Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Epistula ad Galatas, Caput 5

1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. 2 Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. 3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. 4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis. 5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. 6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. 7 Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? 8 persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos. 9 Modicum fermentum totam massam corrumpit. 10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. 11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis. 12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. 14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. 15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. 16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. 17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. 18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. 19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, 21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, 23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. 24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus. 26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

Epistula ad Galatas, Caput 6

1 Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. 2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. 3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. 4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. 5 Unusquisque enim onus suum portabit. 6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. 7 Nolite errare: Deus non irridetur. 8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. 9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. 10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. 12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. 13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. 14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. 15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. 16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei. 17 De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. 18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.