Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Epistula I ad Corinthios, Caput 15,  versae 51-58

51 Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. 53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. 54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. 55 Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? 56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. 58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.