Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Prophetia Ezechielis, Caput 26

1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis: factus est sermo Domini ad me, dicens:
2Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem:
Euge, confractæ sunt portæ populorum,
conversa est ad me:
implebor; deserta est:
3propterea hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego super te, Tyre,
et ascendere faciam ad te gentes multas,
sicut ascendit mare fluctuans.
4Et dissipabunt muros Tyri,
et destruent turres ejus:
et radam pulverem ejus de ea,
et dabo eam in limpidissimam petram.
5Siccatio sagenarum erit in medio maris,
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus:
et erit in direptionem gentibus.
6Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro,
gladio interficientur:
et scient quia ego Dominus.
7Quia hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego adducam ad Tyrum
Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone,
regem regum,
cum equis, et curribus, et equitibus,
et cœtu, populoque magno.
8Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet,
et circumdabit te munitionibus,
et comportabit aggerem in gyro,
et elevabit contra te clypeum:
9et vineas et arietes temperabit in muros tuos,
et turres tuas destruet in armatura sua.
10Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum:
a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui,
cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.
11Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas:
populum tuum gladio cædet,
et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.
12Vastabunt opes tuas,
diripient negotiationes tuas,
et destruent muros tuos,
et domos tuas præclaras subvertent:
et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum
in medio aquarum ponent.
13Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum:
et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.
14Et dabo te in limpidissimam petram,
siccatio sagenarum eris,
nec ædificaberis ultra,
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
15Hæc dicit Dominus Deus Tyro:
Numquid non a sonitu ruinæ tuæ,
et gemitu interfectorum tuorum,
cum occisi fuerint in medio tui,
commovebuntur insulæ?
16Et descendent de sedibus suis omnes principes maris,
et auferent exuvias suas,
et vestimenta sua varia abjicient,
et induentur stupore:
in terra sedebunt,
et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur:
17et assumentes super te lamentum, dicent tibi:
Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta,
quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis,
quos formidabant universi?
18Nunc stupebunt naves in die pavoris tui,
et turbabuntur insulæ in mari,
eo quod nullus egrediatur ex te.
19Quia hæc dicit Dominus Deus:
Cum dedero te urbem desolatam,
sicut civitates quæ non habitantur;
et adduxero super te abyssum,
et operuerint te aquæ multæ;
20et detraxero te cum his qui descendunt in lacum
ad populum sempiternum;
et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres,
cum his qui deducuntur in lacum,
ut non habiteris;
porro cum dedero gloriam in terra viventium:
21in nihilum redigam te, et non eris:
et requisita non invenieris ultra in sempiternum,
dicit Dominus Deus.

Prophetia Ezechielis, Caput 27

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 2 Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum: 3 et dices Tyro, quæ habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas:Hæc dicit Dominus Deus:
O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum,
4et in corde maris sita.
Finitimi tui qui te ædificaverunt, impleverunt decorem tuum:
5abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris:
cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.
6Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos,
et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico,
et prætoriola de insulis Italiæ.
7Byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum
ut poneretur in malo:
hyacinthus et purpura de insulis Elisa
facta sunt operimentum tuum.
8Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui:
sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.
9Senes Giblii et prudentes ejus
habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ:
omnes naves maris, et nautæ earum,
fuerunt in populo negotiationis tuæ.
10Persæ, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo
viri bellatores tui:
clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
11Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu:
sed et Pigmæi qui erant in turribus tuis,
pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum:
ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
12Carthaginenses negotiatores tui,
a multitudine cunctarum divitiarum,
argento, ferro, stanno, plumboque
repleverunt nundinas tuas.
13Græcia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui:
mancipia, et vasa ærea advexerunt populo tuo.
14De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos
adduxerunt ad forum tuum.
15Filii Dedan negotiatores tui;
insulæ multæ, negotiatio manus tuæ:
dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
16Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum:
gemmam, et purpuram, et scutulata,
et byssum, et sericum, et chodchod
proposuerunt in mercatu tuo.
17Juda et terra Israël, ipsi institores tui in frumento primo:
balsamum, et mel, et oleum, et resinam
proposuerunt in nundinis tuis.
18Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum,
in multitudine diversarum opum,
in vino pingui, in lanis coloris optimi.
19Dan, et Græcia, et Mosel,
in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum:
stacte et calamus in negotiatione tua.
20Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.
21Arabia et universi principes Cedar,
ipsi negotiatores manus tuæ:
cum agnis, et arietibus, et hædis,
venerunt ad te negotiatores tui.
22Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui:
cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro,
quod proposuerunt in mercatu tuo.
23Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui;
Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.
24Ipsi negotiatores tui multifariam,
involucris hyacinthi, et polymitorum,
gazarumque pretiosarum,
quæ obvolutæ et astrictæ erant funibus:
cedros quoque habebant in negotiationibus tuis.
25Naves maris, principes tui in negotiatione tua:
et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.
26In aquis multis adduxerunt te remiges tui:
ventus auster contrivit te in corde maris.
27Divitiæ tuæ, et thesauri tui,
et multiplex instrumentum tuum:
nautæ tui et gubernatores tui,
qui tenebant supellectilem tuam,
et populo tuo præerant:
viri quoque bellatores tui, qui erant in te,
cum universa multitudine tua quæ est in medio tui,
cadent in corde maris in die ruinæ tuæ:
28a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.
29Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum:
nautæ et universi gubernatores maris in terra stabunt.
30Et ejulabunt super te voce magna:
et clamabunt amare,
et superjacient pulverem capitibus suis,
et cinere conspergentur.
31Et radent super te calvitium,
et accingentur ciliciis:
et plorabunt te in amaritudine animæ, ploratu amarissimo.
32Et assument super te carmen lugubre,
et plangent te:
Quæ est ut Tyrus, quæ obmutuit in medio maris?
33Quæ in exitu negotiationum tuarum de mari
implesti populos multos:
in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum,
ditasti reges terræ.
34Nunc contrita es a mari:
in profundis aquarum opes tuæ,
et omnis multitudo tua quæ erat in medio tui, ceciderunt.
35Universi habitatores insularum obstupuerunt super te,
et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.
36Negotiatores populorum sibilaverunt super te:
ad nihilum deducta es,
et non eris usque in perpetuum.

Prophetia Ezechielis, Caput 28

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, dic principi Tyri:Hæc dicit Dominus Deus:
Eo quod elevatum est cor tuum,
et dixisti: Deus ego sum,
et in cathedra Dei sedi in corde maris,
cum sis homo, et non deus:
et dedisti cor tuum quasi cor Dei:
3ecce sapientior es tu Daniele:
omne secretum non est absconditum a te:
4in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem,
et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis:
5in multitudine sapientiæ tuæ,
et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem,
et elevatum est cor tuum in robore tuo:
6propterea hæc dicit Dominus Deus:
Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei,
7idcirco ecce ego adducam super te alienos,
robustissimos gentium:
et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ,
et polluent decorem tuum.
8Interficient, et detrahent te:
et morieris in interitu occisorum in corde maris.
9Numquid dicens loqueris: Deus ego sum,
coram interficientibus te,
cum sis homo, et non deus,
in manu occidentium te?
10Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum,
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
11 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, leva planctum super regem Tyri, 12 et dices ei:Hæc dicit Dominus Deus:
Tu signaculum similitudinis,
plenus sapientia, et perfectus decore.
13In deliciis paradisi Dei fuisti:
omnis lapis pretiosus operimentum tuum,
sardius, topazius, et jaspis,
chrysolithus, et onyx, et beryllus,
sapphirus, et carbunculus, et smaragdus:
aurum, opus decoris tui:
et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.
14Tu cherub extentus, et protegens,
et posui te in monte sancto Dei:
in medio lapidum ignitorum ambulasti,
15perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ,
donec inventa est iniquitas in te.
16In multitudine negotiationis tuæ
repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti:
et ejeci te de monte Dei,
et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.
17Et elevatum est cor tuum in decore tuo;
perdidisti sapientiam tuam in decore tuo:
in terram projeci te;
ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
18In multitudine iniquitatum tuarum,
et iniquitate negotiationis tuæ,
polluisti sanctificationem tuam:
producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te,
et dabo te in cinerem super terram,
in conspectu omnium videntium te.
19Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te:
nihili factus es, et non eris in perpetuum.
20 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 21 Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea: 22 et dices:Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, Sidon,
et glorificabor in medio tui:
et scient quia ego Dominus,
cum fecero in ea judicia,
et sanctificatus fuero in ea.
23Et immittam ei pestilentiam,
et sanguinem in plateis ejus:
et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum,
et scient quia ego Dominus.
24Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis,
et spina dolorem inferens undique
per circuitum eorum qui adversantur eis:
et scient quia ego Dominus Deus.
25Hæc dicit Dominus Deus:
Quando congregavero domum Israël
de populis in quibus dispersi sunt,
sanctificabor in eis coram gentibus:
et habitabunt in terra sua,
quam dedi servo meo Jacob:
26et habitabunt in ea securi,
et ædificabunt domos, et plantabunt vineas,
et habitabunt confidenter,
cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum:
et scient quia ego Dominus Deus eorum.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.