Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Liber Ieremiae, Caput 11

1 Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens:
2Audite verba pacti hujus,
et loquimini ad viros Juda,
et ad habitatores Jerusalem,
3et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël:
Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus
4quod præcepi patribus vestris,
in die qua eduxi eos de terra Ægypti,
de fornace ferrea, dicens:
Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis,
et eritis mihi in populum,
et ego ero vobis in Deum:
5ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris,
daturum me eis terram fluentem lacte et melle,
sicut est dies hæc.
 
6 Et dixit Dominus ad me:Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda,
et foris Jerusalem, dicens:
Audite verba pacti hujus, et facite illa,
7quia contestans contestatus sum patres vestros,
in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc:
mane consurgens contestatus sum,
et dixi: Audite vocem meam.
8Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam,
sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali:
et induxi super eos omnia verba pacti hujus
quod præcepi ut facerent,
et non fecerunt.
 
9 Et dixit Dominus ad me:Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.
10Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores,
qui noluerunt audire verba mea:
et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis:
irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum
quod pepigi cum patribus eorum.
11Quam ob rem hæc dicit Dominus:
Ecce ego inducam super eos mala
de quibus exire non poterunt:
et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
12Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem,
et clamabunt ad deos quibus libant,
et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.
13Secundum numerum enim civitatum tuarum
erant dii tui, Juda:
et secundum numerum viarum Jerusalem,
posuisti aras confusionis,
aras ad libandum Baalim.
14Tu ergo noli orare pro populo hoc,
et ne assumas pro eis laudem et orationem,
quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me,
in tempore afflictionis eorum.
15Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa?
numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas,
in quibus gloriata es?
16Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam,
vocavit Dominus nomen tuum:
ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea,
et combusta sunt fruteta ejus.
17Et Dominus exercituum, qui plantavit te,
locutus est super te malum,
pro malis domus Israël, et domus Juda,
quæ fecerunt sibi ad irritandum me,
libantes Baalim.
18Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi:
tunc ostendisti mihi studia eorum.
19Et ego quasi agnus mansuetus,
qui portatur ad victimam:
et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes:
Mittamus lignum in panem ejus,
et eradamus eum de terra viventium,
et nomen ejus non memoretur amplius.
20Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste,
et probas renes et corda,
videam ultionem tuam ex eis:
tibi enim revelavi causam meam.
21Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth,
qui quærunt animam tuam, et dicunt:
Non prophetabis in nomine Domini,
et non morieris in manibus nostris:
22propterea hæc dicit Dominus exercituum:
Ecce ego visitabo super eos:
juvenes morientur in gladio;
filii eorum et filiæ eorum morientur in fame.
23Et reliquiæ non erunt ex eis:
inducam enim malum super viros Anathoth,
annum visitationis eorum.

Liber Ieremiae, Caput 12

1 Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum:
verumtamen justa loquar ad te:
Quare via impiorum prosperatur;
bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt?
 2 Plantasti eos, et radicem miserunt:
proficiunt, et faciunt fructum:
prope es tu ori eorum,
et longe a renibus eorum.
 3 Et tu, Domine, nosti me, vidisti me,
et probasti cor meum tecum.
Congrega eos quasi gregem ad victimam,
et sanctifica eos in die occisionis.
 4 Usquequo lugebit terra,
et herba omnis regionis siccabitur,
propter malitiam habitantium in ea?
Consumptum est animal, et volucre,
quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra.
 5 Si cum peditibus currens laborasti,
quomodo contendere poteris cum equis?
cum autem in terra pacis securus fueris,
quid facies in superbia Jordanis?
 6 Nam et fratres tui, et domus patris tui,
etiam ipsi pugnaverunt adversum te,
et clamaverunt post te plena voce:
ne credas eis,
cum locuti fuerint tibi bona.
7Reliqui domum meam;
dimisi hæreditatem meam:
dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.
8Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva:
dedit contra me vocem, ideo odivi eam.
9Numquid avis discolor hæreditas mea mihi?
numquid avis tincta per totum?
Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ:
properate ad devorandum.
10Pastores multi demoliti sunt vineam meam,
conculcaverunt partem meam,
dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.
11Posuerunt eam in dissipationem,
luxitque super me:
desolatione desolata est omnis terra,
quia nullus est qui recogitet corde.
12Super omnes vias deserti venerunt vastatores,
quia gladius Domini devorabit:
ab extremo terræ usque ad extremum ejus,
non est pax universæ carni.
13Seminaverunt triticum,
et spinas messuerunt:
hæreditatem acceperunt,
et non eis proderit.
Confundemini a fructibus vestris
propter iram furoris Domini.
14Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos,
qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël:
Ecce ego evellam eos de terra sua,
et domum Juda evellam de medio eorum.
15Et cum evulsero eos, convertar,
et miserebor eorum, et reducam eos:
virum ad hæreditatem suam,
et virum in terram suam.
16Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei,
ut jurent in nomine meo: Vivit Dominus!
sicut docuerunt populum meum jurare in Baal,
ædificabuntur in medio populi mei.
17Quod si non audierint,
evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.

Liber Ieremiae, Caput 13

1 Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud. 2 Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos. 3 Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens: 4 Tolle lumbare quod possedisti, quod est circa lumbos tuos: et surgens vade ad Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petræ. 5 Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus. 6 Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi. 7 Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud: et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset. 8 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
9Hæc dicit Dominus:
Sic putrescere faciam superbiam Juda,
et superbiam Jerusalem multam:
10populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea,
et ambulant in pravitate cordis sui,
abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos:
et erunt sicut lumbare istud,
quod nulli usui aptum est.
11Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri,
sic agglutinavi mihi omnem domum Israël,
et omnem domum Juda, dicit Dominus,
ut essent mihi in populum,
et in nomen, et in laudem, et in gloriam:
et non audierunt.
12 Dices ergo ad eos sermonem istum:Hæc dicit Dominus Deus Israël:
Omnis laguncula implebitur vino.
 13 Et dices ad eos:Hæc dicit Dominus:
Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus,
et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus,
et sacerdotes, et prophetas,
et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate.
14Et dispergam eos virum a fratre suo,
et patres et filios pariter, ait Dominus.
Non parcam, et non concedam:
neque miserebor, ut non disperdam eos.
15Audite, et auribus percipite:
nolite elevari, quia Dominus locutus est.
16Date Domino Deo vestro gloriam
antequam contenebrescat,
et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos:
exspectabitis lucem,
et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.
17Quod si hoc non audieritis,
in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ:
plorans plorabit,
et deducet oculus meus lacrimam,
quia captus est grex Domini.
18Dic regi et dominatrici:
Humiliamini, sedete,
quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ.
19Civitates austri clausæ sunt,
et non est qui aperiat:
translata est omnis Juda transmigratione perfecta.
20Levate oculos vestros et videte,
qui venitis ab aquilone:
ubi est grex qui datus est tibi,
pecus inclytum tuum?
21Quid dices cum visitaverit te?
tu enim docuisti eos adversum te,
et erudisti in caput tuum.
Numquid non dolores apprehendent te,
quasi mulierem parturientem?
22Quod si dixeris in corde tuo: Quare venerunt mihi hæc?
propter multitudinem iniquitatis tuæ
revelata sunt verecundiora tua,
pollutæ sunt plantæ tuæ.
23Si mutare potest Æthiops pellem suam,
aut pardus varietates suas,
et vos poteritis benefacere,
cum didiceritis malum.
24Et disseminabo eos quasi stipulam
quæ vento raptatur in deserto.
25Hæc sors tua,
parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus,
quia oblita es mei,
et confisa es in mendacio.
26Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam,
et apparuit ignominia tua:
27adulteria tua, et hinnitus tuus,
scelus fornicationis tuæ:
super colles in agro vidi abominationes tuas.
Væ tibi, Jerusalem!
non mundaberis post me: usquequo adhuc?

Liber Ieremiae, Caput 14

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.
2Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt,
et obscuratæ sunt in terra,
et clamor Jerusalem ascendit.
3Majores miserunt minores suos ad aquam:
venerunt ad hauriendum.
Non invenerunt aquam:
reportaverunt vasa sua vacua.
Confusi sunt, et afflicti,
et operuerunt capita sua.
4Propter terræ vastitatem,
quia non venit pluvia in terram,
confusi sunt agricolæ:
operuerunt capita sua.
5Nam et cerva in agro peperit, et reliquit,
quia non erat herba.
6Et onagri steterunt in rupibus;
traxerunt ventum quasi dracones:
defecerunt oculi eorum,
quia non erat herba.
7Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine,
fac propter nomen tuum:
quoniam multæ sunt aversiones nostræ:
tibi peccavimus.
8Exspectatio Israël,
salvator ejus in tempore tribulationis,
quare quasi colonus futurus es in terra,
et quasi viator declinans ad manendum?
9quare futurus es velut vir vagus,
ut fortis qui non potest salvare?
Tu autem in nobis es, Domine,
et nomen tuum invocatum est super nos:
ne derelinquas nos.
10Hæc dicit Dominus populo huic,
qui dilexit movere pedes suos,
et non quievit,
et Domino non placuit:
Nunc recordabitur iniquitatum eorum,
et visitabit peccata eorum.
11Et dixit Dominus ad me:
Noli orare pro populo isto in bonum.
12Cum jejunaverint,
non exaudiam preces eorum,
et si obtulerint holocautomata et victimas,
non suscipiam ea:
quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.
 
13 Et dixi:A, a, a, Domine Deus:
prophetæ dicunt eis:
Non videbitis gladium,
et fames non erit in vobis:
sed pacem veram dabit vobis in loco isto.
 14 Et dicit Dominus ad me:Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo:
non misi eos, et non præcepi eis,
neque locutus sum ad eos.
Visionem mendacem, et divinationem,
et fraudulentiam, et seductionem cordis sui,
prophetant vobis.
15Idcirco hæc dicit Dominus
de prophetis qui prophetant in nomine meo,
quos ego non misi, dicentes:
Gladius et fames non erit in terra hac:
In gladio et fame consumentur prophetæ illi.
16Et populi quibus prophetant
erunt projecti in viis Jerusalem
præ fame et gladio,
et non erit qui sepeliat eos:
ipsi et uxores eorum,
filii et filiæ eorum:
et effundam super eos malum suum.
17Et dices ad eos verbum istud:
Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem,
et non taceant,
quoniam contritione magna
contrita est virgo filia populi mei,
plaga pessima vehementer.
18Si egressus fuero ad agros,
ecce occisi gladio:
et si introiero in civitatem,
ecce attenuati fame.
Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant.
19Numquid projiciens abjecisti Judam?
aut Sion abominata est anima tua?
quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas?
Exspectavimus pacem,
et non est bonum:
et tempus curationis,
et ecce turbatio.
20Cognovimus, Domine, impietates nostras,
iniquitates patrum nostrorum,
quia peccavimus tibi.
21Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum,
neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ:
recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum.
22Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant?
aut cæli possunt dare imbres?
nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus?
tu enim fecisti omnia hæc.

Liber Ieremiae, Caput 15

1 Et dixit Dominus ad me:Si steterit Moyses et Samuel coram me,
non est anima mea ad populum istum:
ejice illos a facie mea, et egrediantur.
2Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur?
dices ad eos: Hæc dicit Dominus:
Qui ad mortem, ad mortem,
et qui ad gladium, ad gladium,
et qui ad famem, ad famem,
et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
3Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus:
gladium ad occisionem,
et canes ad lacerandum,
et volatilia cæli et bestias terræ
ad devorandum et dissipandum.
4Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ,
propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda,
super omnibus quæ fecit in Jerusalem.
5Quis enim miserebitur tui, Jerusalem,
aut quis contristabitur pro te?
aut quis ibit ad rogandum pro pace tua?
6Tu reliquisti me, dicit Dominus;
retrorsum abiisti:
et extendam manum meam super te, et interficiam te:
laboravi rogans.
7Et dispergam eos ventilabro in portis terræ:
interfeci et disperdidi populum meum,
et tamen a viis suis non sunt reversi.
8Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris:
induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie:
misi super civitates repente terrorem.
9Infirmata est quæ peperit septem;
defecit anima ejus:
occidit ei sol cum adhuc esset dies:
confusa est, et erubuit:
et residuos ejus in gladium dabo
in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.
10Væ mihi, mater mea! quare genuisti me,
virum rixæ, virum discordiæ in universa terra?
Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam:
omnes maledicunt mihi.
11Dicit Dominus: Si non reliquiæ tuæ in bonum,
si non occurri tibi in tempore afflictionis,
et in tempore tribulationis adversus inimicum.
12Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs?
13Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis,
in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis.
14Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis,
quia ignis succensus est in furore meo:
super vos ardebit.
15Tu scis, Domine: recordare mei, et visita me,
et tuere me ab his qui persequuntur me.
Noli in patientia tua suscipere me:
scito quoniam sustinui propter te opprobrium.
16Inventi sunt sermones tui, et comedi eos:
et factum est mihi verbum tuum in gaudium
et in lætitiam cordis mei,
quoniam invocatum est nomen tuum super me,
Domine Deus exercituum.
17Non sedi in concilio ludentium,
et gloriatus sum a facie manus tuæ:
solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.
18Quare factus est dolor meus perpetuus,
et plaga mea desperabilis renuit curari?
facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.
19Propter hoc hæc dicit Dominus:
Si converteris, convertam te,
et ante faciem meam stabis:
et si separaveris pretiosum a vili,
quasi os meum eris:
convertentur ipsi ad te,
et tu non converteris ad eos.
20Et dabo te populo huic in murum æreum fortem:
et bellabunt adversum te, et non prævalebunt,
quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus:
21et liberabo te de manu pessimorum,
et redimam te de manu fortium.

Liber Ieremiae, Caput 16

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
2Non accipies uxorem,
et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto.
3Quia hæc dicit Dominus
super filios et filias qui generantur in loco isto,
et super matres eorum, quæ genuerunt eos,
et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac:
4Mortibus ægrotationum morientur:
non plangentur, et non sepelientur:
in sterquilinium super faciem terræ erunt,
et gladio et fame consumentur:
et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ.
5Hæc enim dicit Dominus:
Ne ingrediaris domum convivii,
neque vadas ad plangendum,
neque consoleris eos,
quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus,
misericordiam et miserationes.
6Et morientur grandes et parvi in terra ista:
non sepelientur, neque plangentur,
et non se incident,
neque calvitium fiet pro eis.
7Et non frangent inter eos lugenti panem
ad consolandum super mortuo,
et non dabunt eis potum calicis
ad consolandum super patre suo et matre.
8Et domum convivii non ingrediaris,
ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas.
9Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:
Ecce ego auferam de loco isto,
in oculis vestris, et in diebus vestris,
vocem gaudii et vocem lætitiæ,
vocem sponsi et vocem sponsæ.
10Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc,
et dixerint tibi:
Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud?
quæ iniquitas nostra,
et quod peccatum nostrum,
quod peccavimus Domino Deo nostro?
11dices ad eos:
Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus,
et abierunt post deos alienos,
et servierunt eis, et adoraverunt eos,
et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt.
12Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri:
ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali,
ut me non audiat.
13Et ejiciam vos de terra hac
in terram quam ignoratis,
vos et patres vestri:
et servietis ibi diis alienis, die ac nocte,
qui non dabunt vobis requiem.
14Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et non dicetur ultra:
Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,
15sed: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis,
et de universis terris ad quas ejeci eos:
et reducam eos in terram suam,
quam dedi patribus eorum.
16Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus,
et piscabuntur eos:
et post hæc mittam eis multos venatores,
et venabuntur eos de omni monte,
et de omni colle, et de cavernis petrarum.
17Quia oculi mei super omnes vias eorum:
non sunt absconditæ a facie mea,
et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.
18Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum,
quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum,
et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam.
19Domine, fortitudo mea, et robur meum,
et refugium meum in die tribulationis,
ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent:
Vere mendacium possederunt patres nostri,
vanitatem quæ eis non profuit.
20Numquid faciet sibi homo deos,
et ipsi non sunt dii?
21Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc,
ostendam eis manum meam, et virtutem meam,
et scient quia nomen mihi Dominus.

Liber Ieremiae, Caput 17

1 Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo
in ungue adamantino,
exaratum super latitudinem cordis eorum,
et in cornibus ararum eorum.
 2 Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum,
et lucorum suorum,
lignorumque frondentium,
in montibus excelsis,
 3 sacrificantes in agro:
fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo;
excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis.
 4 Et relinqueris sola ab hæreditate tua, quam dedi tibi,
et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras:
quoniam ignem succendisti in furore meo:
usque in æternum ardebit.
5Hæc dicit Dominus:
Maledictus homo qui confidit in homine,
et ponit carnem brachium suum,
et a Domino recedit cor ejus.
6Erit enim quasi myricæ in deserto,
et non videbit cum venerit bonum:
sed habitabit in siccitate in deserto,
in terra salsuginis et inhabitabili.
7Benedictus vir qui confidit in Domino,
et erit Dominus fiducia ejus.
8Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas,
quod ad humorem mittit radices suas,
et non timebit cum venerit æstus:
et erit folium ejus viride,
et in tempore siccitatis non erit sollicitum,
nec aliquando desinet facere fructum.
9Pravum est cor omnium, et inscrutabile:
quis cognoscet illud?
10Ego Dominus scrutans cor,
et probans renes:
qui do unicuique juxta viam suam,
et juxta fructum adinventionum suarum.
11Perdix fovit quæ non peperit:
fecit divitias, et non in judicio:
in dimidio dierum suorum derelinquet eas,
et in novissimo suo erit insipiens.
12Solium gloriæ altitudinis a principio,
locus sanctificationis nostræ.
13Exspectatio Israël, Domine,
omnes qui te derelinquunt confundentur:
recedentes a te, in terra scribentur,
quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum.
14Sana me, Domine, et sanabor:
salvum me fac, et salvus ero:
quoniam laus mea tu es.
15Ecce ipsi dicunt ad me:
Ubi est verbum Domini? veniat:
16et ego non sum turbatus, te pastorem sequens:
et diem hominis non desideravi, tu scis:
quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.
17Non sis tu mihi formidini:
spes mea tu in die afflictionis.
18Confundantur qui me persequuntur,
et non confundar ego:
paveant illi,
et non paveam ego:
induc super eos diem afflictionis,
et duplici contritione contere eos.
19 Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et sta in porta filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Juda, et egrediuntur, et in cunctis portis Jerusalem: 20 et dices ad eos:Audite verbum Domini,
reges Juda, et omnis Juda,
cunctique habitatores Jerusalem,
qui ingredimini per portas istas.
21Hæc dicit Dominus:
Custodite animas vestras,
et nolite portare pondera in die sabbati,
nec inferatis per portas Jerusalem:
22et nolite ejicere onera de domibus vestris in die sabbati,
et omne opus non facietis:
sanctificate diem sabbati,
sicut præcepi patribus vestris.
23Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam:
sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me,
et ne acciperent disciplinam.
24Et erit: si audieritis me, dicit Dominus,
ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati:
et si sanctificaveritis diem sabbati,
ne faciatis in eo omne opus:
25ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes,
sedentes super solium David,
et ascendentes in curribus et equis,
ipsi et principes eorum,
viri Juda, et habitatores Jerusalem:
et habitabitur civitas hæc in sempiternum.
26Et venient de civitatibus Juda,
et de circuitu Jerusalem,
et de terra Benjamin,
et de campestribus, et de montuosis, et ab austro,
portantes holocaustum, et victimam,
et sacrificium, et thus,
et inferent oblationem in domum Domini.
27Si autem non audieritis me
ut sanctificetis diem sabbati,
et ne portetis onus,
et ne inferatis per portas Jerusalem in die sabbati,
succendam ignem in portis ejus,
et devorabit domos Jerusalem,
et non extinguetur.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.