Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Prophetia Amos, Caput 9,  versae 8-15

8Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans:
et conteram illud a facie terræ;
verumtamen conterens non conteram domum Jacob,
dicit Dominus.
9Ecce enim mandabo ego,
et concutiam in omnibus gentibus domum Israël,
sicut concutitur triticum in cribro,
et non cadet lapillus super terram.
10In gladio morientur omnes peccatores populi mei,
qui dicunt: Non appropinquabit,
et non veniet super nos malum.
11In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit:
et reædificabo aperturas murorum ejus,
et ea quæ corruerant instaurabo:
et reædificabo illud sicut in diebus antiquis,
12ut possideant reliquias Idumææ, et omnes nationes:
eo quod invocatum sit nomen meum super eos,
dicit Dominus faciens hæc.
13Ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et comprehendet arator messorem,
et calcator uvæ mittentem semen:
et stillabunt montes dulcedinem,
et omnes colli culti erunt.
14Et convertam captivitatem populi mei Israël;
et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt;
et plantabunt vineas, et bibent vinum earum,
et facient hortos, et comedent fructus eorum.
15Et plantabo eos super humum suam,
et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis,
dicit Dominus Deus tuus.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.