriam de Ægypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis. 24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.

Liber Ieremiae, Caput 27

1 In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens: 2 Hæc dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo, 3 et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda. 4 Et præcipies eis ut ad dominos suos loquantur: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Hæc dicetis ad dominos vestros: 5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis. 6 Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi: 7 et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terræ ejus et ipsius: et servient ei gentes multæ et reges magni. 8 Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus. 9 Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis: Non servietis regi Babylonis: 10 quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis. 11 Porro gens quæ subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea. 12 Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc, dicens: Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei et populo ejus, et vivetis. 13 Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis? 14 Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis: 15 quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis, tam vos quam prophetæ qui vaticinantur vobis. 16 Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens: Hæc dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes: Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito: mendacium enim prophetant vobis. 17 Nolite ergo audire eos: sed servite regi Babylonis, ut vivatis: quare datur hæc civitas in solitudinem? 18 Et si prophetæ sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem. 19 Quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum quæ remanserunt in civitate hac, 20 quæ non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Jechoniam filium Joakim regem Juda de Jerusalem in Babylonem, et omnes optimates Juda et Jerusalem: 21 quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad vasa quæ derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Juda et Jerusalem: 22 In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitationis suæ, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto.

Liber Ieremiae, Caput 28

1 Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens: 2 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contrivi jugum regis Babylonis. 3 Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem. 4 Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus: conteram enim jugum regis Babylonis. 5 Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam, in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi qui stabat in domo Domini: 6 et ait Jeremias propheta: Amen! sic faciat Dominus: suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum. 7 Verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi: 8 prophetæ qui fuerunt ante me et ante te, ab initio, et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prælio, et de afflictione, et de fame: 9 propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate. 10 Et tulit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, et confregit eam. 11 Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens: Hæc dicit Dominus: Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis, post duos annos dierum de collo omnium gentium. 12 Et abiit Jeremias propheta in viam suam. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, postquam confregit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, dicens: 13 Vade, et dices Hananiæ: Hæc dicit Dominus: Catenas ligneas contrivisti, et facies pro eis catenas ferreas. 14 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei: insuper et bestias terræ dedi ei. 15 Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam: Audi, Hanania: non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. 16 Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego mittam te a facie terræ: hoc anno morieris: adversum enim Dominum locutus es. 17 Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo.

Liber Ieremiae, Caput 29

1 Et hæc sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem, 2 postquam egressus est Jechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Juda et Jerusalem, et faber et inclusor, de Jerusalem, 3 in manu Elasa filii Saphan, et Gamariæ filii Helciæ, quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens: 4 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in Babylonem: 5 Ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructum eorum. 6 Accipite uxores, et generate filios et filias: et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero. 7 Et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. 8 Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis: 9 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus. 10 Quia hæc dicit Dominus: Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. 11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam. 12 Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos. 13 Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro. 14 Et inveniar a vobis, ait Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci. 15 Quia dixistis: Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone: 16 quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem: 17 hæc dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem: et ponam eos quasi ficus malas, quæ comedi non possunt eo quod pessimæ sint: 18 et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia: et dabo eos in vexationem universis regnis terræ: in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos, 19 eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quæ misit ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens: et non audistis, dicit Dominus. 20 Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Jerusalem in Babylonem. 21 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad Achab filium Coliæ, et ad Sedeciam filium Maasiæ, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris: 22 et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone, dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne: 23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et mœchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus. 24 Et ad Semeiam Nehelamiten dices: 25 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens: 26 Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem: 27 et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis? 28 Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum. 29 Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiæ prophetæ. 30 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: 31 Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: Hæc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, 32 idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus: non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus Dominum.

Liber Ieremiae, Caput 30

1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: 2 Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. 3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. 4 Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam:
5Quoniam hæc dicit Dominus:
Vocem terroris audivimus:
formido, et non est pax.
6Interrogate, et videte si generat masculus:
quare ergo vidi omnis viri manum
super lumbum suum, quasi parturientis,
et conversæ sunt universæ facies in auruginem?
7Væ! quia magna dies illa,
nec est similis ejus:
tempusque tribulationis est Jacob,
et ex ipso salvabitur.
8Et erit in die illa, ait Dominus exercituum:
conteram jugum ejus de collo tuo,
et vincula ejus dirumpam,
et non dominabuntur ei amplius alieni:
9sed servient Domino Deo suo,
et David regi suo,
quem suscitabo eis.
10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,
neque paveas, Israël:
quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,
et semen tuum de terra captivitatis eorum:
et revertetur Jacob, et quiescet,
et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:
11quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.
Faciam enim consummationem in cunctis gentibus
in quibus dispersi te:
te autem non faciam in consummationem:
sed castigabo te in judicio,
ut non videaris tibi innoxius.
12Quia hæc dicit Dominus:
Insanabilis fractura tua;
pessima plaga tua:
13non est qui judicet judicium tuum ad alligandum:
curationum utilitas non est tibi.
14Omnes amatores tui obliti sunt tui,
teque non quærent:
plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli:
propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
15Quid clamas super contritione tua?
insanabilis est dolor tuus:
propter multitudinem iniquitatis tuæ,
et propter dura peccata tua,
feci hæc tibi.
16Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,
et universi hostes tui in captivitatem ducentur:
et qui te vastant vastabuntur,
cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.
17Obducam enim cicatricem tibi,
et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.
Quia ejectam vocaverunt te, Sion:
hæc est, quæ non habebat requirentem.
18Hæc dicit Dominus:
Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,
et tectis ejus miserebor:
et ædificabitur civitas in excelso suo,
et templum juxta ordinem suum fundabitur:
19et egredietur de eis laus,
voxque ludentium.
Et multiplicabo eos, et non minuentur:
et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
20Et erunt filii ejus sicut a principio,
et cœtus ejus coram me permanebit,
et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
21Et erit dux ejus ex eo,
et princeps de medio ejus producetur:
et applicabo eum, et accedet ad me.
Quis enim iste est qui applicet cor suum
ut appropinquet mihi? ait Dominus:
22et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
23Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens:
in capite impiorum conquiescet.
24Non avertet iram indignationis Dominus,
donec faciat et compleat cogitationem cordis sui:
in novissimo dierum intelligetis ea.

Liber Ieremiae, Caput 31

1 In tempore illo, dicit Dominus,
ero Deus universis cognationibus Israël,
et ipsi erunt mihi in populum.
 2 Hæc dicit Dominus:
Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio:
vadet ad requiem suam Israël.
 3 Longe Dominus apparuit mihi.
Et in caritate perpetua dilexi te:
ideo attraxi te, miserans.
 4 Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israël:
adhuc ornaberis tympanis tuis,
et egredieris in choro ludentium.
 5 Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ:
plantabunt plantantes,
et donec tempus veniat, non vindemiabunt.
 6 Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim:
Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.
 7 Quia hæc dicit Dominus:
Exsultate in lætitia, Jacob,
et hinnite contra caput gentium:
personate, et canite, et dicite:
Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israël.
 8 Ecce ego adducam eos de terra aquilonis,
et congregabo eos ab extremis terræ:
inter quos erunt cæcus et claudus,
prægnans et pariens simul,
cœtus magnus revertentium huc.
 9 In fletu venient,
et in misericordia reducam eos:
et adducam eos per torrentes aquarum in via recta,
et non impingent in ea,
quia factus sum Israëli pater,
et Ephraim primogenitus meus est.
 10 Audite verbum Domini, gentes,
et annuntiate in insulis quæ procul sunt,
et dicite: Qui dispersit Israël congregabit eum,
et custodiet eum sicut pastor gregem suum.
 11 Redemit enim Dominus Jacob,
et liberavit eum de manu potentioris.
 12 Et venient, et laudabunt in monte Sion:
et confluent ad bona Domini,
super frumento, et vino, et oleo,
et fœtu pecorum et armentorum:
eritque anima eorum quasi hortus irriguus,
et ultra non esurient.
 13 Tunc lætabitur virgo in choro,
juvenes et senes simul:
et convertam luctum eorum in gaudium,
et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo.
 14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine,
et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.
 15 Hæc dicit Dominus:
Vox in excelso audita est lamentationis:
luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos,
et nolentis consolari super eis,
quia non sunt.
 16 Hæc dicit Dominus:
Quiescat vox tua a ploratu,
et oculi tui a lacrimis,
quia est merces operi tuo, ait Dominus,
et revertentur de terra inimici:
 17 et est spes novissimis tuis, ait Dominus,
et revertentur filii ad terminos suos.
 18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem:
Castigasti me, et eruditus sum,
quasi juvenculus indomitus:
converte me, et convertar,
quia tu Dominus Deus meus.
 19 Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam:
et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum.
Confusus sum, et erubui,
quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.
 20 Si filius honorabilis mihi Ephraim,
si puer delicatus!
quia ex quo locutus sum de eo,
adhuc recordabor ejus.
Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum:
miserans miserebor ejus, ait Dominus.
 21 Statue tibi speculam;
pone tibi amaritudines;
dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti:
revertere, virgo Israël,
revertere ad civitates tuas istas.
 22 Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga?
quia creavit Dominus novum super terram:
femina circumdabit virum.
 23 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:
Adhuc dicent verbum istud
in terra Juda et in urbibus ejus,
cum convertero captivitatem eorum:
Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus:
 24 et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul,
agricolæ et minantes greges.
 25 Quia inebriavi animam lassam,
et omnem animam esurientem saturavi.
 26 Ideo quasi de somno suscitatus sum:
et vidi, et somnus meus dulcis mihi.
 27 Ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et seminabo domum Israël et domum Juda
semine hominum et semine jumentorum.
 28 Et sicut vigilavi super eos
ut evellerem, et demolirer, et dissiparem,
et disperderem, et affligerem,
sic vigilabo super eos
ut ædificem et plantem, ait Dominus.
 29 In diebus illis non dicent ultra:
Patres comederunt uvam acerbam,
et dentes filiorum obstupuerunt.
 30 Sed unusquisque in iniquitate sua morietur:
omnis homo qui comederit uvam acerbam,
obstupescent dentes ejus.
 31 Ecce dies venient, dicit Dominus,
et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum,
 32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum
in die qua apprehendi manum eorum
ut educerem eos de terra Ægypti,
pactum quod irritum fecerunt:
et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
 33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël
post dies illos, dicit Dominus:
dabo legem meam in visceribus eorum,
et in corde eorum scribam eam,
et ero eis in Deum,
et ipsi erunt mihi in populum:
 34 et non docebit ultra vir proximum suum
et vir fratrem suum,
dicens: Cognosce Dominum:
omnes enim cognoscent me,
a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus:
quia propitiabor iniquitati eorum,
et peccati eorum non memorabor amplius.
 35 Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei,
ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis:
qui turbat mare, et sonant fluctus ejus:
Dominus exercituum nomen illi:
 36 Si defecerint leges istæ coram me, dicit Dominus,
tunc et semen Israël deficiet,
ut non sit gens coram me cunctis diebus.
 37 Hæc dicit Dominus:
Si mensurari potuerint cæli sursum,
et investigari fundamenta terræ deorsum,
et ego abjiciam universum semen Israël,
propter omnia quæ fecerunt, dicit Dominus.
 38 Ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et ædificabitur civitas Domino,
a turre Hananeel usque ad portam anguli.
 39 Et exibit ultra norma mensuræ
in conspectu ejus super collem Gareb,
et circuibit Goatha,
 40 et omnem vallem cadaverum, et cineris,
et universam regionem mortis
usque ad torrentem Cedron,
et usque ad angulum portæ equorum orientalis,
Sanctum Domini:
non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum.

Liber Ieremiae, Caput 32

1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor. 2 Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda. 3 Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam: 4 et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldæorum, sed tradetur in manus regis Babylonis: et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt: 5 et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus: si autem dimicaveritis adversum Chaldæos, nihil prosperum habebitis? 6 Et dixit Jeremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens: 7 Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas. 8 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset: 9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem stateres, et decem argenteos. 10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera. 11 Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus: 12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris. 13 Et præcepi Baruch coram eis, dicens: 14 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis: 15 hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista.
16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens:
17Heu! heu! heu! Domine Deus,
ecce tu fecisti cælum et terram
in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento:
non erit tibi difficile omne verbum:
18qui facis misericordiam in millibus,
et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos:
fortissime, magne, et potens,
Dominus exercituum nomen tibi.
19Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu:
cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam,
ut reddas unicuique secundum vias suas,
et secundum fructum adinventionum ejus.
20Qui posuisti signa et portenta
in terra Ægypti usque ad diem hanc,
et in Israël, et in hominibus,
et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc.
21Et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti,
in signis et in portentis,
et in manu robusta et in brachio extento,
et in terrore magno:
22et dedisti eis terram hanc,
quam jurasti patribus eorum ut dares eis,
terram fluentem lacte et melle.
23Et ingressi sunt, et possederunt eam,
et non obedierunt voci tuæ,
et in lege tua non ambulaverunt:
omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt,
et evenerunt eis omnia mala hæc.
24Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur,
et urbs data est in manus Chaldæorum
qui præliantur adversus eam,
a facie gladii, et famis, et pestilentiæ:
et quæcumque locutus es, acciderunt,
ut tu ipse cernis.
25Et tu dicis mihi, Domine Deus:
Eme agrum argento, et adhibe testes,
cum urbs data sit in manus Chaldæorum?
26 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:
27Ecce ego Dominus Deus universæ carnis:
numquid mihi difficile erit omne verbum?
28Propterea hæc dicit Dominus:
Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldæorum,
et in manus regis Babylonis,
et capient eam.
29Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc,
et succendent eam igni, et comburent eam,
et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal,
et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.
30Erant enim filii Israël et filii Juda
jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua:
filii Israël, qui usque nunc exacerbant me
in opere manuum suarum, dicit Dominus.
31Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc,
a die qua ædificaverunt eam
usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,
32propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda,
quam fecerunt ad iracundiam me provocantes,
ipsi et reges eorum,
principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetæ eorum,
viri Juda et habitatores Jerusalem.
33Et verterunt ad me terga, et non facies,
cum docerem eos diluculo et erudirem,
et nollent audire, ut acciperent disciplinam.
34Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum,
ut polluerent eam.
35Et ædificaverunt excelsa Baal
quæ sunt in valle filii Ennom,
ut initiarent filios suos et filias suas Moloch,
quod non mandavi eis,
nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc:
et in peccatum deducerent Judam.
36Et nunc propter ista,
hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc,
de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis,
in gladio, et in fame, et in peste:
37Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos
in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi:
et reducam eos ad locum istum,
et habitare eos faciam confidenter:
38et erunt mihi in populum,
et ego ero eis in Deum.
39Et dabo eis cor unum, et viam unam,
ut timeant me universis diebus,
et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
40Et feriam eis pactum sempiternum,
et non desinam eis benefacere:
et timorem meum dabo in corde eorum,
ut non recedant a me.
41Et lætabor super eis, cum bene eis fecero:
et plantabo eos in terra ista in veritate,
in toto corde meo et in tota anima mea.
42Quia hæc dicit Dominus:
Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande,
sic adducam super eos
omne bonum quod ego loquor ad eos.
43Et possidebuntur agri in terra ista,
de qua vos dicitis quod deserta sit,
eo quod non remanserit homo et jumentum,
et data sit in manus Chaldæorum.
44Agri ementur pecunia, et scribentur in libro,
et imprimetur signum, et testis adhibebitur,
in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem,
in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis,
et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt,
quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.

Liber Ieremiae, Caput 33

1 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens:
2Hæc dicit Dominus, qui facturus est,
et formaturus illud, et paraturus:
Dominus nomen ejus:
3Clama ad me, et exaudiam te,
et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis.
4Quia hæc dicit Dominus Deus Israël
ad domos urbis hujus,
et ad domos regis Juda, quæ destructæ sunt,
et ad munitiones, et ad gladium
5venientium ut dimicent cum Chaldæis,
et impleant eas cadaveribus hominum
quos percussi in furore meo et in indignatione mea,
abscondens faciem meam a civitate hac,
propter omnem malitiam eorum:
6Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem,
et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.
7Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem,
et ædificabo eos sicut a principio.
8Et emundabo illos ab omni iniquitate sua
in qua peccaverunt mihi,
et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum,
in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me.
9Et erit mihi in nomen, et in gaudium,
et in laudem, et in exsultationem
cunctis gentibus terræ,
quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis:
et pavebunt et turbabuntur in universis bonis,
et in omni pace quam ego faciam eis.
10Hæc dicit Dominus:
Adhuc audietur in loco isto
quem vos dicitis esse desertum,
eo quod non sit homo nec jumentum
in civitatibus Juda, et foris Jerusalem,
quæ desolatæ sunt, absque homine,
et absque habitatore, et absque pecore,
11vox gaudii et vox lætitiæ,
vox sponsi et vox sponsæ,
vox dicentium: Confitemini Domino exercituum,
quoniam bonus Dominus,
quoniam in æternum misericordia ejus:
et portantium vota in domum Domini:
reducam enim conversionem terræ
sicut a principio, dicit Dominus.
12Hæc dicit Dominus exercituum:
Adhuc erit in loco isto deserto,
absque homine et absque jumento,
et in cunctis civitatibus ejus,
habitaculum pastorum accubantium gregum.
13In civitatibus montuosis,
et in civitatibus campestribus,
et in civitatibus quæ ad austrum sunt,
et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem,
et in civitatibus Juda,
adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.
14Ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et suscitabo verbum bonum quod locutus sum
ad domum Israël et ad domum Juda.
15In diebus illis et in tempore illo
germinare faciam David germen justitiæ,
et faciet judicium et justitiam in terra:
16in diebus illis salvabitur Juda,
et Jerusalem habitabit confidenter:
et hoc est nomen quod vocabunt eum:
Dominus justus noster.
17Quia hæc dicit Dominus:
Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël:
18et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea,
qui offerat holocautomata,
et incendat sacrificum,
et cædat victimas omnibus diebus.
 
19 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:
20Hæc dicit Dominus:
Si irritum potest fieri pactum meum cum die,
et pactum meum cum nocte,
ut non sit dies et nox in tempore suo,
21et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo,
ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus,
et Levitæ et sacerdotes ministri mei.
22Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli,
et metiri arena maris,
sic multiplicabo semen David servi mei,
et Levitas ministros meos.
 
23 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:
24Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens:
Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt?
et populum meum despexerunt,
eo quod non sit ultra gens coram eis.
25Hæc dicit Dominus:
Si pactum meum inter diem et noctem,
et leges cælo et terræ non posui,
26equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam,
ut non assumam de semine ejus
principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob:
reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.

Liber Ieremiae, Caput 34

1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens: 2 Hæc dicit Dominus Deus Israël: Vade, et loquere ad Sedeciam regem Juda, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni: 3 et tu non effugies de manu ejus, sed comprehensione capieris, et in manu ejus traderis: et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os ejus cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis. 4 Attamen audi verbum Domini, Sedecia, rex Juda: Hæc dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio, 5 sed in pace morieris: et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et: Væ domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus. 6 Et locutus est Jeremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba hæc in Jerusalem. 7 Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Jerusalem, et contra omnes civitates Juda quæ reliquæ erant, contra Lachis et contra Azecha: hæ enim supererant de civitatibus Juda, urbes munitæ.
8 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Jerusalem, prædicans 9 ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebræum et Hebræam, liberos, et nequaquam dominarentur eis, id est, in Judæo et fratre suo. 10 Audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis: audierunt igitur, et dimiserunt. 11 Et conversi sunt deinceps: et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos, et subjugaverunt in famulos et famulas. 12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam a Domino, dicens: 13 Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego percussi fœdus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de domo servitutis, dicens: 14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebræum, qui venditus est ei: et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum: et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam. 15 Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum: et inistis pactum in conspectu meo, in domo in qua invocatum est nomen meum super eam: 16 et reversi estis, et commaculastis nomen meum, et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suæ potestatis, et subjugastis eos ut sint vobis servi et ancillæ. 17 Propterea hæc dicit Dominus: Vos non audistis me, ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo: ecce ego prædico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem, et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ. 18 Et dabo viros qui prævaricantur fœdus meum, et non observaverunt verba fœderis quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus, 19 principes Juda et principes Jerusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terræ, qui transierunt inter divisiones vituli: 20 et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ. 21 Et Sedeciam regem Juda, et principes ejus, dabo in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animas eorum, et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis. 22 Ecce ego præcipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc, et præliabuntur adversus eam, et capient eam, et incendent igni: et civitates Juda dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator.

Liber Ieremiae, Caput 35

1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens: 2 Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum. 3 Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiæ filii Habsaniæ, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum, 4 et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliæ hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli: 5 et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos: Bibite vinum. 6 Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum: 7 et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini. 8 Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quæ præcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostræ, filii, et filiæ nostræ, 9 et non ædificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus: 10 sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quæ præcepit nobis Jonadab pater noster. 11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldæorum, et a facie exercitus Syriæ: et mansimus in Jerusalem. 12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: 13 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis? dicit Dominus. 14 Prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi. 15 Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me. 16 Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui quod præceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi. 17 Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego adducam super Juda et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt; vocavi illos, et non responderunt mihi. 18 Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Pro eo quod obedistis præcepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quæ præcepit vobis, 19 propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.