Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Liber Isaiae, Caput 40

1 Consolamini, consolamini, popule meus,
dicit Deus vester.
 2 Loquimini ad cor Jerusalem,
et advocate eam,
quoniam completa est malitia ejus,
dimissa est iniquitas illius:
suscepit de manu Domini duplicia
pro omnibus peccatis suis.
 3 Vox clamantis in deserto:
Parate viam Domini,
rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
 4 Omnis vallis exaltabitur,
et omnis mons et collis humiliabitur,
et erunt prava in directa,
et aspera in vias planas:
 5 et revelabitur gloria Domini,
et videbit omnis caro pariter
quod os Domini locutum est.
 6 Vox dicentis: Clama.
Et dixi: Quid clamabo?
Omnis caro fœnum,
et omnis gloria ejus quasi flos agri.
 7 Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos,
quia spiritus Domini sufflavit in eo.
Vere fœnum est populus:
 8 exsiccatum est fœnum, et cecidit flos;
verbum autem Domini nostri manet in æternum.
 9 Super montem excelsum ascende,
tu qui evangelizas Sion;
exalta in fortitudine vocem tuam,
qui evangelizas Jerusalem:
exalta, noli timere.
Dic civitatibus Juda:
Ecce Deus vester:
 10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet,
et brachium ejus dominabitur:
ecce merces ejus cum eo,
et opus illius coram illo.
 11 Sicut pastor gregem suum pascet,
in brachio suo congregabit agnos,
et in sinu suo levabit;
fœtas ipse portabit.
 12 Quis mensus est pugillo aquas,
et cælos palmo ponderavit?
quis appendit tribus digitis molem terræ,
et libravit in pondere montes,
et colles in statera?
 13 Quis adjuvit spiritum Domini?
aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi?
 14 cum quo iniit consilium, et instruxit eum,
et docuit eum semitam justitiæ,
et erudivit eum scientiam,
et viam prudentiæ ostendit illi?
 15 Ecce gentes quasi stilla situlæ,
et quasi momentum stateræ reputatæ sunt;
ecce insulæ quasi pulvis exiguus.
 16 Et Libanus non sufficiet ad succendendum,
et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.
 17 Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo,
et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.
18Cui ergo similem fecisti Deum?
aut quam imaginem ponetis ei?
19Numquid sculptile conflavit faber?
aut aurifex auro figuravit illud,
et laminis argenteis argentarius?
20Forte lignum et imputribile elegit;
artifex sapiens quærit
quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
21Numquid non scitis? numquid non audistis?
numquid non annuntiatum est vobis ab initio?
numquid non intellexistis fundamenta terræ?
22Qui sedet super gyrum terræ,
et habitatores ejus sunt quasi locustæ;
qui extendit velut nihilum cælos,
et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;
23qui dat secretorum scrutatores quasi non sint,
judices terræ velut inane fecit.
24Et quidem neque plantatus, neque satus,
neque radicatus in terra truncus eorum;
repente flavit in eos, et aruerunt,
et turbo quasi stipulam auferet eos.
25Et cui assimilastis me, et adæquastis?
dicit Sanctus.
26Levate in excelsum oculos vestros, et videte
quis creavit hæc:
qui educit in numero militiam eorum,
et omnes ex nomine vocat;
præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus,
neque unum reliquum fuit.
27Quare dicis, Jacob,
et loqueris, Israël:
Abscondita est via mea a Domino,
et a Deo meo judicium meum transivit?
28Numquid nescis, aut non audisti?
Deus sempiternus Dominus,
qui creavit terminos terræ:
non deficiet, neque laborabit,
nec est investigatio sapientiæ ejus.
29Qui dat lasso virtutem,
et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
30Deficient pueri, et laborabunt,
et juvenes in infirmitate cadent;
31qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem,
assument pennas sicut aquilæ:
current et non laborabunt,
ambulabunt et non deficient.

Liber Isaiae, Caput 41

1 Taceant ad me insulæ,
et gentes mutent fortitudinem:
accedant, et tunc loquantur;
simul ad judicium propinquemus.
 2 Quis suscitavit ab oriente Justum,
vocavit eum ut sequeretur se?
Dabit in conspectu ejus gentes,
et reges obtinebit:
dabit quasi pulverem gladio ejus,
sicut stipulam vento raptam arcui ejus.
 3 Persequetur eos, transibit in pace:
semita in pedibus ejus non apparebit.
 4 Quis hæc operatus est, et fecit,
vocans generationes ab exordio?
Ego Dominus:
primus et novissimus ego sum.
 5 Viderunt insulæ, et timuerunt;
extrema terræ obstupuerunt:
appropinquaverunt, et accesserunt.
 6 Unusquisque proximo suo auxiliabitur,
et fratri suo dicet: Confortare.
 7 Confortavit faber ærarius
percutiens malleo
eum, qui cudebat tunc temporis,
dicens: Glutino bonum est;
et confortavit eum clavis, ut non moveretur.
8Et tu, Israël, serve meus,
Jacob quem elegi,
semen Abraham amici mei:
9in quo apprehendi te ab extremis terræ,
et a longinquis ejus vocavi te,
et dixi tibi: Servus meus es tu:
elegi te, et non abjeci te.
10Ne timeas, quia ego tecum sum;
ne declines, quia ego Deus tuus:
confortavi te, et auxiliatus sum tibi,
et suscepit te dextera Justi mei.
11Ecce confundentur et erubescent
omnes qui pugnant adversum te;
erunt quasi non sint, et peribunt
viri qui contradicunt tibi.
12Quæres eos, et non invenies,
viros rebelles tuos;
erunt quasi non sint, et veluti consumptio
homines bellantes adversum te.
13Quia ego Dominus Deus tuus,
apprehendens manum tuam,
dicensque tibi: Ne timeas:
ego adjuvi te.
14Noli timere, vermis Jacob,
qui mortui estis ex Israël:
ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus,
et redemptor tuus Sanctus Israël.
15Ego posui te quasi plaustrum triturans novum,
habens rostra serrantia;
triturabis montes, et comminues,
et colles quasi pulverem pones.
16Ventilabis eos, et ventus tollet,
et turbo disperget eos;
et tu exsultabis in Domino,
in Sancto Israël lætaberis.
17Egeni et pauperes
quærunt aquas, et non sunt;
lingua eorum siti aruit.
Ego Dominus exaudiam eos,
Deus Israël, non derelinquam eos.
18Aperiam in supinis collibus flumina,
et in medio camporum fontes:
ponam desertum in stagna aquarum,
et terram inviam in rivos aquarum.
19Dabo in solitudinem cedrum,
et spinam, et myrtum, et lignum olivæ;
ponam in deserto abietem,
ulmum, et buxum simul:
20ut videant, et sciant,
et recogitent, et intelligant pariter,
quia manus Domini fecit hoc,
et Sanctus Israël creavit illud.
21Prope facite judicium vestrum,
dicit Dominus;
Afferte, si quid forte habetis,
dicit rex Jacob.
22Accedant, et nuntient nobis
quæcumque ventura sunt;
priora quæ fuerunt, nuntiate,
et ponemus cor nostrum,
et sciemus novissima eorum;
et quæ ventura sunt, indicate nobis.
23Annuntiate quæ ventura sunt in futurum,
et sciemus quia dii estis vos;
bene quoque aut male, si potestis, facite,
et loquamur et videamus simul.
24Ecce vos estis ex nihilo,
et opus vestrum ex eo quod non est:
abominatio est qui elegit vos.
25Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis:
vocabit nomen meum,
et adducet magistratus quasi lutum,
et velut plastes conculcans humum.
26Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus,
et a principio ut dicamus: Justus es?
Non est neque annuntians, neque prædicens,
neque audiens sermones vestros.
27Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt,
et Jerusalem evangelistam dabo.
28Et vidi,
et non erat neque ex istis quisquam
qui iniret consilium,
et interrogatus responderet verbum.
29Ecce omnes injusti,
et vana opera eorum;
ventus et inane simulacra eorum.

Liber Isaiae, Caput 42

1 Ecce servus meus, suscipiam eum;
electus meus, complacuit sibi in illo anima mea:
dedi spiritum meum super eum:
judicium gentibus proferet.
 2 Non clamabit, neque accipiet personam,
nec audietur vox ejus foris.
 3 Calamum quassatum non conteret,
et linum fumigans non extinguet:
in veritate educet judicium.
 4 Non erit tristis, neque turbulentus,
donec ponat in terra judicium;
et legem ejus insulæ exspectabunt.
 5 Hæc dicit Dominus Deus,
creans cælos, et extendens eos;
firmans terram, et quæ germinant ex ea;
dans flatum populo qui est super eam,
et spiritum calcantibus eam:
 6 Ego Dominus vocavi te in justitia,
et apprehendi manum tuam,
et servavi te:
et dedi te in fœdus populi,
in lucem gentium,
 7 ut aperires oculos cæcorum,
et educeres de conclusione vinctum,
de domo carceris sedentes in tenebris.
 8 Ego Dominus,
hoc est nomen meum;
gloriam meam alteri non dabo,
et laudem meam sculptilibus.
 9 Quæ prima fuerunt, ecce venerunt;
nova quoque ego annuntio:
antequam oriantur,
audita vobis faciam.
10Cantate Domino canticum novum,
laus ejus ab extremis terræ,
qui descenditis in mare, et plenitudo ejus;
insulæ, et habitatores earum.
11Sublevetur desertum et civitates ejus.
In domibus habitabit Cedar:
laudate, habitatores petræ;
de vertice montium clamabunt.
12Ponent Domino gloriam,
et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
13Dominus sicut fortis egredietur,
sicut vir præliator suscitabit zelum;
vociferabitur, et clamabit:
super inimicos suos confortabitur.
14Tacui semper,
silui, patiens fui:
sicut parturiens loquar;
dissipabo, et absorbebo simul.
15Desertos faciam montes et colles,
et omne gramen eorum exsiccabo;
et ponam flumina in insulas,
et stagna arefaciam.
16Et ducam cæcos in viam quam nesciunt,
et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam;
ponam tenebras coram eis in lucem,
et prava in recta;
hæc verba feci eis,
et non dereliqui eos.
17Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione,
qui confidunt in sculptili;
qui dicunt conflatili:
Vos dii nostri.
18Surdi, audite,
et cæci, intuemini ad videndum.
19Quis cæcus, nisi servus meus;
et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi?
quis cæcus, nisi qui venundatus est?
et quis cæcus, nisi servus Domini?
20Qui vides multa, nonne custodies?
qui apertas habes aures, nonne audies?
21Et Dominus voluit ut sanctificaret eum,
et magnificaret legem, et extolleret.
22Ipse autem populus direptus, et vastatus;
laqueus juvenum omnes,
et in domibus carcerum absconditi sunt;
facti sunt in rapinam, nec est qui eruat;
in direptionem, nec est qui dicat: Redde.
23Quis est in vobis qui audiat hoc,
attendat, et auscultet futura?
24Quis dedit in direptionem Jacob,
et Israël vastantibus?
nonne Dominus ipse, cui peccavimus?
Et noluerunt in viis ejus ambulare,
et non audierunt legem ejus.
25Et effudit super eum indignationem furoris sui,
et forte bellum;
et combussit eum in circuitu, et non cognovit;
et succendit eum, et non intellexit.

Liber Isaiae, Caput 43

1 Et nunc hæc dicit Dominus
creans te, Jacob,
et formans te, Israël:
Noli timere, quia redemi te,
et vocavi te nomine tuo: meus es tu.
 2 Cum transieris per aquas, tecum ero,
et flumina non operient te;
cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
 3 Quia ego Dominus Deus tuus,
Sanctus Israël, salvator tuus,
dedi propitiationem tuam Ægyptum,
Æthopiam, et Saba, pro te.
 4 Ex quo honorabilis factus es in oculis meis,
et gloriosus, ego dilexi te,
et dabo homines pro te,
et populos pro anima tua.
 5 Noli timere, quia ego tecum sum;
ab oriente adducam semen tuum,
et ab occidente congregabo te.
 6 Dicam aquiloni: Da;
et austro: Noli prohibere:
affer filios meos de longinquo,
et filias meas ab extremis terræ.
 7 Et omnem qui invocat nomen meum,
in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.
 8 Educ foras populum cæcum, et oculos habentem;
surdum, et aures ei sunt.
 9 Omnes gentes congregatæ sunt simul,
et collectæ sunt tribus.
Quis in vobis annuntiet istud,
et quæ prima sunt audire nos faciet?
Dent testes eorum, justificentur,
et audiant, et dicant: Vere.
 10 Vos testes mei, dicit Dominus,
et servus meus quem elegi:
ut sciatis, et credatis mihi,
et intelligatis quia ego ipse sum;
ante me non est formatus Deus,
et post me non erit.
 11 Ego sum, ego sum Dominus,
et non est absque me salvator.
 12 Ego annuntiavi, et salvavi; auditum feci,
et non fuit in vobis alienus:
vos testes mei, dicit Dominus,
et ego Deus.
 13 Et ab initio ego ipse,
et non est qui de manu mea eruat.
Operabor, et quis avertet illud?
14Hæc dicit Dominus, redemptor vester,
Sanctus Israël:
Propter vos misi in Babylonem,
et detraxi vectes universos,
et Chaldæos in navibus suis gloriantes.
15Ego Dominus, Sanctus vester,
creans Israël, rex vester.
16Hæc dicit Dominus,
qui dedit in mari viam,
et in aquis torrentibus semitam;
17qui eduxit quadrigam et equum,
agmen et robustum:
simul obdormierunt, nec resurgent;
contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
18Ne memineritis priorum,
et antiqua ne intueamini.
19Ecce ego facio nova,
et nunc orientur, utique cognoscetis ea:
ponam in deserto viam,
et in invio flumina.
20Glorificabit me bestia agri,
dracones, et struthiones:
quia dedi in deserto aquas,
flumina in invio,
ut darem potum populo meo, electo meo.
21Populum istum formavi mihi:
laudem meam narrabit.
22Non me invocasti, Jacob,
nec laborasti in me, Israël.
23Non obtulisti mihi arietem holocausti tui,
et victimis tuis non glorificasti me;
non te servire feci in oblatione,
nec laborem tibi præbui in thure.
24Non emisti mihi argento calamum,
et adipe victimarum tuarum non inebriasti me:
verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis;
præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
25Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me,
et peccatorum tuorum non recordabor.
26Reduc me in memoriam, et judicemur simul:
narra si quid habes ut justificeris.
27Pater tuus primus peccavit,
et interpretes tui prævaricati sunt in me:
28et contaminavi principes sanctos;
dedi ad internecionem Jacob,
et Israël in blasphemiam.

Liber Isaiae, Caput 44

1 Et nunc audi, Jacob, serve meus,
et Israël, quem elegi.
 2 Hæc dicit Dominus faciens et formans te,
ab utero auxiliator tuus:
Noli timere, serve meus Jacob,
et rectissime, quem elegi.
 3 Effundam enim aquas super sitientem,
et fluenta super aridam;
effundam spiritum meum super semen tuum,
et benedictionem meam super stirpem tuam:
 4 et germinabunt inter herbas,
quasi salices juxta præterfluentes aquas.
 5 Iste dicet: Domini ego sum;
et ille vocabit in nomine Jacob;
et hic scribet manu sua: Domino,
et in nomine Israël assimilabitur.
6Hæc dicit Dominus, rex Israël,
et redemptor ejus, Dominus exercituum:
Ego primus, et ego novissimus,
et absque me non est deus.
7Quis similis mei? vocet,
et annuntiet: et ordinem exponat mihi,
ex quo constitui populum antiquum;
ventura et quæ futura sunt annuntient eis.
8Nolite timere, neque conturbemini:
ex tunc audire te feci,
et annuntiavi; vos estis testes mei.
Numquid est Deus absque me,
et formator quem ego non noverim?
9Plastæ idoli omnes nihil sunt,
et amantissima eorum non proderunt eis.
Ipsi sunt testes eorum, quia non vident,
neque intelligunt, ut confundantur.
10Quis formavit deum,
et sculptile conflavit ad nihil utile?
11Ecce omnes participes ejus confundentur,
fabri enim sunt ex hominibus;
convenient omnes, stabunt
et pavebunt, et confundentur simul.
12Faber ferrarius lima operatus est,
in prunis et in malleis formavit illud,
et operatus est in brachio fortitudinis suæ;
esuriet et deficiet,
non bibet aquam et lassescet.
13Artifex lignarius extendit normam,
formavit illud in runcina,
fecit illud in angularibus,
et in circino tornavit illud,
et fecit imaginem viri
quasi speciosum hominem
habitantem in domo;
14succidit cedros,
tulit ilicem, et quercum,
quæ steterat inter ligna saltus;
plantavit pinum, quam pluvia nutrivit:
15et facta est hominibus in focum;
sumpsit ex eis, et calefactus est;
et succendit et coxit panes;
de reliquo autem operatus est deum et adoravit;
fecit sculptile, et curvatus est ante illud.
16Medium ejus combussit igni,
et de medio ejus carnes comedit;
coxit pulmentum, et saturatus est,
et calefactus est, et dixit: Vah!
calefactus sum, vidi focum;
17reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi;
curvatur ante illud, et adorat illud,
et obsecrat, dicens:
Libera me, quia deus meus es tu!
18Nescierunt, neque intellexerunt;
obliti enim sunt ne videant oculi eorum,
et ne intelligant corde suo.
19Non recogitant in mente sua,
neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant:
Medietatem ejus combussi igni,
et coxi super carbones ejus panes;
coxi carnes et comedi,
et de reliquo ejus idolum faciam?
ante truncum ligni procidam?
20Pars ejus cinis est;
cor insipiens adoravit illud,
et non liberabit animam suam:
neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.
21Memento horum Jacob,
et Israël, quoniam servus meus es tu.
Formavi te; servus meus es tu,
Israël, ne obliviscaris mei.
22Delevi ut nubem iniquitates tuas,
et quasi nebulam peccata tua:
revertere ad me, quoniam redemi te.
23Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus;
jubilate, extrema terræ;
resonate, montes, laudationem,
saltus et omne lignum ejus,
quoniam redemit Dominus Jacob,
et Israël gloriabitur.
24Hæc dicit Dominus, redemptor tuus,
et formator tuus ex utero:
Ego sum Dominus, faciens omnia,
extendens cælos solus,
stabiliens terram, et nullus mecum;
25irrita faciens signa divinorum,
et ariolos in furorem vertens;
convertens sapientes retrorsum,
et scientiam eorum stultam faciens;
26suscitans verbum servi sui,
et consilium nuntiorum suorum complens;
qui dico Jerusalem: Habitaberis,
et civitatibus Juda: Ædificabimini,
et deserta ejus suscitabo;
27qui dico profundo: Desolare,
et flumina tua arefaciam;
28qui dico Cyro: Pastor meus es,
et omnem voluntatem meam complebis;
qui dico Jerusalem: Ædificaberis,
et templo: Fundaberis.

Liber Isaiae, Caput 45

1 Hæc dicit Dominus christo meo Cyro,
cujus apprehendi dexteram,
ut subjiciam ante faciem ejus gentes,
et dorsa regum vertam,
et aperiam coram eo januas,
et portæ non claudentur:
 2 Ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo;
portas æreas conteram,
et vectes ferreos confringam:
 3 et dabo tibi thesauros absconditos,
et arcana secretorum,
ut scias quia ego Dominus,
qui voco nomen tuum, Deus Israël,
 4 propter servum meum Jacob,
et Israël, electum meum;
et vocavi te nomine tuo:
assimilavi te, et non cognovisti me.
 5 Ego Dominus, et non est amplius;
extra me non est deus;
accinxi te, et non cognovisti me:
 6 ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente,
quoniam absque me non est:
ego Dominus, et non est alter:
 7 formans lucem et creans tenebras,
faciens pacem et creans malum:
ego Dominus faciens omnia hæc.
 8 Rorate, cæli, desuper,
et nubes pluant justum;
aperiatur terra, et germinet Salvatorem,
et justitia oriatur simul:
ego Dominus creavi eum.
9Væ qui contradicit fictori suo,
testa de samiis terræ!
Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis,
et opus tuum absque manibus est?
10Væ qui dicit patri: Quid generas?
et mulieri: Quid parturis?
11Hæc dicit Dominus,
Sanctus Israël, plastes ejus:
Ventura interrogate me;
super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi.
12Ego feci terram,
et hominem super eam creavi ego:
manus meæ tetenderunt cælos,
et omni militiæ eorum mandavi.
13Ego suscitavi eum ad justitiam,
et omnes vias ejus dirigam;
ipse ædificabit civitatem meam,
et captivitatem meam dimittet,
non in pretio neque in muneribus,
dicit Dominus Deus exercituum.
14Hæc dicit Dominus:
Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ,
et Sabaim viri sublimes
ad te transibunt, et tui erunt;
post te ambulabunt,
vincti manicis pergent, et te adorabunt,
teque deprecabuntur.
Tantum in te est Deus,
et non est absque te deus.
15Vere tu es Deus absconditus,
Deus Israël, salvator.
16Confusi sunt, et erubuerunt omnes:
simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.
17Israël salvatus est in Domino salute æterna;
non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi.
18Quia hæc dicit Dominus
creans cælos,
ipse Deus formans terram
et faciens eam, ipse plastes ejus;
non in vanum creavit eam:
ut habitaretur formavit eam:
Ego Dominus, et non est alius.
19Non in abscondito locutus sum,
in loco terræ tenebroso;
non dixi semini Jacob frustra:
Quærite me:
ego Dominus loquens justitiam,
annuntians recta.
20Congregamini, et venite, et accedite simul
qui salvati estis ex gentibus:
nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ,
et rogant deum non salvantem.
21Annuntiate, et venite,
et consiliamini simul.
Quis auditum fecit hoc ab initio,
ex tunc prædixit illud?
numquid non ego Dominus,
et non est ultra deus absque me?
Deus justus, et salvans non est præter me.
22Convertimini ad me, et salvi eritis,
omnes fines terræ,
quia ego Deus, et non est alius.
23In memetipso juravi;
egredietur de ore meo justitiæ verbum,
et non revertetur:
quia mihi curvabitur omne genu,
et jurabit omnis lingua.
24Ergo in Domino, dicet,
meæ sunt justitiæ et imperium;
ad eum venient, et confundentur
omnes qui repugnant ei.
25In Domino justificabitur, et laudabitur
omne semen Israël.

Liber Isaiae, Caput 46

1 Confractus est Bel, contritus est Nabo;
facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis,
onera vestra gravi pondere
usque ad lassitudinem.
 2 Contabuerunt, et contrita sunt simul;
non potuerunt salvare portantem,
et anima eorum in captivitatem ibit.
 3 Audite me, domus Jacob,
et omne residuum domus Israël;
qui portamini a meo utero,
qui gestamini a mea vulva.
 4 Usque ad senectam ego ipse,
et usque ad canos ego portabo;
ego feci, et ego feram;
ego portabo, et salvabo.
 5 Cui assimilastis me, et adæquastis,
et comparastis me, et fecistis similem?
 6 Qui confertis aurum de sacculo,
et argentum statera ponderatis,
conducentes aurificem ut faciat deum,
et procidunt, et adorant.
 7 Portant illum in humeris gestantes,
et ponentes in loco suo,
et stabit, ac de loco suo non movebitur:
sed et cum clamaverint ad eum, non audiet;
de tribulatione non salvabit eos.
 8 Mementote istud, et confundamini;
redite, prævaricatores, ad cor.
 9 Recordamini prioris sæculi,
quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus,
nec est similis mei.
 10 Annuntians ab exordio novissimum,
et ab initio quæ necdum facta sunt,
dicens: Consilium meum stabit,
et omnis voluntas mea fiet.
 11 Vocans ab oriente avem,
et de terra longinqua virum voluntatis meæ:
et locutus sum, et adducam illud;
creavi et faciam illud.
 12 Audite me, duro corde,
qui longe estis a justitia.
 13 Prope feci justitiam meam, non elongabitur,
et salus mea non morabitur.
Dabo in Sion salutem,
et in Israël gloriam meam.

Liber Isaiae, Caput 47

1 Descende, sede in pulvere,
virgo filia Babylon:
sede in terra; non est solium
filiæ Chaldæorum,
quia ultra non vocaberis
mollis et tenera.
 2 Tolle molam, et mole farinam;
denuda turpitudinem tuam;
discooperi humerum, revela crura,
transi flumina.
 3 Revelabitur ignominia tua,
et videbitur opprobrium tuum;
ultionem capiam, et non resistet mihi homo.
 4 Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius,
Sanctus Israël.
 5 Sede tacens, et intra in tenebras,
filia Chaldæorum,
quia non vocaberis ultra
domina regnorum.
 6 Iratus sum super populum meum:
contaminavi hæreditatem meam,
et dedi eos in manu tua:
non posuisti eis misericordias;
super senem aggravasti jugum tuum valde.
 7 Et dixisti: In sempiternum ero domina.
Non posuisti hæc super cor tuum,
neque recordata es novissimi tui.
 8 Et nunc audi hæc delicata,
et habitans confidenter,
quæ dicis in corde tuo:
Ego sum, et non est præter me amplius;
non sedebo vidua,
et ignorabo sterilitatem.
 9 Venient tibi duo hæc
subito in die una,
sterilitas et viduitas:
universa venerunt super te,
propter multitudinem maleficiorum tuorum,
et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.
 10 Et fiduciam habuisti in malitia tua,
et dixisti: Non est qui videat me.
Sapientia tua et scientia tua,
hæc decepit te.
Et dixisti in corde tuo:
Ego sum, et præter me non est altera.
 11 Veniet super te malum,
et nescies ortum ejus;
et irruet super te calamitas
quam non poteris expiare;
veniet super te repente miseria
quam nescies.
 12 Sta cum incantatoribus tuis
et cum multitudine maleficiorum tuorum,
in quibus laborasti ab adolescentia tua,
si forte quod prosit tibi,
aut si possis fieri fortior.
 13 Defecisti in multitudine consiliorum tuorum.
Stent, et salvent te
augures cæli,
qui contemplabantur sidera,
et supputabant menses,
ut ex eis annuntiarent ventura tibi.
 14 Ecce facti sunt quasi stipula,
ignis combussit eos;
non liberabunt animam suam
de manu flammæ;
non sunt prunæ quibus calefiant,
nec focus ut sedeant ad eum.
 15 Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras:
negotiatores tui ab adolescentia tua,
unusquisque in via sua erraverunt;
non est qui salvet te.

Liber Isaiae, Caput 48

1 Audite hæc, domus Jacob,
qui vocamini nomine Israël,
et de aquis Juda existis;
qui juratis in nomine Domini,
et Dei Israël recordamini
non in veritate neque in justitia.
 2 De civitate enim sancta vocati sunt,
et super Deum Israël constabiliti sunt:
Dominus exercituum nomen ejus.
 3 Priora ex tunc annuntiavi,
et ex ore meo exierunt, et audita feci ea:
repente operatus sum, et venerunt.
 4 Scivi enim quia durus es tu,
et nervus ferreus cervix tua,
et frons tua ærea.
 5 Prædixi tibi ex tunc;
antequam venirent, indicavi tibi,
ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc,
et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.
 6 Quæ audisti, vide omnia;
vos autem, num annuntiastis?
Audita feci tibi nova ex tunc,
et conservata sunt quæ nescis.
 7 Nunc creata sunt et non ex tunc;
et ante diem, et non audisti ea,
ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea.
 8 Neque audisti, neque cognovisti,
neque ex tunc aperta est auris tua:
scio enim quia prævaricans prævaricaberis,
et transgressorem ex utero vocavi te.
 9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum,
et laude mea infrenabo te,
ne intereas.
 10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum;
elegi te in camino paupertatis.
 11 Propter me, propter me faciam,
ut non blasphemer;
et gloriam meam alteri non dabo.
 12 Audi me, Jacob,
et Israël, quem ego voco:
ego ipse, ego primus,
et ego novissimus.
 13 Manus quoque mea fundavit terram,
et dextera mea mensa est cælos;
ego vocabo eos,
et stabunt simul.
 14 Congregamini, omnes vos, et audite:
quis de eis annuntiavit hæc?
Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone,
et brachium suum in Chaldæis.
 15 Ego, ego locutus sum, et vocavi eum;
adduxi eum, et directa est via ejus.
 16 Accedite ad me et audite hoc:
non a principio in abscondito locutus sum:
ex tempore antequam fieret, ibi eram:
et nunc Dominus Deus misit me,
et spiritus ejus.
 17 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus,
Sanctus Israël:
Ego Dominus Deus tuus,
docens te utilia,
gubernans te in via qua ambulas.
 18 Utinam attendisses mandata mea:
facta fuisset sicut flumen pax tua,
et justitia tua sicut gurgites maris:
 19 et fuisset quasi arena semen tuum,
et stirps uteri tui ut lapilli ejus;
non interisset et non fuisset attritum
nomen ejus a facie mea.
 20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis,
in voce exsultationis annuntiate:
auditum facite hoc,
et efferte illud usque ad extrema terræ.
Dicite: Redemit Dominus
servum suum Jacob.
 21 Non sitierunt in deserto, cum educeret eos:
aquam de petra produxit eis,
et scidit petram, et fluxerunt aquæ.
 22 Non est pax impiis, dicit Dominus.

Liber Isaiae, Caput 49

1 Audite, insulæ,
et attendite, populi de longe:
Dominus ab utero vocavit me;
de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
 2 Et posuit os meum quasi gladium acutum,
in umbra manus suæ protexit me,
et posuit me sicut sagittam electam:
in pharetra sua abscondit me.
 3 Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël,
quia in te gloriabor.
 4 Et ego dixi: In vacuum laboravi;
sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi:
ergo judicium meum cum Domino,
et opus meum cum Deo meo.
 5 Et nunc dicit Dominus,
formans me ex utero servum sibi,
ut reducam Jacob ad eum,
et Israël non congregabitur;
et glorificatus sum in oculis Domini,
et Deus meus factus est fortitudo mea.
 6 Et dixit: Parum est ut sis mihi servus
ad suscitandas tribus Jacob,
et fæces Israël convertendas:
ecce dedi te in lucem gentium,
ut sis salus mea
usque ad extremum terræ.
 7 Hæc dicit Dominus,
redemptor Israël, Sanctus ejus,
ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem,
ad servum dominorum:
Reges videbunt,
et consurgent principes, et adorabunt
propter Dominum, quia fidelis est,
et Sanctum Israël qui elegit te.
8Hæc dicit Dominus:
In tempore placito exaudivi te,
et in die salutis auxiliatus sum tui:
et servavi te, et dedi te in fœdus populi,
ut suscitares terram,
et possideres hæreditates dissipatas;
9ut diceres his qui vincti sunt: Exite,
et his qui in tenebris: Revelamini.
Super vias pascentur,
et in omnibus planis pascua eorum.
10Non esurient neque sitient,
et non percutiet eos æstus et sol,
quia miserator eorum reget eos,
et ad fontes aquarum potabit eos.
11Et ponam omnes montes meos in viam,
et semitæ meæ exaltabuntur.
12Ecce isti de longe venient,
et ecce illi ab aquilone et mari,
et isti de terra australi.
13Laudate, cæli, et exsulta, terra;
jubilate, montes, laudem,
quia consolatus est Dominus populum suum,
et pauperum suorum miserebitur.
14Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus,
et Dominus oblitus est mei.
15Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,
ut non misereatur filio uteri sui?
Etsi illa oblita fuerit,
ego tamen non obliviscar tui.
16Ecce in manibus meis descripsi te;
muri tui coram oculis meis semper.
17Venerunt structores tui;
destruentes te et dissipantes a te exibunt.
18Leva in circuitu oculos tuos, et vide:
omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.
Vivo ego, dicit Dominus,
quia omnibus his velut ornamento vestieris,
et circumdabis tibi eos quasi sponsa;
19quia deserta tua, et solitudines tuæ,
et terra ruinæ tuæ,
nunc angusta erunt præ habitatoribus;
et longe fugabuntur qui absorbebant te.
20Adhuc dicent in auribus tuis
filii sterilitatis tuæ:
Angustus est mihi locus;
fac spatium mihi ut habitem.
21Et dices in corde tuo:
Quis genuit mihi istos?
ego sterilis et non pariens,
transmigrata, et captiva;
et istos quis enutrivit?
ego destituta et sola;
et isti ubi erant?
22Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce levabo ad gentes manum meam,
et ad populos exaltabo signum meum:
et afferent filios tuos in ulnis,
et filias tuas super humeros portabunt.
23Et erunt reges nutritii tui,
et reginæ nutrices tuæ;
vultu in terram demisso adorabunt te,
et pulverem pedum tuorum lingent.
Et scies quia ego Dominus,
super quo non confundentur qui exspectant eum.
24Numquid tolletur a forti præda?
aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
25Quia hæc dicit Dominus:
Equidem, et captivitas a forti tolletur,
et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur.
Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo,
et filios tuos ego salvabo.
26Et cibabo hostes tuos carnibus suis,
et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur,
et sciet omnis caro
quia ego Dominus salvans te,
et redemptor tuus fortis Jacob.

Liber Isaiae, Caput 50

1 Hæc dicit Dominus:
Quis est hic liber repudii matris vestræ,
quo dimisi eam?
aut quis est creditor meus,
cui vendidi vos?
Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis,
et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
 2 Quia veni, et non erat vir;
vocavi, et non erat qui audiret.
Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea,
ut non possim redimere?
aut non est in me virtus ad liberandum?
Ecce in increpatione mea desertum faciam mare,
ponam flumina in siccum;
computrescent pisces sine aqua,
et morientur in siti.
 3 Induam cælos tenebris,
et saccum ponam operimentum eorum.
4Dominus dedit mihi
linguam eruditam,
ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo.
Erigit mane,
mane erigit mihi aurem,
ut audiam quasi magistrum.
5Dominus Deus aperuit mihi aurem,
ego autem non contradico:
retrorsum non abii.
6Corpus meum dedi percutientibus,
et genas meas vellentibus;
faciem meam non averti ab increpantibus
et conspuentibus in me.
7Dominus Deus auxiliator meus,
ideo non sum confusus;
ideo posui faciem meam ut petram durissimam,
et scio quoniam non confundar.
8Juxta est qui justificat me; quis contradicet mihi?
Stemus simul;
quis est adversarius meus? accedat ad me.
9Ecce Dominus Deus auxiliator meus;
quis est qui condemnet me?
Ecce omnes quasi vestimentum conterentur;
tinea comedet eos.
10Quis ex vobis timens Dominum,
audiens vocem servi sui?
Qui ambulavit in tenebris,
et non est lumen ei,
speret in nomine Domini,
et innitatur super Deum suum.
11Ecce vos omnes accendentes ignem,
accincti flammis:
ambulate in lumine ignis vestri,
et in flammis quas succendistis;
de manu mea factum est hoc vobis:
in doloribus dormietis.

Liber Isaiae, Caput 51

1 Audite me, qui sequimini quod justum est,
et quæritis Dominum;
attendite ad petram unde excisi estis,
et ad cavernam laci de qua præcisi estis.
 2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum,
et ad Saram, quæ peperit vos:
quia unum vocavi eum,
et benedixi ei, et multiplicavi eum.
 3 Consolabitur ergo Dominus Sion,
et consolabitur omnes ruinas ejus:
et ponet desertum ejus quasi delicias,
et solitudinem ejus quasi hortum Domini.
Gaudium et lætitia invenietur in ea,
gratiarum actio et vox laudis.
 4 Attendite ad me, popule meus,
et tribus mea, me audite:
quia lex a me exiet,
et judicium meum in lucem populorum requiescet.
 5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus,
et brachia mea populos judicabunt;
me insulæ exspectabunt,
et brachium meum sustinebunt.
 6 Levate in cælum oculos vestros,
et videte sub terra deorsum:
quia cæli sicut fumus liquescent,
et terra sicut vestimentum atteretur,
et habitatores ejus sicut hæc interibunt:
salus autem mea in sempiternum erit,
et justitia mea non deficiet.
 7 Audite me, qui scitis justum,
populus meus, lex mea in corde eorum:
nolite timere opprobrium hominum,
et blasphemias eorum ne metuatis:
 8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis,
et sicut lanam, sic devorabit eos tinea:
salus autem mea in sempiternum erit,
et justitia mea in generationes generationum.
 9 Consurge, consurge, induere fortitudinem,
brachium Domini!
consurge sicut in diebus antiquis,
in generationibus sæculorum.
Numquid non tu percussisti superbum,
vulnerasti draconem?
 10 numquid non tu siccasti mare,
aquam abyssi vehementis;
qui posuisti profundum maris viam,
ut transirent liberati?
 11 Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur,
et venient in Sion laudantes,
et lætitia sempiterna super capita eorum:
gaudium et lætitiam tenebunt;
fugiet dolor et gemitus.
 12 Ego, ego ipse consolabor vos.
Quis tu, ut timeres ab homine mortali,
et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet?
 13 Et oblitus es Domini, factoris tui,
qui tetendit cælos et fundavit terram;
et formidasti jugiter tota die
a facie furoris ejus qui te tribulabat,
et paraverat ad perdendum.
Ubi nunc est furor tribulantis?
 14 Cito veniet gradiens ad aperiendum;
et non interficiet usque ad internecionem,
nec deficiet panis ejus.
 15 Ego autem sum Dominus Deus tuus,
qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus:
Dominus exercituum nomen meum.
 16 Posui verba mea in ore tuo,
et in umbra manus meæ protexi te,
ut plantes cælos, et fundes terram,
et dicas ad Sion: Populus meus es tu.
17Elevare, elevare,
consurge, Jerusalem,
quæ bibisti de manu Domini
calicem iræ ejus;
usque ad fundum calicis soporis bibisti,
et potasti usque ad fæces.
18Non est qui sustentet eam,
ex omnibus filiis quos genuit;
et non est qui apprehendat manum ejus,
ex omnibus filiis quos enutrivit.
19Duo sunt quæ occurrerunt tibi;
quis contristabitur super te?
Vastitas, et contritio, et fames, et gladius;
quis consolabitur te?
20Filii tui projecti sunt, dormierunt
in capite omnium viarum
sicut oryx illaqueatus,
pleni indignatione Domini,
increpatione Dei tui.
21Idcirco audi hoc, paupercula,
et ebria non a vino.
22Hæc dicit dominator tuus Dominus,
et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo:
Ecce tuli de manu tua
calicem soporis,
fundum calicis indignationis meæ:
non adjicies ut bibas illum ultra.
23Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt,
et dixerunt animæ tuæ:
Incurvare, ut transeamus;
et posuisti ut terram corpus tuum,
et quasi viam transeuntibus.

Liber Isaiae, Caput 52

1 Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion!
induere vestimentis gloriæ tuæ,
Jerusalem, civitas Sancti,
quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te
incircumcisus et immundus.
 2 Excutere de pulvere, consurge;
sede, Jerusalem!
solve vincula colli tui,
captiva filia Sion.
 3 Quia hæc dicit Dominus:
Gratis venundati estis,
et sine argento redimemini.
 4 Quia hæc dicit Dominus Deus:
In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi,
et Assur absque ulla causa calumniatus est eum.
 5 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus,
quoniam ablatus est populus meus gratis?
Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus,
et jugiter tota die nomen meum blasphematur.
 6 Propter hoc sciet populus meus nomen meum
in die illa:
quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.
7Quam pulchri super montes pedes annuntiantis
et prædicantis pacem;
annuntiantis bonum,
prædicantis salutem,
dicentis Sion:
Regnabit Deus tuus!
8Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem,
simul laudabunt,
quia oculo ad oculum videbunt
cum converterit Dominus Sion.
9Gaudete, et laudate simul,
deserta Jerusalem,
quia consolatus est Dominus populum suum;
redemit Jerusalem.
10Paravit Dominus brachium sanctum suum
in oculis omnium gentium;
et videbunt omnes fines terræ
salutare Dei nostri.
11Recedite, recedite; exite inde,
pollutum nolite tangere;
exite de medio ejus; mundamini,
qui fertis vasa Domini.
12Quoniam non in tumultu exibitis,
nec in fuga properabitis;
præcedet enim vos Dominus,
et congregabit vos Deus Israël.
13Ecce intelliget servus meus,
exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde.
14Sicut obstupuerunt super te multi,
sic inglorius erit inter viros aspectus ejus,
et forma ejus inter filios hominum.
15Iste asperget gentes multas;
super ipsum continebunt reges os suum:
quia quibus non est narratum de eo viderunt,
et qui non audierunt contemplati sunt.

Liber Isaiae, Caput 53

1 Quis credidit auditui nostro?
et brachium Domini cui revelatum est?
 2 Et ascendet sicut virgultum coram eo,
et sicut radix de terra sitienti.
Non est species ei, neque decor,
et vidimus eum,
et non erat aspectus, et desideravimus eum:
 3 despectum, et novissimum virorum,
virum dolorum, et scientem infirmitatem,
et quasi absconditus vultus ejus et despectus,
unde nec reputavimus eum.
 4 Vere languores nostros ipse tulit,
et dolores nostros ipse portavit;
et nos putavimus eum quasi leprosum,
et percussum a Deo, et humiliatum.
 5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras;
attritus est propter scelera nostra:
disciplina pacis nostræ super eum,
et livore ejus sanati sumus.
 6 Omnes nos quasi oves erravimus,
unusquisque in viam suam declinavit:
et posuit Dominus in eo
iniquitatem omnium nostrum.
 7 Oblatus est quia ipse voluit,
et non aperuit os suum;
sicut ovis ad occisionem ducetur,
et quasi agnus coram tondente se obmutescet,
et non aperiet os suum.
 8 De angustia, et de judicio sublatus est.
Generationem ejus quis enarrabit?
quia abscissus est de terra viventium:
propter scelus populi mei percussi eum.
 9 Et dabit impios pro sepultura,
et divitem pro morte sua,
eo quod iniquitatem non fecerit,
neque dolus fuerit in ore ejus.
 10 Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate.
Si posuerit pro peccato animam suam,
videbit semen longævum,
et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.
 11 Pro eo quod laboravit anima ejus,
videbit et saturabitur.
In scientia sua justificabit
ipse justus servus meus multos,
et iniquitates eorum ipse portabit.
 12 Ideo dispertiam ei plurimos,
et fortium dividet spolia,
pro eo quod tradidit in mortem animam suam,
et cum sceleratis reputatus est,
et ipse peccata multorum tulit,
et pro transgressoribus rogavit.

Liber Isaiae, Caput 54

1 Lauda, sterilis, quæ non paris;
decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas:
quoniam multi filii desertæ
magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus.
 2 Dilata locum tentorii tui,
et pelles tabernaculorum tuorum extende:
ne parcas:
longos fac funiculos tuos,
et clavos tuos consolida.
 3 Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis,
et semen tuum gentes hæreditabit,
et civitates desertas inhabitabit.
 4 Noli timere, quia non confunderis,
neque erubesces; non enim te pudebit,
quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris,
et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.
 5 Quia dominabitur tui qui fecit te,
Dominus exercituum nomen ejus,
et redemptor tuus, Sanctus Israël:
Deus omnis terræ vocabitur.
 6 Quia ut mulierem derelictam et mœrentem spiritu
vocavit te Dominus,
et uxorem ab adolescentia abjectam,
dixit Deus tuus.
 7 Ad punctum in modico dereliqui te,
et in miserationibus magnis congregabo te.
 8 In momento indignationis abscondi
faciem meam parumper a te;
et in misericordia sempiterna misertus sum tui,
dixit redemptor tuus, Dominus.
 9 Sicut in diebus Noë istud mihi est,
cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram;
sic juravi ut non irascar tibi,
et non increpem te.
 10 Montes enim commovebuntur,
et colles contremiscent;
misericordia autem mea non recedet a te,
et fœdus pacis meæ non movebitur,
dixit miserator tuus Dominus.
 11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione,
ecce ego sternam per ordinem lapides tuos,
et fundabo te in sapphiris:
 12 et ponam jaspidem propugnacula tua,
et portas tuas in lapides sculptos,
et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles;
 13 universos filios tuos doctos a Domino,
et multitudinem pacis filiis tuis.
 14 Et in justitia fundaberis:
recede procul a calumnia, quia non timebis,
et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
 15 Ecce accola veniet qui non erat mecum,
advena quondam tuus adjungetur tibi.
 16 Ecce ego creavi fabrum
sufflantem in igne prunas,
et proferentem vas in opus suum;
et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
 17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur,
et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis.
Hæc est hæreditas servorum Domini,
et justitia eorum apud me, dicit Dominus.

Liber Isaiae, Caput 55

1 Omnes sitientes, venite ad aquas,
et qui non habetis argentum,
properate, emite, et comedite:
venite, emite absque argento
et absque ulla commutatione
vinum et lac.
 2 Quare appenditis argentum non in panibus,
et laborem vestrum non in saturitate?
Audite, audientes me, et comedite bonum,
et delectabitur in crassitudine anima vestra.
 3 Inclinate aurem vestram, et venite ad me;
audite, et vivet anima vestra,
et feriam vobiscum pactum sempiternum,
misericordias David fideles.
 4 Ecce testem populis dedi eum,
ducem ac præceptorem gentibus.
 5 Ecce gentem quam nesciebas vocabis,
et gentes quæ te non cognoverunt ad te current,
propter Dominum Deum tuum,
et Sanctum Israël, quia glorificavit te.
 6 Quærite Dominum dum inveniri potest;
invocate eum dum prope est.
 7 Derelinquat impius viam suam,
et vir iniquus cogitationes suas,
et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus;
et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
 8 Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ,
neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus.
 9 Quia sicut exaltantur cæli a terra,
sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris,
et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
 10 Et quomodo descendit imber et nix de cælo,
et illuc ultra non revertitur,
sed inebriat terram, et infundit eam,
et germinare eam facit,
et dat semen serenti,
et panem comedenti:
 11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo;
non revertetur ad me vacuum,
sed faciet quæcumque volui,
et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
 12 Quia in lætitia egrediemini,
et in pace deducemini;
montes et colles cantabunt coram vobis laudem,
et omnia ligna regionis plaudent manu.
 13 Pro saliunca ascendet abies,
et pro urtica crescet myrtus;
et erit Dominus nominatus
in signum æternum quod non auferetur.

Liber Isaiae, Caput 56

1 Hæc dicit Dominus:
Custodite judicium, et facite justitiam,
quia juxta est salus mea ut veniat,
et justitia mea ut reveletur.
 2 Beatus vir qui facit hoc,
et filius hominis qui apprehendet istud,
custodiens sabbatum ne polluat illud,
custodiens manus suas ne faciat omne malum.
 3 Et non dicat filius advenæ qui adhæret Domino, dicens:
Separatione dividet me Dominus a populo suo;
et non dicat eunuchus:
Ecce ego lignum aridum.
 4 Quia hæc dicit Dominus eunuchis:
Qui custodierint sabbata mea,
et elegerint quæ ego volui,
et tenuerint fœdus meum,
 5 dabo eis in domo mea et in muris meis
locum, et nomen
melius a filiis et filiabus:
nomen sempiternum dabo eis,
quod non peribit.
 6 Et filios advenæ, qui adhærent Domino,
ut colant eum, et diligant nomen ejus,
ut sint ei in servos;
omnem custodientem sabbatum ne polluat illud,
et tenentem fœdus meum;
 7 adducam eos in montem sanctum meum,
et lætificabo eos in domo orationis meæ;
holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo,
quia domus mea domus orationis vocabitur
cunctis populis.
 8 Ait Dominus Deus,
qui congregat dispersos Israël:
Adhuc congregabo ad eum
congregatos ejus.
9Omnes bestiæ agri,
venite ad devorandum,
universæ bestiæ saltus.
10Speculatores ejus cæci omnes;
nescierunt universi:
canes muti non valentes latrare,
videntes vana, dormientes,
et amantes somnia.
11Et canes imprudentissimi
nescierunt saturitatem;
ipsi pastores
ignoraverunt intelligentiam:
omnes in viam suam declinaverunt;
unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
12Venite, sumamus vinum,
et impleamur ebrietate;
et erit sicut hodie, sic et cras,
et multo amplius.

Liber Isaiae, Caput 57

1 Justus perit,
et non est qui recogitet in corde suo;
et viri misericordiæ colliguntur,
quia non est qui intelligat:
a facie enim malitiæ collectus est justus.
 2 Veniat pax;
requiescat in cubili suo
qui ambulavit in directione sua.
 3 Vos autem accedite huc,
filii auguratricis,
semen adulteri et fornicariæ.
 4 Super quem lusistis?
super quem dilatastis os,
et ejecistis linguam?
Numquid non vos filii scelesti,
semen mendax,
 5 qui consolamini in diis
subter omne lignum frondosum,
immolantes parvulos in torrentibus,
subter eminentes petras?
 6 In partibus torrentis pars tua;
hæc est sors tua:
et ipsis effudisti libamen,
obtulisti sacrificium.
Numquid super his non indignabor?
 7 Super montem excelsum et sublimem
posuisti cubile tuum,
et illuc ascendisti
ut immolares hostias.
 8 Et post ostium, et retro postem,
posuisti memoriale tuum.
Quia juxta me discooperuisti,
et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum,
et pepigisti cum eis fœdus;
dilexisti stratum eorum
manu aperta.
 9 Et ornasti te regi unguento,
et multiplicasti pigmenta tua.
Misisti legatos tuos procul,
et humiliata es usque ad inferos.
 10 In multitudine viæ tuæ laborasti;
non dixisti: Quiescam.
Vitam manus tuæ invenisti;
propterea non rogasti.
 11 Pro quo sollicita timuisti,
quia mentita es,
et mei non es recordata,
neque cogitasti in corde tuo?
Quia ego tacens et quasi non videns,
et mei oblita es.
 12 Ego annuntiabo justitiam tuam,
et opera tua non proderunt tibi.
 13 Cum clamaveris, liberent te congregati tui,
et omnes eos auferet ventus,
tollet aura.
14Et dicam: Viam facite, præbete iter; declinate de semita,
auferte offendicula de via populi mei.
15Quia hæc dicit Excelsus,
et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus:
in excelso et in sancto habitans,
et cum contrito et humili spiritu:
ut vivificet spiritum humilium,
et vivificet cor contritorum.
16Non enim in sempiternum litigabo,
neque usque ad finem irascar,
quia spiritus a facie mea egredietur,
et flatus ego faciam.
17Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum.
Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum;
et abiit vagus in via cordis sui.
18Vias ejus vidi, et sanavi eum;
et reduxi eum, et reddidi consolationes
ipsi, et lugentibus ejus.
19Creavi fructum labiorum pacem;
pacem ei qui longe est et qui prope,
dixit Dominus, et sanavi eum.
20Impii autem quasi mare fervens,
quod quiescere non potest,
et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.
21Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.

Liber Isaiae, Caput 58

1 Clama, ne cesses,
quasi tuba exalta vocem tuam,
et annuntia populo meo scelera eorum,
et domui Jacob peccata eorum.
 2 Me etenim de die in diem quærunt,
et scire vias meas volunt,
quasi gens quæ justitiam fecerit,
et judicium Dei sui non dereliquerit.
Rogant me judicia justitiæ;
appropinquare Deo volunt.
 3 Quare jejunavimus, et non aspexisti;
humiliavimus animas nostras, et nescisti?
Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra,
et omnes debitores vestros repetitis.
 4 Ecce ad lites et contentiones jejunatis,
et percutitis pugno impie.
Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem,
ut audiatur in excelso clamor vester.
 5 Numquid tale est jejunium quod elegi,
per diem affligere hominem animam suam?
numquid contorquere quasi circulum caput suum,
et saccum et cinerem sternere?
numquid istud vocabis jejunium,
et diem acceptabilem Domino?
6Nonne hoc est magis jejunium quod elegi?
Dissolve colligationes impietatis,
solve fasciculos deprimentes,
dimitte eos qui confracti sunt liberos,
et omne onus dirumpe;
7frange esurienti panem tuum,
et egenos vagosque induc in domum tuam;
cum videris nudum, operi eum,
et carnem tuam ne despexeris.
8Tunc erumpet quasi mane lumen tuum;
et sanitas tua citius orietur,
et anteibit faciem tuam justitia tua,
et gloria Domini colliget te.
9Tunc invocabis, et Dominus exaudiet;
clamabis, et dicet: Ecce adsum.
Si abstuleris de medio tui catenam,
et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest;
10cum effuderis esurienti animam tuam,
et animam afflictam repleveris,
orietur in tenebris lux tua,
et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.
11Et requiem tibi dabit Dominus semper,
et implebit splendoribus animam tuam,
et ossa tua liberabit;
et eris quasi hortus irriguus,
et sicut fons aquarum
cujus non deficient aquæ.
12Et ædificabuntur in te deserta sæculorum,
fundamenta generationis et generationis suscitabis;
et vocaberis ædificator sepium,
avertens semitas in quietem.
13Si averteris a sabbato pedem tuum
facere voluntatem tuam in die sancto meo,
et vocaveris sabbatum delicatum,
et sanctum Domini gloriosum,
et glorificaveris eum dum non facis vias tuas,
et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem:
14tunc delectaberis super Domino,
et sustollam te super altitudines terræ,
et cibabo te hæreditate Jacob patris tui:
os enim Domini locutum est.

Liber Isaiae, Caput 59

1 Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat,
neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
 2 Sed iniquitates vestræ diviserunt
inter vos et Deum vestrum;
et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis,
ne exaudiret.
 3 Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine,
et digiti vestri iniquitate;
labia vestra locuta sunt mendacium,
et lingua vestra iniquitatem fatur.
 4 Non est qui invocet justitiam,
neque est qui judicet vere:
sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates;
conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
 5 Ova aspidum ruperunt,
et telas araneæ texuerunt.
Qui comederit de ovis eorum, morietur;
et quod confotum est, erumpet in regulum.
 6 Telæ eorum non erunt in vestimentum,
neque operientur operibus suis;
opera eorum opera inutilia,
et opus iniquitatis in manibus eorum.
 7 Pedes eorum ad malum currunt,
et festinant ut effundant sanguinem innocentem;
cogitationes eorum cogitationes inutiles:
vastitas et contritio in viis eorum.
 8 Viam pacis nescierunt,
et non est judicium in gressibus eorum;
semitæ eorum incurvatæ sunt eis:
omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
 9 Propter hoc elongatum est judicium a nobis,
et non apprehendet nos justitia.
Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ;
splendorem, et in tenebris ambulavimus.
 10 Palpavimus sicut cæci parietem,
et quasi absque oculis attrectavimus:
impegimus meridie quasi in tenebris;
in caliginosis quasi mortui.
 11 Rugiemus quasi ursi omnes,
et quasi columbæ meditantes gememus:
exspectavimus judicium, et non est;
salutem, et elongata est a nobis.
 12 Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te,
et peccata nostra responderunt nobis,
quia scelera nostra nobiscum
et iniquitates nostras cognovimus.
 13 Peccare et mentiri contra Dominum,
et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri,
ut loqueremur calumniam et transgressionem;
concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.
 14 Et conversum est retrorsum judicium,
et justitia longe stetit,
quia corruit in platea veritas,
et æquitas non potuit ingredi.
 15 Et facta est veritas in oblivionem,
et qui recessit a malo, prædæ patuit.
Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus,
quia non est judicium.
 16 Et vidit quia non est vir,
et aporiatus est, quia non est qui occurrat;
et salvavit sibi brachium suum,
et justitia ejus ipsa confirmavit eum.
 17 Indutus est justitia ut lorica,
et galea salutis in capite ejus;
indutus est vestimentis ultionis,
et opertus est quasi pallio zeli:
 18 sicut ad vindictam quasi ad retributionem
indignationis hostibus suis,
et vicissitudinem inimicis suis;
insulis vicem reddet.
 19 Et timebunt qui ab occidente nomen Domini,
et qui ab ortu solis gloriam ejus,
cum venerit quasi fluvius violentus
quem spiritus Domini cogit;
 20 et venerit Sion redemptor,
et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob,
dicit Dominus.
 21 Hoc fœdus meum cum eis,
dicit Dominus:
spiritus meus qui est in te,
et verba mea quæ posui in ore tuo,
non recedent de ore tuo,
et de ore seminis tui,
et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus,
amodo et usque in sempiternum.

Liber Isaiae, Caput 60

1 Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum,
et gloria Domini super te orta est.
 2 Quia ecce tenebræ operient terram,
et caligo populos;
super te autem orietur Dominus,
et gloria ejus in te videbitur.
 3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo,
et reges in splendore ortus tui.
 4 Leva in circuitu oculos tuos, et vide:
omnes isti congregati sunt, venerunt tibi;
filii tui de longe venient
et filiæ tuæ de latere surgent.
 5 Tunc videbis, et afflues;
mirabitur et dilatabitur cor tuum:
quando conversa fuerit ad te multitudo maris;
fortitudo gentium venerit tibi.
 6 Inundatio camelorum operiet te,
dromedarii Madian et Epha;
omnes de Saba venient,
aurum et thus deferentes,
et laudem Domino annuntiantes.
 7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi;
arietes Nabaioth ministrabunt tibi:
offerentur super placabili altari meo,
et domum majestatis meæ glorificabo.
 8 Qui sunt isti qui ut nubes volant,
et quasi columbæ ad fenestras suas?
 9 Me enim insulæ exspectant,
et naves maris in principio,
ut adducam filios tuos de longe;
argentum eorum, et aurum eorum cum eis,
nomini Domini Dei tui,
et Sancto Israël, quia glorificavit te.
 10 Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos,
et reges eorum ministrabunt tibi;
in indignatione enim mea percussi te,
et in reconciliatione mea misertus sum tui.
 11 Et aperientur portæ tuæ jugiter;
die ac nocte non claudentur,
ut afferatur ad te fortitudo gentium,
et reges earum adducantur.
 12 Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit,
et gentes solitudine vastabuntur.
 13 Gloria Libani ad te veniet,
abies, et buxus, et pinus simul
ad ornandum locum sanctificationis meæ;
et locum pedum meorum glorificabo.
 14 Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te,
et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi:
et vocabunt te civitatem Domini,
Sion Sancti Israël.
 15 Pro eo quod fuisti derelicta
et odio habita,
et non erat qui per te transiret:
ponam te in superbiam sæculorum,
gaudium in generationem et generationem:
 16 et suges lac gentium,
et mamilla regum lactaberis;
et scies quia ego Dominus salvans te,
et redemptor tuus, Fortis Jacob.
 17 Pro ære afferam aurum,
et pro ferro afferam argentum,
et pro lignis æs,
et pro lapidibus ferrum:
et ponam visitationem tuam pacem,
et præpositos tuos justitiam.
 18 Non audietur ultra iniquitas in terra tua;
vastitas et contritio in terminis tuis:
et occupabit salus muros tuos,
et portas tuas laudatio.
 19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem,
nec splendor lunæ illuminabit te:
sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam,
et Deus tuus in gloriam tuam.
 20 Non occidet ultra sol tuus,
et luna tua non minuetur,
quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam,
et complebuntur dies luctus tui.
 21 Populus autem tuus omnes justi;
in perpetuum hæreditabunt terram:
germen plantationis meæ,
opus manus meæ ad glorificandum.
 22 Minimus erit in mille,
et parvulus in gentem fortissimam.
Ego Dominus in tempore ejus
subito faciam istud.

Liber Isaiae, Caput 61

1 Spiritus Domini super me,
eo quod unxerit Dominus me;
ad annuntiandum mansuetis misit me,
ut mederer contritis corde,
et prædicarem captivis indulgentiam,
et clausis apertionem;
 2 ut prædicarem annum placabilem Domino,
et diem ultionis Deo nostro;
ut consolarer omnes lugentes,
 3 ut ponerem lugentibus Sion,
et darem eis coronam pro cinere,
oleum gaudii pro luctu,
pallium laudis pro spiritu mœroris;
et vocabuntur in ea fortes justitiæ,
plantatio Domini ad glorificandum.
 4 Et ædificabunt deserta a sæculo,
et ruinas antiquas erigent,
et instaurabunt civitates desertas,
dissipatas in generationem et generationem.
 5 Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra,
et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt.
 6 Vos autem sacerdotes Domini vocabimini:
Ministri Dei nostri, dicetur vobis,
fortitudinem gentium comedetis,
et in gloria earum superbietis.
 7 Pro confusione vestra duplici et rubore,
laudabunt partem suam;
propter hoc in terra sua duplicia possidebunt,
lætitia sempiterna erit eis.
 8 Quia ego Dominus diligens judicium,
et odio habens rapinam in holocausto;
et dabo opus eorum in veritate,
et fœdus perpetuum feriam eis.
 9 Et scient in gentibus semen eorum,
et germen eorum in medio populorum;
omnes qui viderint eos cognoscent illos,
quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
 10 Gaudens gaudebo in Domino,
et exsultabit anima mea in Deo meo,
quia induit me vestimentis salutis,
et indumento justitiæ circumdedit me,
quasi sponsum decoratum corona,
et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
 11 Sicut enim terra profert germen suum,
et sicut hortus semen suum germinat,
sic Dominus Deus germinabit justitiam
et laudem coram universis gentibus.

Liber Isaiae, Caput 62

1 Propter Sion non tacebo,
et propter Jerusalem non quiescam,
donec egrediatur ut splendor justus ejus,
et salvator ejus ut lampas accendatur.
 2 Et videbunt gentes justum tuum,
et cuncti reges inclytum tuum;
et vocabitur tibi nomen novum,
quod os Domini nominabit.
 3 Et eris corona gloriæ in manu Domini,
et diadema regni in manu Dei tui.
 4 Non vocaberis ultra Derelicta,
et terra tua non vocabitur amplius Desolata;
sed vocaberis, Voluntas mea in ea,
et terra tua Inhabitata,
quia complacuit Domino in te,
et terra tua inhabitabitur.
 5 Habitabit enim juvenis cum virgine,
et habitabunt in te filii tui;
et gaudebit sponsus super sponsam,
et gaudebit super te Deus tuus.
 6 Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes;
tota die et tota nocte
in perpetuum non tacebunt.
Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
 7 et ne detis silentium ei,
donec stabiliat et donec ponat Jerusalem
laudem in terra.
 8 Juravit Dominus in dextera sua,
et in brachio fortitudinis suæ:
Si dedero triticum tuum ultra
cibum inimicis tuis;
et si biberint filii alieni vinum tuum
in quo laborasti.
 9 Quia qui congregant illud, comedent,
et laudabunt Dominum;
et qui comportant illud, bibent
in atriis sanctis meis.
 10 Transite, transite per portas,
præparate viam populo:
planum facite iter, eligite lapides,
et elevate signum ad populos.
 11 Ecce Dominus auditum fecit
in extremis terræ:
Dicite filiæ Sion:
Ecce Salvator tuus venit;
ecce merces ejus cum eo,
et opus ejus coram illo.
 12 Et vocabunt eos, Populus sanctus,
redempti a Domino;
tu autem vocaberis, Quæsita civitas,
et non Derelicta.

Liber Isaiae, Caput 63

1 Quis est iste, qui venit de Edom,
tinctis vestibus de Bosra?
iste formosus in stola sua,
gradiens in multitudine fortitudinis suæ?
Ego qui loquor justitiam,
et propugnator sum ad salvandum.
 2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum,
et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?
 3 Torcular calcavi solus,
et de gentibus non est vir mecum;
calcavi eos in furore meo,
et conculcavi eos in ira mea:
et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,
et omnia indumenta mea inquinavi.
 4 Dies enim ultionis in corde meo;
annus redemptionis meæ venit.
 5 Circumspexi, et non erat auxiliator;
quæsivi, et non fuit qui adjuvaret:
et salvavit mihi brachium meum,
et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
 6 Et conculcavi populos in furore meo,
et inebriavi eos in indignatione mea,
et detraxi in terram virtutem eorum.
7Miserationum Domini recordabor;
laudem Domini
super omnibus quæ reddidit nobis Dominus,
et super multitudinem bonorum domui Israël,
quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam,
et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
8Et dixit: Verumtamen populus meus est,
filii non negantes;
et factus est eis salvator.
9In omni tribulatione eorum non est tribulatus,
et angelus faciei ejus salvavit eos:
in dilectione sua et in indulgentia sua
ipse redemit eos,
et portavit eos, et elevavit eos
cunctis diebus sæculi.
10Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt,
et afflixerunt spiritum Sancti ejus:
et conversus est eis in inimicum,
et ipse debellavit eos.
11Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui.
Ubi est qui eduxit eos de mari
cum pastoribus gregis sui?
Ubi est qui posuit in medio ejus
spiritum Sancti sui;
12qui eduxit ad dexteram Moysen,
brachio majestatis suæ;
qui scidit aquas ante eos,
ut faceret sibi nomen sempiternum;
13qui eduxit eos per abyssos,
quasi equum in deserto
non impingentem?
14Quasi animal in campo descendens,
spiritus Domini ductor ejus fuit.
Sic adduxisti populum tuum,
ut faceres tibi nomen gloriæ.
15Attende de cælo, et vide
de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ.
Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua,
multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum?
Super me continuerunt se.
16Tu enim pater noster:
et Abraham nescivit nos,
et Israël ignoravit nos:
tu, Domine, pater noster,
redemptor noster, a sæculo nomen tuum.
17Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis;
indurasti cor nostrum ne timeremus te?
Convertere propter servos tuos,
tribus hæreditatis tuæ.
18Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum:
hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
19Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri,
neque invocaretur nomen tuum super nos.

Liber Isaiae, Caput 64

1 Utinam dirumperes cælos, et descenderes;
a facie tua montes defluerent;
 2 sicut exustio ignis tabescerent,
aquæ arderent igni:
ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis;
a facie tua gentes turbarentur.
 3 Cum feceris mirabilia, non sustinebimus;
descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
 4 A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt;
oculus non vidit, Deus, absque te,
quæ præparasti exspectantibus te.
 5 Occurristi lætanti, et facienti justitiam;
in viis tuis recordabuntur tui.
Ecce tu iratus es, et peccavimus;
in ipsis fuimus semper, et salvabimur.
 6 Et facti sumus ut immundus omnes nos,
et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ;
et cecidimus quasi folium universi,
et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.
 7 Non est qui invocet nomen tuum;
qui consurgat, et teneat te.
Abscondisti faciem tuam a nobis,
et allisisti nos in manu iniquitatis nostræ.
 8 Et nunc, Domine, pater noster es tu,
nos vero lutum;
et fictor noster tu,
et opera manuum tuarum omnes nos.
 9 Ne irascaris, Domine, satis,
et ne ultra memineris iniquitatis nostræ;
ecce, respice, populus tuus omnes nos.
 10 Civitas Sancti tui facta est deserta,
Sion deserta facta est,
Jerusalem desolata est.
 11 Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ,
ubi laudaverunt te patres nostri,
facta est in exustionem ignis,
et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.
 12 Numquid super his continebis te, Domine;
tacebis, et affliges nos vehementer?

Liber Isaiae, Caput 65

1 Quæsierunt me qui ante non interrogabant;
invenerunt qui non quæsierunt me.
Dixi: Ecce ego, ecce ego,
ad gentem quæ non invocabat nomen meum.
 2 Expandi manus meas tota die
ad populum incredulum,
qui graditur in via non bona
post cogitationes suas.
 3 Populus qui ad iracundiam provocat me
ante faciem meam semper;
qui immolant in hortis,
et sacrificant super lateres;
 4 qui habitant in sepulchris,
et in delubris idolorum dormiunt;
qui comedunt carnem suillam,
et jus profanum in vasis eorum;
 5 qui dicunt: Recede a me,
non appropinques mihi, quia immundus es.
Isti fumus erunt in furore meo,
ignis ardens tota die.
 6 Ecce scriptum est coram me:
Non tacebo, sed reddam,
et retribuam in sinum eorum.
 7 Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul,
dicit Dominus;
qui sacrificaverunt super montes,
et super colles exprobraverunt mihi;
et remetiar opus eorum primum
in sinu eorum.
 8 Hæc dicit Dominus:
Quomodo si inveniatur granum in botro,
et dicatur: Ne dissipes illud,
quoniam benedictio est:
sic faciam propter servos meos,
ut non disperdam totum.
 9 Et educam de Jacob semen,
et de Juda possidentem montes meos;
et hæreditabunt eam electi mei,
et servi mei habitabunt ibi.
 10 Et erunt campestria in caulas gregum,
et vallis Achor in cubile armentorum,
populo meo qui requisierunt me.
 11 Et vos qui dereliquistis Dominum,
qui obliti estis montem sanctum meum,
qui ponitis fortunæ mensam,
et libatis super eam:
 12 numerabo vos in gladio,
et omnes in cæde corruetis:
pro eo quod vocavi, et non respondistis;
locutus sum, et non audistis;
et faciebatis malum in oculis meis,
et quæ nolui elegistis.
 13 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus:
Ecce servi mei comedent,
et vos esurietis;
ecce servi mei bibent,
et vos sitietis;
 14 ecce servi mei lætabuntur,
et vos confundemini;
ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis,
et vos clamabitis præ dolore cordis,
et præ contritione spiritus ululabitis,
 15 et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis;
et interficiet te Dominus Deus,
et servos suos vocabit nomine alio:
 16 in quo qui benedictus est super terram
benedicetur in Deo, amen,
et qui jurat in terra
jurabit in Deo, amen:
quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores,
et quia absconditæ sunt ab oculis meis.
 17 Ecce enim ego creo cælos novos,
et terram novam;
et non erunt in memoria priora,
et non ascendent super cor.
 18 Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum
in his quæ ego creo:
quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem,
et populum ejus gaudium.
 19 Et exsultabo in Jerusalem,
et gaudebo in populo meo,
et non audietur in eo ultra
vox fletus et vox clamoris.
 20 Non erit ibi amplius infans dierum,
et senex qui non impleat dies suos,
quoniam puer centum annorum morietur,
et peccator centum annorum maledictus erit.
 21 Et ædificabunt domos, et habitabunt;
et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.
 22 Non ædificabunt, et alius habitabit;
non plantabunt, et alius comedet:
secundum enim dies ligni erunt dies populi mei,
et opera manuum eorum inveterabunt.
 23 Electi mei non laborabunt frustra,
neque generabunt in conturbatione,
quia semen benedictorum Domini est,
et nepotes eorum cum eis.
 24 Eritque antequam clament, ego exaudiam;
adhuc illis loquentibus, ego audiam.
 25 Lupus et agnus pascentur simul,
leo et bos comedent paleas,
et serpenti pulvis panis ejus.
Non nocebunt, neque occident
in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

Liber Isaiae, Caput 66

1 Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea,
terra autem scabellum pedum meorum.
Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi?
et quis est iste locus quietis meæ?
 2 Omnia hæc manus mea fecit,
et facta sunt universa ista,
dicit Dominus;
ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum,
et contritum spiritu, et trementem sermones meos?
 3 Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum;
qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem;
qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat;
qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo.
Hæc omnia elegerunt in viis suis,
et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
 4 Unde et ego eligam illusiones eorum,
et quæ timebant adducam eis;
quia vocavi, et non erat qui responderet;
locutus sum, et non audierunt;
feceruntque malum in oculis meis,
et quæ nolui elegerunt.
 5 Audite verbum Domini,
qui tremitis ad verbum ejus.
Dixerunt fratres vestri odientes vos,
et abjicientes propter nomen meum:
Glorificetur Dominus,
et videbimus in lætitia vestra;
ipsi autem confundentur.
 6 Vox populi de civitate,
vox de templo,
vox Domini
reddentis retributionem inimicis suis.
 7 Antequam parturiret, peperit;
antequam veniret partus ejus,
peperit masculum.
 8 Quis audivit umquam tale?
et quis vidit huic simile?
numquid parturiet terra in die una,
aut parietur gens simul,
quia parturivit et peperit
Sion filios suos?
 9 Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam?
dicit Dominus.
Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero?
ait Dominus Deus tuus.
 10 Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea,
omnes qui diligitis eam;
gaudete cum ea gaudio,
universi qui lugetis super eam:
 11 ut sugatis et repleamini
ab ubere consolationis ejus;
ut mulgeatis et deliciis affluatis
ab omnimoda gloria ejus.
 12 Quia hæc dicit Dominus:
Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis,
et quasi torrentem inundantem gloriam gentium,
quam sugetis:
ad ubera portabimini,
et super genua blandientur vobis.
 13 Quomodo si cui mater blandiatur,
ita ego consolabor vos,
et in Jerusalem consolabimini.
 14 Videbitis, et gaudebit cor vestrum,
et ossa vestra quasi herba germinabunt:
et cognoscetur manus Domini servis ejus,
et indignabitur inimicis suis.
 15 Quia ecce Dominus in igne veniet,
et quasi turbo quadrigæ ejus,
reddere in indignatione furorem suum
et increpationem suam in flamma ignis:
 16 quia in igne Dominus dijudicabit,
et in gladio suo ad omnem carnem;
et multiplicabuntur interfecti a Domino,
 17 qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis
post januam intrinsecus,
qui comedebant carnem suillam,
et abominationem et murem:
simul consumentur, dicit Dominus.
 18 Ego autem opera eorum et cogitationes eorum
venio ut congregem,
cum omnibus gentibus et linguis:
et venient, et videbunt gloriam meam.
 19 Et ponam in eis signum,
et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes
in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam;
in Italiam et Græciam,
ad insulas longe,
ad eos qui non audierunt de me,
et non viderunt gloriam meam.
Et annuntiabunt gloriam meam gentibus;
 20 et adducent omnes fratres vestros
de cunctis gentibus
donum Domino,
in equis, et in quadrigis, et in lecticis,
et in mulis, et in carrucis,
ad montem sanctum meum
Jerusalem, dicit Dominus:
quomodo si inferant filii Israël munus
in vase mundo in domum Domini.
 21 Et assumam ex eis
in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
 22 Quia sicut cæli novi et terra nova,
quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus,
sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
 23 Et erit mensis ex mense,
et sabbatum ex sabbato:
veniet omnis caro ut adoret coram facie mea,
dicit Dominus.
 24 Et egredientur, et videbunt cadavera
virorum qui prævaricati sunt in me;
vermis eorum non morietur,
et ignis eorum non extinguetur:
et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.