Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Liber Esther, Caput 13,  versae 8-14

8 Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus, 9 et dixit: Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati, si decreveris salvare Israël. 10 Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur. 11 Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuæ. 12 Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriæ cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum 13 (libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem), 14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
Lire la suite:Liber Esther, Caput 13

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.