Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Liber Exodus, Caput 6,  versae 14-25

14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi: 15 hæ cognationes Ruben. Filii Simeon: Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hæ progenies Simeon. 16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem. 17 Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas. 18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres. 19 Filii Merari: Moholi et Musi: hæ cognationes Levi per familias suas. 20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem. 21 Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri. 22 Filii quoque Oziel: Misaël, et Elisaphan, et Sethri. 23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 24 Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph: hæ sunt cognationes Coritarum. 25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
Lire la suite:Liber Exodus, Caput 6

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.