Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Prophetia Ezechielis, Caput 11

1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portæ viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi. 2 Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, 3 dicentes: Nonne dudum ædificatæ sunt domus? hæc est lebes, nos autem carnes. 4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis. 5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Hæc dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi. 6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis. 7 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et educam vos de medio ejus. 8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. 9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia. 10 Gladio cadetis: in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus. 11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israël judicabo vos, 12 et scietis quia ego Dominus: quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati. 13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël?
14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem. 16 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt. 17 Propterea loquere: Hæc dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël. 18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa. 19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, 20 ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. 21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. 22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea: 23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis. 24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio quam videram. 25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

Prophetia Ezechielis, Caput 12

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est. 3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est: 4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. 5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum. 6 In conspectu eorum in humeris portaberis; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël. 7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. 8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens: 9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis? 10 Dic ad eos:Hæc dicit Dominus Deus:
Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem,
et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.
 11 Dic:Ego portentum vestrum:
quomodo feci, sic fiet illis:
in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
12Et dux qui est in medio eorum,
in humeris portabitur; in caligine egredietur:
parietem perfodient, ut educant eum;
facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
13Et extendam rete meum super eum,
et capietur in sagena mea:
et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum,
et ipsam non videbit:
ibique morietur.
14Et omnes qui circa eum sunt,
præsidium ejus, et agmina ejus,
dispergam in omnem ventum,
et gladium evaginabo post eos.
15Et scient quia ego Dominus,
quando dispersero illos in gentibus,
et disseminavero eos in terris.
16Et relinquam ex eis viros paucos
a gladio, et fame, et pestilentia,
ut enarrent omnia scelera eorum
in gentibus ad quas ingredientur,
et scient quia ego Dominus.
 
17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
18Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede,
sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.
19Et dices ad populum terræ:
Hæc dicit Dominus Deus
ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël:
Panem suum in sollicitudine comedent,
et aquam suam in desolatione bibent:
ut desoletur terra a multitudine sua,
propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.
20Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt,
terraque deserta,
et scietis quia ego Dominus.
21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
22Fili hominis, quod est proverbium istud
vobis in terra Israël, dicentium:
In longum differentur dies,
et peribit omnis visio?
23Ideo dic ad eos:
Hæc dicit Dominus Deus:
Quiescere faciam proverbium istud,
neque vulgo dicetur ultra in Israël:
et loquere ad eos quod appropinquaverint dies,
et sermo omnis visionis.
24Non enim erit ultra omnis visio cassa,
neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël:
25quia ego Dominus loquar,
et quodcumque locutus fuero verbum, fiet,
et non prolongabitur amplius:
sed in diebus vestris, domus exasperans,
loquar verbum, et faciam illud,
dicit Dominus Deus.
 
26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
27Fili hominis, ecce domus Israël dicentium:
Visio quam hic videt,
in dies multos et in tempora longa iste prophetat.
28Propterea dic ad eos:
Hæc dicit Dominus Deus:
Non prolongabitur ultra omnis sermo meus:
verbum quod locutus fuero, complebitur,
dicit Dominus Deus.

Prophetia Ezechielis, Caput 13

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo:Audite verbum Domini.
3Hæc dicit Dominus Deus:
Væ prophetis insipientibus,
qui sequuntur spiritum suum,
et nihil vident!
4Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant.
5Non ascendistis ex adverso,
neque opposuistis murum pro domo Israël,
ut staretis in prælio in die Domini.
6Vident vana, et divinant mendacium,
dicentes: Ait Dominus,
cum Dominus non miserit eos:
et perseveraverunt confirmare sermonem.
7Numquid non visionem cassam vidistis,
et divinationem mendacem locuti estis,
et dicitis: Ait Dominus,
cum ego non sim locutus?
8Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium,
ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.
9Et erit manus mea super prophetas
qui vident vana, et divinant mendacium:
in consilio populi mei non erunt,
et in scriptura domus Israël non scribentur,
nec in terram Israël ingredientur,
et scietis quia ego Dominus Deus:
10eo quod deceperint populum meum,
dicentes: Pax, et non est pax:
et ipse ædificabat parietem,
illi autem liniebant eum luto absque paleis.
11Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit:
erit enim imber inundans,
et dabo lapides prægrandes desuper irruentes,
et ventum procellæ dissipantem.
12Siquidem ecce cecidit paries:
numquid non dicetur vobis:
Ubi est litura quam linistis?
13Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea,
et imber inundans in furore meo erit,
et lapides grandes in ira in consumptionem.
14Et destruam parietem quem linistis absque temperamento,
et adæquabo eum terræ,
et revelabitur fundamentum ejus:
et cadet, et consumetur in medio ejus,
et scietis quia ego sum Dominus.
15Et complebo indignationem meam in pariete,
et in his qui liniunt eum absque temperamento:
dicamque vobis: Non est paries,
et non sunt qui liniunt eum:
16prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem,
et vident ei visionem pacis, et non est pax,
ait Dominus Deus.
17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo: et vaticinare super eas, 18 et dic:Hæc dicit Dominus Deus:
Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus,
et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis
ad capiendas animas:
et cum caperent animas populi mei,
vivificabant animas eorum!
19Et violabant me ad populum meum
propter pugillum hordei, et fragmen panis,
ut interficerent animas quæ non moriuntur,
et vivificarent animas quæ non vivunt,
mentientes populo meo credenti mendaciis.
20Propter hoc hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad pulvillos vestros,
quibus vos capitis animas volantes:
et dirumpam eos de brachiis vestris,
et dimittam animas quas vos capitis,
animas ad volandum.
21Et dirumpam cervicalia vestra,
et liberabo populum meum de manu vestra,
neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum:
et scietis quia ego Dominus.
22Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter,
quem ego non contristavi,
et confortastis manus impii,
ut non reverteretur a via sua mala, et viveret:
23propterea vana non videbitis,
et divinationes non divinabitis amplius,
et eruam populum meum de manu vestra:
et scietis quia ego Dominus.

Prophetia Ezechielis, Caput 14

1 Et venerunt ad me viri seniorum Israël, et sederunt coram me. 2 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 3 Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suæ statuerunt contra faciem suam: numquid interrogatus respondebo eis? 4 Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Homo, homo de domo Israël, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me: ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum, 5 ut capiatur domus Israël in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis. 6 Propterea dic ad domum Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Convertimini, et recedite ab idolis vestris, et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras. 7 Quia homo, homo de domo Israël, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me: ego Dominus respondebo ei per me: 8 et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum et in proverbium, et disperdam eum de medio populi mei: et scietis quia ego Dominus. 9 Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israël. 10 Et portabunt iniquitatem suam: juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetæ erit: 11 ut non erret ultra domus Israël a me, neque polluatur in universis prævaricationibus suis: sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum.
12 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
13Fili hominis, terra cum peccaverit mihi,
ut prævaricetur prævaricans,
extendam manum meam super eam,
et conteram virgam panis ejus,
et immittam in eam famem,
et interficiam de ea hominem et jumentum.
14Et si fuerint tres viri isti in medio ejus,
Noë, Daniel, et Job,
ipsi justitia sua liberabunt animas suas,
ait Dominus exercituum.
15Quod si et bestias pessimas induxero super terram
ut vastem eam, et fuerit invia,
eo quod non sit pertransiens propter bestias:
16tres viri isti si fuerint in ea,
vivo ego, dicit Dominus Deus,
quia nec filios nec filias liberabunt,
sed ipsi soli liberabuntur,
terra autem desolabitur.
17Vel si gladium induxero super terram illam,
et dixero gladio: Transi per terram:
et interfecero de ea hominem et jumentum,
18et tres viri isti fuerint in medio ejus:
vivo ego, dicit Dominus Deus,
non liberabunt filios neque filias,
sed ipsi soli liberabuntur.
19Si autem et pestilentiam immisero super terram illam,
et effudero indignationem meam super eam in sanguine,
ut auferam ex ea hominem et jumentum,
20et Noë, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus:
vivo ego, dicit Dominus Deus,
quia filium et filiam non liberabunt,
sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas.
21Quoniam hæc dicit Dominus Deus:
Quod etsi quatuor judicia mea pessima,
gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam,
immisero in Jerusalem,
ut interficiam de ea hominem et pecus,
22tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias:
ecce ipsi ingredientur ad vos,
et videbitis viam eorum et adinventiones eorum,
et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem,
in omnibus quæ importavi super eam.
23Et consolabuntur vos,
cum videritis viam eorum
et adinventiones eorum:
et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quæ feci in ea,
ait Dominus Deus.

Prophetia Ezechielis, Caput 15

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2Fili hominis, quid fiet de ligno vitis,
ex omnibus lignis nemorum
quæ sunt inter ligna silvarum?
3numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus,
aut fabricabitur de ea paxillus
ut dependeat in eo quodcumque vas?
4Ecce igni datum est in escam:
utramque partem ejus consumpsit ignis,
et medietas ejus redacta est in favillam:
numquid utile erit ad opus?
5Etiam cum esset integrum,
non erat aptum ad opus:
quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit,
nihil ex eo fiet operis?
6Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,
quod dedi igni ad devorandum,
sic tradam habitatores Jerusalem.
7Et ponam faciem meam in eos:
de igne egredientur,
et ignis consumet eos:
et scietis quia ego Dominus,
cum posuero faciem meam in eos,
8et dedero terram inviam et desolatam,
eo quod prævaricatores extiterint,
dicit Dominus Deus.

Prophetia Ezechielis, Caput 16

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas, 3 et dices: Hæc dicit Dominus Deus Jerusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan: pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. 4 Et quando nata es, in die ortus tui non est præcisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. 5 Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed projecta es super faciem terræ in abjectione animæ tuæ in die qua nata es.
6 Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo: et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive, dixi, inquam, tibi: in sanguine tuo vive. 7 Multiplicatam quasi germen agri dedi te: et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit: et eras nuda, et confusione plena. 8 Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium: et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam: et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi. 9 Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo. 10 Et vestivi te discoloribus, et calceavi te janthino, et cinxi te bysso, et indui te subtilibus: 11 et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum: 12 et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. 13 Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus: similam, et mel, et oleum comedisti: et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum.
14 Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus Deus. 15 Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo: et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres. 16 Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est. 17 Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quæ dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. 18 Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas, et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. 19 Et panem meum quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis: et factum est, ait Dominus Deus. 20 Et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua? 21 Immolasti filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis. 22 Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiæ tuæ, quando eras nuda et confusione plena, conculcata in sanguine tuo. 23 Et accidit post omnem malitiam tuam(væ, væ tibi! ait Dominus Deus), 24 et ædificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis. 25 Ad omne caput viæ ædificasti signum prostitutionis tuæ, et abominabilem fecisti decorem tuum: et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas: 26 et fornicata es cum filiis Ægypti, vicinis tuis, magnarum carnium: et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me. 27 Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palæstinarum, quæ erubescunt in via tua scelerata. 28 Et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta: et postquam fornicata es, nec sic es satiata: 29 et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldæis, et nec sic satiata es.
30 In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis? 31 Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viæ, et excelsum tuum fecisti in omni platea: nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium, 32 sed quasi mulier adultera, quæ super virum suum inducit alienos. 33 Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. 34 Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium.
35 Propterea, meretrix, audi verbum Domini. 36 Hæc dicit Dominus Deus: Quia effusum est æs tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum, in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis, 37 ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas: et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. 38 Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem: et dabo te in sanguinem furoris et zeli. 39 Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum: et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui, et derelinquent te nudam, plenamque ignominia: 40 et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis: 41 et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum. Et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis: 42 et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te: et quiescam, nec irascar amplius. 43 Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiæ tuæ, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. 44 Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia ejus. 45 Filia matris tuæ es tu, quæ projecit virum suum et filios suos: et soror sororum tuarum es tu, quæ projecerunt viros suos et filios suos: mater vestra Cethæa, et pater vester Amorrhæus. 46 Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiæ ejus, quæ habitant ad sinistram tuam: soror autem tua minor te, quæ habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiæ ejus. 47 Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus: pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis.
48 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiæ ejus, sicut fecisti tu et filiæ tuæ. 49 Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant: 50 et elevatæ sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti. 51 Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit: sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es. 52 Ergo et tu porta confusionem tuam, quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis: justificatæ sunt enim a te: ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quæ justificasti sorores tuas.
53 Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariæ et filiarum ejus, et convertam reversionem tuam in medio earum, 54 ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus quæ fecisti consolans eas. 55 Et soror tua Sodoma et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiæ tuæ revertemini ad antiquitatem vestram. 56 Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiæ tuæ, 57 antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriæ, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palæstinarum quæ ambiunt te per gyrum. 58 Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus.
59 Quia hæc dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum: 60 et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiæ tuæ, et suscitabo tibi pactum sempiternum. 61 Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis: et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo. 62 Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus: 63 ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os præ confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quæ fecisti, ait Dominus Deus.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.