Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Actus Apostolorum, Caput 1

1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere 2 usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: 3 quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
4 Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis(inquit) per os meum: 5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. 6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël? 7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate: 8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
9 Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. 10 Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, 11 qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.
12 Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter. 13 Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. 14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
15 In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit(erat autem turba hominum simul, fere centum viginti): 16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum: 17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. 18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus. 19 Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis. 20 Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter. 21 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, 22 incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. 23 Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam. 24 Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, 25 accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum. 26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam: et annumeratus est cum undecim Apostolis.

Actus Apostolorum, Caput 2

1 Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: 2 et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. 3 Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: 4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. 5 Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. 6 Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. 7 Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? 8 et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? 9 Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, 10 Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen: et advenæ Romani, 11 Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. 12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse? 13 Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.
14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. 15 Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: 16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël:
17Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus,
effundam de Spiritu meo super omnem carnem:
et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ,
et juvenes vestri visiones videbunt,
et seniores vestri somnia somniabunt.
18Et quidem super servos meos, et super ancillas meas,
in diebus illis effundam de Spiritu meo,
et prophetabunt:
19et dabo prodigia in cælo sursum,
et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:
20sol convertetur in tenebras,
et luna in sanguinem,
antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
21Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. 
22 Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: 23 hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: 24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 25 David enim dicit in eum:Providebam Dominum in conspectu meo semper:
quoniam a dextris est mihi, ne commovear:
26propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea,
insuper et caro mea requiescet in spe:
27quoniam non derelinques animam meam in inferno,
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
28Notas mihi fecisti vias vitæ:
et replebis me jucunditate cum facie tua.
 
29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. 30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. 32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. 33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. 34 Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse:Dixit Dominus Domino meo:
Sede a dextris meis,
35donec ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum.
 
36 Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? 38 Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. 39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. 40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. 41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. 43 Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. 44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. 45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. 46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, 47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

Actus Apostolorum, Caput 3

1 Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. 2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. 3 Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. 4 Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos. 5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. 6 Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. 7 Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ. 8 Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. 9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum. 10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. 11 Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.
12 Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? 13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. 14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis: 15 auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. 16 Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. 17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. 18 Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. 19 Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra: 20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, 21 quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. 22 Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. 23 Erit autem: omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. 24 Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. 25 Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. 26 Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.

Actus Apostolorum, Caput 4

1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, 2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis: 3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera. 4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. 5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem: 6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. 7 Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?
8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: 9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, 10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. 11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli: 12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: 14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. 15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, 16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. 17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. 18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu. 19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. 20 Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. 21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. 22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. 24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti:Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania?
26Astiterunt reges terræ,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
 
27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, 28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. 29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. 31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. 33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, 35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. 36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis(quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, 37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.

Actus Apostolorum, Caput 5

1 Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum, 2 et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. 3 Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? 4 nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? quare posuisti in corde tuo hanc rem? non es mentitus hominibus, sed Deo. 5 Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt. 6 Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt. 7 Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit. 8 Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti. 9 Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. 10 Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum. 11 Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc.
12 Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. 13 Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis: sed magnificabat eos populus. 14 Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, 15 ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. 16 Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes.
17 Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant(quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo: 18 et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica. 19 Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit: 20 Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus. 21 Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël: et miserunt ad carcerem ut adducerentur. 22 Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt, 23 dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus. 24 Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret. 25 Adveniens autem quidam, nuntiavit eis: Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum.
26 Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur. 27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: et interrogavit eos princeps sacerdotum, 28 dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.
29 Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. 30 Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. 31 Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum: 32 et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. 33 Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.
34 Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri, 35 dixitque ad illos: Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. 36 Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. 37 Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se: et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. 38 Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur: 39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. 40 Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. 41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. 42 Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum.

Actus Apostolorum, Caput 6

1 In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum. 2 Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. 3 Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. 4 Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. 5 Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. 6 Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus. 7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. 9 Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano: 10 et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur. 11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum. 12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium, 13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem: 14 audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses. 15 Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.

Actus Apostolorum, Caput 7

1 Dixit autem princeps sacerdotum: Si hæc ita se habent? 2 Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, 3 et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. 4 Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis. 5 Et non dedit illi hæreditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium. 6 Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis: 7 et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus: et post hæc exibunt, et servient mihi in loco isto. 8 Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas. 9 Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum: et erat Deus cum eo, 10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti: et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam. 11 Venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri. 12 Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum: 13 et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus. 14 Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque. 15 Et descendit Jacob in Ægyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri. 16 Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
17 Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto, 18 quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph. 19 Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur. 20 Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo: qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. 21 Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium. 22 Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis. 23 Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël. 24 Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio. 25 Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. 26 Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum? 27 Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos? 28 Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium? 29 Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. 30 Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi. 31 Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens: 32 Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. 33 Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est. 34 Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum. 35 Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo. 36 Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta. 37 Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis. 38 Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis. 39 Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum, 40 dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei. 41 Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et lætabantur in operibus manuum suarum. 42 Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum:Numquid victimas et hostias obtulistis mihi
annis quadraginta in deserto, domus Israël?
43Et suscepistis tabernaculum Moloch,
et sidus dei vestri Rempham,
figuras quas fecistis adorare eas:
et transferam vos trans Babylonem.
 
44 Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. 45 Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, 46 qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. 47 Salomon autem ædificavit illi domum. 48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
49Cælum mihi sedes est:
terra autem scabellum pedum meorum.
Quam domum ædificabitis mihi? dicit Dominus:
aut quis locus requietionis meæ est?
50Nonne manus mea fecit hæc omnia? 
51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. 52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: 53 qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.
54 Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. 55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. 56 Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. 57 Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. 58 Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. 59 Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.

Actus Apostolorum, Caput 8

1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos. 2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. 3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei. 5 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat illis Christum. 6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat. 7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. 8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. 9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum: 10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna. 11 Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. 12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. 13 Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. 15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: 16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. 17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. 18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, 19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum: 20 Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. 21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. 23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. 24 Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis. 25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta. 27 Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem: 28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. 29 Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum. 30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis? 31 Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. 32 Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic:Tamquam ovis ad occisionem ductus est:
et sicut agnus coram tondente se, sine voce,
sic non aperuit os suum.
33In humilitate judicium ejus sublatum est.
Generationem ejus quis enarrabit?
quoniam tolletur de terra vita ejus.
 
34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo? 35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. 36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari? 37 Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. 38 Et jussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. 39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. 40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.

Actus Apostolorum, Caput 9

1 Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, 2 et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de cælo. 4 Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? 5 Qui dixit: Quis es, domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare. 6 Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere? 7 Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. 8 Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. 9 Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.
10 Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. 11 Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat. 12 (Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.) 13 Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem: 14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum. 15 Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël. 16 Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
17 Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto. 18 Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum recepit: et surgens baptizatus est. 19 Et cum accepisset cibum, confortatus est.

Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.
 20 Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei. 21 Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? 22 Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. 23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent. 24 Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. 25 Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.
26 Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. 27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu. 28 Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini. 29 Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum.
30 Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum. 31 Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.
32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ. 33 Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. 34 Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. 35 Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ: qui conversi sunt ad Dominum.
36 In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. 37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo. 38 Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos. 39 Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum: et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas. 40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. 41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam. 42 Notum autem factum est per universam Joppen: et crediderunt multi in Domino. 43 Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.

Actus Apostolorum, Caput 10

1 Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica, 2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper. 3 Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. 4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. 5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus: 6 hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere. 7 Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. 8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. 10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: 11 et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram, 12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli. 13 Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca. 14 Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. 15 Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. 16 Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum. 17 Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam. 18 Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium. 19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te. 20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos. 21 Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis? 22 Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. 23 Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
24 Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis. 25 Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit. 26 Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge: et ego ipse homo sum. 27 Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant: 28 dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem. 29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me? 30 Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: 31 Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei. 32 Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare. 33 Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus; 35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi. 36 Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum(hic est omnium Dominus). 37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam: incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes, 38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. 39 Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. 40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, 41 non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. 42 Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. 43 Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
44 Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum. 45 Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. 46 Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum. 47 Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? 48 Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.

Actus Apostolorum, Caput 11

1 Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. 2 Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, 3 dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis? 4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens: 5 Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me. 6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli. 7 Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre: occide, et manduca. 8 Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. 9 Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris. 10 Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum. 11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me. 12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus, 14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. 15 Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. 16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. 17 Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? 18 His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. 20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. 21 Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. 22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. 23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: 24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. 26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani. 27 In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam: 28 et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio. 29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus: 30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.

Actus Apostolorum, Caput 12

1 Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. 2 Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. 3 Videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum. 4 Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. 5 Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.
6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. 7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus. 8 Dixit autem angelus ad eum: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. 9 Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat autem se visum videre. 10 Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo.
11 Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum. 12 Consideransque venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes. 13 Pulsante autem eo ostium januæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode. 14 Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam. 15 At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est. 16 Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt. 17 Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nuntiate Jacobo et fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum.
18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro. 19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci: descendensque a Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est. 20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo. 21 Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos. 22 Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis. 23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. 24 Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur. 25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.