Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Actus Apostolorum, Caput 27,  versae 21-26

21 Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam. 22 Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis. 23 Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, 24 dicens: Ne timeas, Paule: Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. 25 Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. 26 In insulam autem quamdam oportet nos devenire.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.