Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Sapientiae, Caput 10

1 Haec illum, qui primus formatus est, pater orbis terrarum,
cum solus esset creatus, custodivit
et eduxit illum a delicto suo
2 et dedit illi virtutem continendi omnia.
3 Ab hac ut recessit iniustus in ira sua,
in furoribus fraternae caedis deperiit;
4 propter quem, cum demergeretur terra,
sanavit eam iterum sapientia
per contemptibile lignum iustum gubernans.
5 Haec et in consensu nequitiae, cum se nationes confudissent,
scivit iustum et conservavit sine querela Deo
et super filii viscera fortem custodivit.
6 Haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem,
descendente igne in Pentapolim;
7 cuius adhuc in testimonium nequitiae
fumigabunda constat deserta terra,
et incertis temporibus fructus habentes arbores,
et incredibilis animae memoria stans figmentum salis.
8 Sapientiam enim praetereuntes
non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona,
sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam,
ut in his, quae peccaverunt, nec latere potuissent.
9 Sapientia autem hos, qui eam observant, a laboribus liberavit.
10 Haec profugum irae fratris iustum
deduxit per vias rectas
et ostendit illi regnum Dei
et dedit illi scientiam sanctorum;
honestavit illum in laboribus
et complevit labores illius.
11 In avaritia circumvenientium illum affuit illi
et honestum fecit illum.
12 Custodivit illum ab inimicis
et ab insidiantibus tutavit illum;
et post certamen forte bravium dedit illi,
ut sciret quoniam omnium potentior est pietas.
13 Haec venditum iustum non dereliquit,
sed a peccato liberavit eum;
14 descenditque cum illo in foveam
et in vinculis non dereliquit illum,
donec afferret illi sceptrum regni
et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant,
et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum,
et dedit illi claritatem aeternam.
15 Haec populum sanctum et semen sine querela
liberavit a nationibus, quae illum deprimebant.
16 Intravit in animam servi Domini
et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
17 Reddidit sanctis mercedem laborum suorum
et deduxit illos in via mirabili
et fuit illis in velamento diei
et in luce stellarum per noctem.
18 Transtulit illos per mare Rubrum
et transvexit illos per aquam nimiam
19 inimicos autem illorum demersit
et ab altitudine abyssi eduxit illos.
20 Ideo iusti tulerunt spolia impiorum
et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum
et victricem manum tuam laudaverunt unanimiter,
21 quoniam sapientia aperuit os mutorum
et linguas infantium fecit disertas.

Liber Sapientiae, Caput 11

1 Direxit opera eorum
in manibus prophetae sancti.
2 Iter fecerunt per deserta, quae non habitabantur,
et in locis inviis fixerunt casas;
3 steterunt contra hostes
et de inimicis se vindicaverunt.
4 Sitierunt et invocaverunt te;
et data est illis aqua de petra altissima,
et remedium sitis de lapide duro.
5 Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum,
per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
6 Nam pro fonte quidem perennis fluminis,
tabescente sanguine turbidi
7 in traductionem decreti infanticidae,
dedisti illis abundantem aquam insperate,
8 ostendens per sitim, quae tunc fuit,
quemadmodum adversarios excruciares.
9 Cum enim tentati sunt,
etsi cum misericordia disciplinam accipientes,
scierunt quemadmodum cum ira iudicati
impii tormenta paterentur.
10 Hos quidem tamquam pater monens probasti,
illos autem tamquam durus rex condemnans tormento interrogasti.
11 Absentes enim et praesentes similiter torquebantur;
12 duplex enim illos acceperat taedium
et gemitus cum memoria praeteritorum.
13 Cum enim audirent per sua tormenta
bene secum agi,
senserunt Dominum.
14 Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finem eventuum mirati sunt,
non similiter iustis sitientes.
15 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum,
in quibus errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas,
immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam,
16 ut scirent quia, per quae peccat quis, per haec et torquetur.
17 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua,
quae creavit orbem terrarum ex materia informi,
immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
18 aut recens conditas ira plenas ignotas bestias
aut vaporem igneum spirantes
aut fumi fremitum proferentes
aut horrendas ab oculis scintillas fulgurantes,
19 quarum non solum laesura poterat illos exterminare,
sed et aspectus per timorem occidere.
20 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi,
persecutionem passi a iustitia,
et dispersi per spiritum virtutis tuae.
Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.
21 Multum enim valere tibi soli subest semper,
et virtuti brachii tui quis resistet?
22 Quoniam tamquam momentum staterae,
sic est ante te totus orbis terrarum,
et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram.
23 Sed misereris omnium, quia omnia potes;
et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam.
24 Diligis enim omnia, quae sunt,
et nihil odisti eorum, quae fecisti;
nec enim, si odisses, aliquid constituisses.
25 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses?
Aut, quod a te vocatum non esset, conservaretur?
26 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt,
Domine, qui amas animas.

Liber Sapientiae, Caput 12

1 Incorruptibilis enim spiritus tuus est in omnibus.
2 Ideoque eos, qui exerrant, paulatim corripis
et, de quibus peccant, admones et corrigis,
ut, relicta malitia, credant in te, Domine.
3 Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae,
quos exhorruisti,
4 quoniam odibilia faciebant,
opera medicaminum et sacrificia impia;
5 et filiorum necatores sine misericordia
et comestores viscerum
C humanarum carnium epulationem et sanguinis -
participes mysteriorum e medio comissationis
6 et auctores caedis parentes ipsos animarum inauxiliatarum
perdere voluisti per manus parentum nostrorum,
7 ut dignam perciperet peregrinationem puerorum Dei,
quae tibi omnium carissima est terra.
8 Sed et his tamquam hominibus pepercisti
et misisti antecessores exercitus tui vespas,
ut illos paulatim exterminarent.
9 Non quia impotens eras in acie subicere impios iustis
aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare;
10 sed, paulatim iudicans, dabas locum paenitentiae,
non ignorans quoniam nequam erat generatio eorum,
et naturalis malitia ipsorum,
et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum:
11 semen enim erat maledictum ab initio.
Nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum;
12 quis enim dicet tibi: “ Quid fecisti? ”. Aut quis stabit contra iudicium tuum?
Aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti?
Aut quis in contentionem tecum veniet,
vindex iniquorum hominum?
13 Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus,
ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti.
14 Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo
resistere poterit tibi de his, quos perdidisti.
15 Cum autem sis iustus, iuste omnia disponis;
ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare
exterum aestimas a tua virtute.
16 Fortitudo enim tua iustitiae initium est,
et ob hoc, quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facit.
17 Fortitudinem enim ostendis,
cum non crederis esse in potentia consummatus,
et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis.
18 Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas
et cum magna indulgentia disponis nos:
subest enim tibi, cum volueris, posse.
19 Docuisti autem populum tuum per talia opera,
quoniam oportet iustum esse humanum,
et bonae spei fecisti filios tuos,
quoniam das super peccatis paenitentiam.
20 Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti
cum tanta castigasti attentione et remissione
dans tempus et locum, per quae possent mutari a malitia,
21 cum quanta diligentia iudicasti filios tuos,
quorum parentibus iuramenta
et conventiones dedisti bonarum promissionum!
22 Cum ergo das nobis disciplinam,
inimicos nostros multipliciter flagellas,
ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes
et, cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam.
23 Unde et illis, qui in insipientia vitae iniuste vixerunt,
per abominationes suas dedisti tormenta.
24 Etenim in erroris viis diutius erraverunt,
deos aestimantes, quae etiam inter animalia e turpibus sunt vilia,
infantium insensatorum more decepti:
25 propter hoc, tamquam pueris insensatis,
iudicium in derisum dedisti.
26 Qui autem ludibriis increpationis non sunt correcti,
dignum Dei iudicium experientur;
27 in quibus enim ipsi patientes indignabantur,
per haec, quos putabant deos,
in ipsis, cum exterminarentur, videntes,
illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt;
propter quod et finis condemnationis venit super illos.

Liber Sapientiae, Caput 13

1 Vani autem sunt natura omnes homines,
in quibus non subest scientia Dei;
et de his, quae videntur bonis,
non potuerunt intellegere eum, qui est,
neque operibus attendentes agnoverunt artificem.
2 Sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem
aut gyrum stellarum aut violentam aquam aut luminaria caeli,
rectores orbis terrarum, deos putaverunt.
3 Quorum si specie delectati, illa deos putaverunt,
sciant quanto his dominator eorum melior est:
speciei enim principium et auctor constituit ea.
4 Si autem virtutem et operationem eorum mirati,
intellegant ab illis quanto, qui haec fecit, fortior est illis:
5 a magnitudine enim et pulchritudine creaturarum
cognoscibiliter potest creator horum videri.
6 Sed tamen in his minor est querela, et hi enim fortasse errant
Deum quaerentes et volentes invenire.
7 Etenim, cum in operibus illius conversentur, inquirunt
et credunt visui,
quoniam pulchra sunt, quae videntur.
8 Iterum autem nec his potest ignosci:
9 si enim tantum valuerunt scire, ut possent aestimare saeculum,
quomodo huius Dominum non facilius invenerunt?
10 Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum,
qui appellaverunt deos opera manuum hominum,
aurum et argentum, artis inventionem
et similitudines animalium
aut lapidem inutilem, opus manus antiquae.
11 Aut si quis artifex faber de silva tractabile lignum secuerit
C huius docte erasit omnem corticem
et arte sua usus diligenter
fabricavit vas utile in conversationem vitae;
12 reliquiis autem eius operis
ad praeparationem escae abusus, satiatus est,
13 et reliquum horum, quod ad nullos usus facit,
lignum curvum et nodis concretum accipiens,
sculpsit diligenter per vacuitatem suam
et per scientiam tempore requiei figuravit illud -
assimilavit illud imagini hominis
14 aut alicui ex vilibus animalibus illud comparavit,
perliniens rubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius
et omnem maculam, quae in illo erat, perliniens
15 et faciens ei dignam habitationem
in pariete posuit illud, confirmans ferro.
16 Ne igitur forte caderet providit illi,
sciens quoniam non potest se ipsum adiuvare:
imago enim est, et opus est illi adiutorium.
17 Et de substantiis et de nuptiis et de filiis votum faciens,
non erubescit loqui cum illo, quod sine anima est,
et pro sanitate quidem infirmum deprecatur
18 et pro vita rogat mortuum
et in adiutorium rem omnino inutilem invocat,
et pro itinere petit ab eo, quod ambulare non potest,
19 et de acquirendo et de operando et de bono manuum eventu
petit utilitatem ab eo, quod prorsus inutile est manibus.

Liber Sapientiae, Caput 14

1 Iterum alius navigare cogitans
et per feros fluctus iter facere incipiens,
ligno portante se, fragilius lignum invocat.
2 Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit,
et artifex sapientia fabricavit.
3 Tua autem, Pater, providentia gubernat,
quoniam dedisti et in mari viam
et inter fluctus semitam firmissimam,
4 ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare,
etiamsi sine arte aliquis adeat mare.
5 Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae opera,
propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas
et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt.
6 Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes,
spes orbis terrarum ad ratem confugiens,
reliquit saeculo semen nativitatis,
quae manu tua erat gubernata.
7 Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia;
8 per manus autem, quod fit, maledictum et ipsum et qui fecit illud,
quia ille quidem operatus est,
illud autem, cum esset corruptibile, deus cognominatus est.
9 Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius:
10 etenim, quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur.
11 Propter hoc et in idolis nationum erit visitatio,
quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt
et in tentationem animabus hominum
et in muscipulam pedibus insipientium.
12 Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum,
et adinventio illorum corruptio vitae est;
13 neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
14 Supervacuitate enim hominum haec advenerunt in orbem terrarum,
et ideo brevis illorum finis est inventus.
15 Acerbo enim luctu dolens pater,
cito sibi rapti filii fecit imaginem
et illum, qui tunc homo mortuus fuerat,
nunc tamquam deum colere coepit
et tradidit subiectis sacra et sacrificia.
16 Deinde, interveniente tempore, convalescens iniqua consuetudo
tamquam lex custodita est,
et tyrannorum imperio colebantur figmenta;
17 quos cum in palam homines honorare non possent,
propter hoc quod longe essent,
e longinquo figura eorum efficta,
evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt,
ut illum, qui aberat, tamquam praesentem colerent sua sollicitudine.
18 Ad incrementum autem huius culturae
provexit et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia;
19 ille enim volens forsitan placere illi, qui se assumpsit,
elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret.
20 Multitudo autem hominum abducta per speciem operis
eum, qui paulo ante tamquam homo honoratus fuerat,
nunc deum aestimaverunt.
21 Et haec fuit vitae humanae deceptio,
quoniam aut necessitati aut regibus deservientes homines
incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
22 Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam,
sed et in magno viventes inscientiae bello,
tot et tam magna mala pacem appellant.
23 Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes
aut insaniae plenas peregrinorum rituum vigilias habentes,
24 neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt,
sed alius alium per insidias occidit aut adulterans contristat.
25 Et omnia commixta sunt:
sanguis et homicidium, furtum et fictio,
corruptio et infidelitas, turbatio et periurium,
26 tumultus bonorum, gratiarum immemoratio,
animarum inquinatio, generis immutatio,
nuptiarum inordinatio, moechia et impudicitia.
27 Infandorum enim idolorum cultura
omnis mali initium et causa est et finis.
28 Aut enim, dum laetantur, insaniunt aut vaticinantur falsa
aut vivunt iniuste aut peierant cito.
29 Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt,
male iurantes noceri se non sperant.
30 Utraque autem illis evenient digne,
quoniam male censerunt de Deo attendentes idolis
et iuraverunt iniuste in dolo contemnentes sanctitatem.
31 Non enim iuratorum virtus,
sed peccantium poena
perambulat semper iniustorum praevaricationem.

Liber Sapientiae, Caput 15

1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es,
patiens et in misericordia disponens omnia.
2 Etenim, si peccaverimus, tui sumus, scientes potentiam tuam;
non peccabimus autem, scientes quoniam apud te sumus computati.
3 Nosse enim te consummata iustitia est,
et scire virtutem tuam radix est immortalitatis.
4 Nec enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio,
nec adumbrantium labor sine fructu,
effigies maculata per varios colores,
5 cuius aspectus insensatis in concupiscentiam venit,
et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima.
6 Malorum amatores digni sunt, qui spem habeant in talibus
et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt.
7 Sed et figulus, mollem terram premens laboriose,
fingit ad usus nostros unumquodque vas;
et de eodem luto fingit,
quae mundis operibus in usum sunt, vasa,
et quae his sunt contraria, omnia similiter;
horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus,
iudex est figulus.
8 Et cum malo labore deum vanum fingit de eodem luto
ille, qui paulo ante de terra factus fuerat,
et post pusillum reducit se, unde acceptus est,
repetitus animae debitum.
9 Sed cura est illi, non quia laboraturus est,
nec quoniam brevis illi vita est,
sed concertatur aurificibus et argentariis
et aerarios imitatur
et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit.
10 Cinis est cor eius,
et terra despectior spes illius,
et luto vilior vita eius,
11 quoniam ignoravit, qui se finxit
et qui inspiravit illi animam, quae operatur,
et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
12 Sed et aestimavit lusum esse vitam nostram
et conversationem vitae compositam ad lucrum;
oportere enim dicit undecumque etiam ex malo acquirere.
13 Hic enim scit se super omnes delinquere,
qui ex terrae materia
fragilia vasa et sculptilia fingit.
14 Omnes enim insipientes et infelices supra modum animae infantis
sunt inimici populi tui et per potentiam opprimentes illum.
15 Quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt,
quibus neque oculorum usus est ad videndum,
neque nares ad percipiendum spiritum,
neque aures ad audiendum,
neque digiti manuum ad tractandum,
sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
16 Homo enim fecit illos,
et, qui spiritum mutuatus est, is finxit illos;
nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere:
17 cum autem sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis.
Melior enim est ipse his, quos colit,
quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
18 Sed et animalia miserrima colunt;
in insipientia enim, aliis comparata, his sunt deteriora.
19 Nec pulchra in his inveniuntur, quantum desiderari possit,
ut fit in animalium conspectu;
effugerunt autem et Dei laudem et benedictionem eius.

Liber Sapientiae, Caput 16

1 Propter haec per his similia castigati sunt digne
et per multitudinem bestiarum tormenta passi sunt.
2 Pro qua castigatione bene disponens populum tuum
ad concupiscentiam delectamenti sui,
novum saporem, escam parasti eis ortygometram:
3 ut illi quidem concupiscentes escam
propter foeditatem eorum animalium, quae missa sunt,
etiam a necessaria concupiscentia averterentur;
hi autem in brevi inopes facti
etiam novam gustarent escam.
4 Oportebat enim illis quidem sine excusatione
supervenire interitum exercentibus tyrannidem,
his autem tantum ostendere
quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
5 Etenim, cum illis supervenit saeva bestiarum ira,
morsibus perversorum colubrorum exterminabantur;
sed non in perpetuum ira tua permansit,
6 sed ad correptionem in brevi turbati sunt,
signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae.
7 Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur,
sed per te omnium salvatorem.
8 In hoc autem ostendisti inimicis nostris
quia tu es, qui liberas ab omni malo.
9 Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus,
et non est inventa sanitas animae illorum,
quia digni erant ab huiusmodi exterminari;
10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes:
misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
11 In memoriam enim sermonum tuorum
pungebantur et velociter salvabantur,
ne in altam incidentes oblivionem
non possent distrahi a tua beneficientia.
12 Etenim neque herba neque malagma sanavit eos,
sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
13 Tu enim vitae et mortis habes potestatem,
et deducis ad portas mortis et reducis.
14 Homo autem occidit quidem per malitiam suam
et spiritum, qui exierit, restituere non potest,
nec liberare animam, quae recepta est.
15 Sed tuam manum effugere impossibile est:
16 negantes enim te nosse impii
per fortitudinem brachii tui flagellati sunt,
novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passi
et per ignem consumpti.
17 Quod enim valde mirabile erat,
in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat;
vindex est enim orbis iustorum.
18 Quodam enim tempore mansuetabatur flamma,
ne combureret, quae ad impios missa erant, animalia,
sed ut ipsi videntes
scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem.
19 Quodam autem tempore et in medio aquarum
supra virtutem ignis exardescit,
ut iniquae terrae genimina exterminet.
20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum
et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore,
omne delectamentum in se habentem
et ad omnem gustum aptum.
21 Substantia enim tua dulcedinem tuam in filios ostendebat;
et deserviens sumentis voluntati,
ad quod quisque volebat, convertebatur.
22 Nix autem et glacies sustinebant ignem et non tabescebant,
ut scirent quoniam fructus inimicorum
exterminabat ignis ardens in grandine et in pluviis coruscans;
23 hic autem iterum, ut nutrirentur iusti,
etiam suae virtutis oblitus est.
24 Creatura enim tibi Factori deserviens
invalescit in tormentum adversus iniustos
et lenior fit ad benefaciendum
pro his, qui in te confidunt.
25 Propter hoc, et tunc in omnia transfigurata,
omnium nutrici gratiae tuae deserviebat
ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant,
26 ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine,
quoniam non nativitates fructuum pascunt homines,
sed sermo tuus credentes in te conservat.
27 Quod enim ab igne non poterat exterminari,
statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat,
28 ut notum esset quoniam oportet praevenire solem
ad benedictionem tuam
et ad ortum lucis te adorare.
29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet
et disperiet tamquam aqua supervacua.

Liber Sapientiae, Caput 17

1 Magna sunt enim iudicia tua et inenarrabilia;
propter hoc indisciplinatae animae erraverunt.
2 Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae,
captivi tenebrarum et longae noctis compediti,
inclusi sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt.
3 Et dum putant se latere in obscuris peccatis,
tenebroso oblivionis velamento
dispersi sunt, paventes horrende,
et umbris perturbati.
4 Neque enim, quae continebat illos, spelunca sine timore custodiebat,
quoniam sonitus descendentes perturbabant illos,
et phantasmata tristi vultu maerentia apparebant.
5 Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere,
nec siderum limpidae flammae
illuminare poterant illam noctem horrendam.
6 Apparebat autem illis tantum subitaneus ignis timore plenus,
et timore perculsi illius, quae non videbatur, visionis
aestimabant deteriora esse, quae videbantur;
7 et magicae artis appositi erant derisus,
et in sapientia gloriae correptio cum contumelia.
8 Illi enim, qui promittebant
timores et perturbationes expellere se ab anima languente,
hi cum ridiculo timore languebant.
9 Nam, etsi nihil turbulenti illos terrebat,
transitu animalium et serpentium sibilatione commoti,
tremebundi peribant,
et aerem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.
10 Formidinis enim suae propriae nequitia dat testimonium,
cum sit condemnata;
semper autem praesumit saeva perturbata conscientia.
11 Nihil enim est timor nisi proditio auxiliorum, quae sunt a cogitatione;
12 et, dum ab intus minor est exspectatio,
maiorem computat inscientiam eius causae, quae tormentum praestat.
13 Illi autem per impotentem vere noctem
et ab impotentis inferni speluncis supervenientem,
eundem somnum dormientes,
14 aliquando a monstris exagitabantur phantasmatum,
aliquando animae deficiebant proditione:
subitaneus enim illis et insperatus timor infundebatur.
15 Itaque, si quisquam illic decidisset,
custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
16 Sive enim rusticus quis erat aut pastor
aut agri laborum operarius praeoccupatus,
ineffugibilem sustinebat necessitatem,
una enim catena tenebrarum omnes erant colligati.
17 Sive spiritus sibilans
aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis
aut numerus aquae decurrentis nimium
aut sonus durus praecipitatarum petrarum
18 aut ludentium animalium cursus invisus
aut mugientium ferissimarum bestiarum vox
aut resonans de cavitate montium echo
deficientes faciebant illos prae timore.
19 Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine
et non impeditis operibus continebatur;
20 solis autem illis superposita erat gravis nox,
imago tenebrarum, quae illos recepturae erant:
ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.

Liber Sapientiae, Caput 18

1 Sanctis autem tuis maxima erat lux;
et horum quidem vocem illi audiebant, sed figuram non videbant
et, quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant;
2 quoniam autem, qui ante laesi erant, non laedebant, gratias agebant
et, quod eos ante distulissent, donum petebant.
3 Propter quod ignis ardentem columnam,
ducem ignotae viae,
et solem sine laesura gloriosae peregrinationis praestitisti.
4 Digni quidem illi carere luce
et pati carcerem tenebrarum,
qui inclusos custodierant filios tuos,
per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari.
5 Cum cogitarent iustorum occidere infantes
C et uno exposito filio et liberato — in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti
et pariter illos perdidisti in aqua valida.
6 Illa nox ante cognita est a patribus nostris,
ut vere scientes, quibus iuramentis crediderunt,
animaequiores essent.
7 Suscepta est a populo tuo sanitas quidem iustorum,
iniustorum autem exterminatio;
8 sicut enim punivisti adversarios,
sic et nos provocans magnificasti.
9 Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum
et divinitatis legem in concordia disposuerunt;
similiter et bona et pericula recepturos sanctos
patrum iam ante decantantes laudes.
10 Resonabat autem inconveniens inimicorum clamor,
et flebilis perferebatur vox ploratorum infantium.
11 Simili autem poena servus cum domino afflictus est,
et popularis homo regi similia passus;
12 similiter ergo omnes uno nomine mortis
mortuos habebant innumerabiles.
Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant,
quoniam uno momento,
quae erat praeclarior generatio illorum, exterminata erat.
13 De omnibus enim non credentes propter veneficia,
in exterminio primogenitorum
confessi sunt populum filium Dei esse.
14 Cum enim quietum silentium contineret omnia,
et nox in suo cursu medium iter haberet,
15 omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus
durus bellator in mediam exterminii terram prosilivit,
gladium acutum insimulatum imperium tuum portans;
16 et stans replevit omnia morte
et usque ad caelum attingebat stans in terra.
17 Tunc continuo visus somniorum terribilium turbaverunt illos,
et timores supervenerunt insperati,
18 et alius alibi proiectus semivivus,
propter quam moriebatur causam, demonstrabat.
19 Visiones enim, quae illos turbaverunt, haec praemonebant,
ne inscii quare mala patiebantur, perirent.
20 Tetigit autem et iustos tentatio mortis,
et interitus in eremo factus est multitudinis,
sed non diu permansit ira tua.
21 Properans enim homo sine querela propugnavit,
proferens servitutis suae scutum:
orationem et per incensum deprecationem;
restitit irae et finem imposuit necessitati,
ostendens quoniam tuus est famulus.
22 Vicit autem iram non in virtute corporis,
nec armaturae potentia,
sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit,
iuramenta parentum et testamentum commemorans.
23 Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui,
interstitit et amputavit impetum
et divisit illam, quae ad vivos ducebat, viam.
24 In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum,
et parentum magnalia in quattuor ordinum lapidum sculptura, et magnificentia tua in diademate capitis illius.
25 His cessit, qui exterminabat, et haec extimuit;
erat enim sola tentatio irae sufficiens.

Liber Sapientiae, Caput 19

1 Impiis autem usque in novissimum sine misericor dia ira supervenit;
praesciebat enim et futura illorum,
2 quoniam, cum ipsi permisissent, ut se educerent,
et cum magna sollicitudine praemisissent illos,
consequebantur illos paenitentia acti.
3 Adhuc enim inter manus habentes luctus
et deplorantes ad monumenta mortuorum,
aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae
et, quos rogantes proiecerant,
hos tamquam fugitivos persequebantur.
4 Trahebat enim illos ad hunc finem digna necessitas;
et horum, quae acciderant, oblivionem immisit,
ut eam, quae deerat tormentis, suppleret punitionem,
5 et populus quidem tuus mirabile iter tentaret,
illi autem novam mortem invenirent.
6 Omnis enim creatura in suo genere iterum ab initio refigurabatur,
deserviens tuis praeceptis,
ut pueri tui custodirentur illaesi.
7 Nam nubes castra eorum obumbrans,
et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit:
e mari Rubro via sine impedimento,
et campus germinans de fluctu violento,
8 per quem cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu,
videntes tua mirabilia monstra.
9 Tamquam enim equi depaverunt escam
et tamquam agni exsultaverunt,
magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.
10 Memores enim erant adhuc eorum,
quae in incolatu illorum facta fuerant,
quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas,
et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
11 Novissime autem viderunt novam creaturam avium,
cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis:
12 in consolationem enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra.
13 Et vexationes peccatoribus supervenerunt,
non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum:
iuste enim patiebantur secundum suas nequitias;
etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt.
14 Alii quidem ignotos non recipiebant advenas,
isti autem beneficos hospites in servitutem redigebant.
15 Et non solum haec, sed et alius quidam respectus erit illorum,
quoniam inviti recipiebant extraneos;
16 isti autem, qui cum laetitia receperunt hos,
qui eisdem usi erant iustitiis,
saevissimis afflixerunt doloribus.
17 Percussi sunt autem caecitate
sicut illi in foribus iusti,
cum, vastis cooperti tenebris,
unusquisque transitum ostii sui quaerebat.
18 Inter se enim elementa convertuntur,
sicut in psalterio voces numeri nomen immutant,
semper tamen suum sonum custodiunt;
quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt,
certo aestimari potest.
19 Agrestia enim in aquatica convertebantur,
et, quaecumque erant natantia, in terram transibant.
20 Ignis in aqua valebat supra suam virtutem,
et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur.
21 Flammae e contrario corruptibilium animalium
non vexaverunt carnes inambulantium,
nec dissolvebant illud, quod facile dissolvebatur,
glaciei simile genus immortalis escae.
22 In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine,
et honorasti et non despexisti,
in omni tempore et in omni loco assistens eis.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.