Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Epistula II ad Corinthios, Caput 3,  versae 7-18

7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur: 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? 9 Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. 10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. 11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est.
12 Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: 13 et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, 14 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum(quoniam in Christo evacuatur), 15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. 16 Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. 17 Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. 18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.