Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Sapientiae, Caput 1

1  Diligite iustitiam, qui iudicatis terram,
sentite de Domino in bonitate
et in simplicitate cordis quaerite illum,
2 quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum,
se autem manifestat eis, qui fidem habent in illum.
3 Perversae enim cogitationes separant a Deo,
probata autem virtus corripit insipientes.
4 Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia
nec habitabit in corpore subdito peccatis.
5 Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum
et auferet se a cogitationibus insensatis
et corripietur a superveniente iniquitate.
6 Spiritus enim diligens hominem est sapientia
et non absolvet maledicum a labiis suis,
quoniam renum illius testis est Deus
et cordis illius scrutator verus
et linguae eius auditor;
7 quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum,
et ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis.
8 Propter hoc, qui loquitur iniqua, non potest latere,
nec praeteriet illum iudicium corripiens.
9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit,
sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet
ad correptionem iniquitatum illius;
10 quoniam auris zeli audit omnia,
et tumultus murmurationum non absconditur.
11 Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest,
et a detractione parcite linguae,
quoniam sermo absconditus in vacuum non ibit;
os autem, quod mentitur, occidit animam.
12 Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae
neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum,
13 quoniam Deus mortem non fecit
nec laetatur in perditione vivorum;
14 creavit enim, ut essent omnia,
et sanabiles sunt generationes orbis terrarum,
et non est in illis medicamentum exterminii,
nec inferorum regnum in terra:
15 iustitia enim est immortalis.
16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam;
aestimantes illam amicam defluxerunt
et sponsionem posuerunt ad illam,
quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius.

Liber Sapientiae, Caput 2

1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte:
“ Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae,
et non est refrigerium in fine hominis,
et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis.
2 Quia ex tempore nati sumus
et post hoc erimus, tamquam non fuerimus,
quoniam fumus flatus est in naribus nostris,
et sermo scintilla in motu cordis nostri;
3 qua exstincta, cinis fiet corpus nostrum,
et spiritus diffundetur tamquam mollis aer.
4 Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus,
et nemo memoriam habebit operum nostrorum;
et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis,
et sicut nebula dissolvetur,
quae fugata est a radiis solis
et a calore illius aggravata.
5 Umbrae enim transitus est tempus nostrum,
et non est reversio finis nostri,
quoniam consignata est, et nemo revertitur.
6 Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt,
et utamur creatura tamquam in iuventute sollicite.
7 Vino pretioso et unguentis nos impleamus,
et non praetereat nos flos temporis verni;
8 coronemus nos calycibus rosarum, antequam marcescant,
9 nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae;
ubique relinquamus signa laetitiae,
quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.
10 Opprimamus pauperem iustum
et non parcamus viduae
nec veterani revereamur canos multi temporis.
11 Sit autem fortitudo nostra lex iustitiae;
quod enim infirmum est, inutile invenitur.
12 Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis
et contrarius est operibus nostris
et improperat nobis peccata legis
et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae.
13 Promittit se scientiam Dei habere
et filium Dei se nominat.
14 Factus est nobis in accusationem cogitationum nostrarum;
gravis est nobis etiam ad videndum,
15 quoniam dissimilis est aliis vita illius,
et immutatae sunt viae eius.
16 Tamquam scoria aestimati sumus ab illo,
et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis;
beata dicit novissima iustorum
et gloriatur patrem se habere Deum.
17 Videamus ergo, si sermones illius veri sint,
et tentemus, quae in exitu eius erunt:
18 si enim est verus filius Dei, suscipiet illum
et liberabit eum de manibus contrariorum.
19 Contumelia et tormento interrogemus eum,
ut sciamus modestiam eius
et probemus patientiam illius;
20 morte turpissima condemnemus eum:
erit enim ei visitatio ex sermonibus illius ”.
21 Haec cogitaverunt et erraverunt;
excaecavit enim illos malitia eorum,
22 et nescierunt sacramenta Dei
neque mercedem speraverunt sanctitatis
nec iudicaverunt honorem animarum immaculatarum.
23 Quoniam Deus creavit hominem in incorruptibilitate
et imaginem similitudinis suae fecit illum;
24 invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum;
experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius.

Liber Sapientiae, Caput 3

1 Iustorum autem animae in manu Dei sunt,
et non tanget illos tormentum mortis.
2 Visi sunt oculis insipientium mori,
et aestimata est afflictio exitus illorum,
3 et, quod a nobis est iter, exterminium;
illi autem sunt in pace.
4 Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt,
spes illorum immortalitate plena est;
5 et in paucis correpti, in multis bene disponentur,
quoniam Deus tentavit eos
et invenit illos dignos se.
6 Tamquam aurum in fornace probavit illos
et quasi holocausti hostiam accepit illos,
7 et in tempore visitationis illorum fulgebunt
et tamquam scintillae in arundineto discurrent;
8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis,
et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
9 Qui confidunt in illo, intellegent veritatem,
et fideles in dilectione acquiescent illi,
quoniam gratia et misericordia est sanctis eius,
et visitatio electis eius.
10 Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt;
qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt.
11 Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est,
et vacua est spes illorum, et labores sine fructu,
et inutilia opera eorum.
12 Mulieres eorum insensatae sunt,
et nequissimi filii eorum,
maledicta generatio eorum.
13 Quoniam felix est sterilis et incoinquinata,
quae nescivit torum in delicto;
habebit fructum in respectione animarum.
14 Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem
nec cogitavit adversus Dominum nequissima,
dabitur enim illi fidei donum electum,
et sors in templo Domini acceptissima.
15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus;
et, quae non concidat, radix sapientiae.
16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt,
et ab iniquo toro semen exterminabitur.
17 Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur,
et sine honore erit in novissimo senectus illorum;
18 et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem
nec in die agnitionis allocutionem:
19 generationis enim iniquae dirae sunt consummationes.

Liber Sapientiae, Caput 4

1 Melius est absque liberis esse cum virtute;
immortalitas est enim in memoria illius,
quoniam et apud Deum nota est et apud homines.
2 Cum praesens est, imitantur illam;
et desiderant eam, cum se eduxerit;
et in perpetuum coronata triumphat,
incoinquinatorum certaminum praemium vincens.
3 Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis
et spuriis vitulaminibus non dabit radicem in profundum altam
nec stabile firmamentum collocabit.
4 Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit,
infirmiter posita a vento commovebitur
et a nimietate ventorum eradicabitur.
5 Confringentur rami inconsummati,
et fructus illorum inutilis et acerbus ad manducandum
et ad nihilum aptus.
6 Ex iniquis enim somnis filii, qui nascuntur,
testes sunt nequitiae adversus parentes
in interrogatione sua.
7 Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit,
in refrigerio erit.
8 Senectus enim venerabilis, non quae est diuturna,
neque annorum numero computatur;
9 cani autem sunt sensus hominis,
et aetas senectutis vita immaculata.
10 Placens Deo factus est dilectus
et vivens inter peccatores translatus est;
11 raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius,
aut ne fictio deciperet animam illius.
12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona,
et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia.
13 Consummatus in brevi
explevit tempora multa;
14 placita enim erat Deo anima illius,
propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis.
Populi autem videntes et non intellegentes
nec ponentes in praecordiis talia,
15 quoniam gratia et misericordia est in electis eius,
et visitatio in sanctis illius.
16 Condemnat autem iustus mortuus vivos impios,
et iuventus celerius consummata longaevam senectutem iniusti.
17 Videbunt enim finem sapientis
et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus,
et quare munierit illum Dominus.
18 Videbunt et contemnent;
illos autem Dominus irridebit.
19 Et erunt post haec tamquam corpus sine honore
et in contumeliam inter mortuos in perpetuum,
quoniam disrumpet illos praecipites sine voce
et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur
et erunt in dolore,
et memoria illorum peribit.
20 Venient in computatione peccatorum suorum timidi,
et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.

Liber Sapientiae, Caput 5

1 Tunc stabit iustus in magna constantia
adversus eos, qui angustiaverunt illum
et qui spreverunt labores eius.
2 Videntes turbabuntur timore horribili
et mirabuntur in subitatione insperatae salutis
3 dicentes intra se, paenitentiam agentes
et prae angustia spiritus gementes:
4 “ Hic erat, quem habuimus aliquando in derisum
et in similitudinem improperii.
Nos insensati vitam eius aestimabamus insaniam
et finem illius sine honore.
5 Quomodo computatus est inter filios Dei,
et inter sanctos sors illius est?
6 Ergo erravimus a via veritatis,
et iustitiae lumen non luxit nobis,
et sol non est ortus nobis;
7 implicati sumus tribulis iniquitatis et perditionis
et ambulavimus per deserta inaccessa,
viam autem Domini ignoravimus.
8 Quid nobis profuit superbia?
Aut divitiae cum iactantia quid contulerunt nobis?
9 Transierunt omnia illa tamquam umbra
et tamquam nuntius percurrens
10 et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam,
cuius, cum praeterierit, non est vestigium invenire
neque semitam carinae illius in fluctibus;
11 aut tamquam avis, quae transvolat in aere,
nullum invenitur argumentum itineris,
sed alarum sonitu ventus levis verberatus
et scissus per vim stridoris
commotis alis permeatur,
et post hoc nullum signum invenitur itineris;
12 aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum:
divisus aer continuo in se resolvitur,
ut ignoretur transitus illius.
13 Sic et nos, nati, continuo desivimus esse
et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere;
in malignitate autem nostra consumpti sumus ”.
14 Quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur,
et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur,
et tamquam fumus, qui a vento diffusus est,
et tamquam memoria hospitis unius diei praeteriit.
15 Iusti autem in perpetuum vivunt,
et in Domino est merces eorum,
et cogitatio illorum apud Altissimum.
16 Ideo accipient coronam decoris
et diadema speciei de manu Domini,
quoniam dextera sua teget eos
et brachio suo defendet illos.
17 Accipiet pro armatura zelum suum
et armabit creaturam ad ultionem inimicorum,
18 induet pro thorace iustitiam
et accipiet pro galea iudicium non fictum;
19 sumet pro scuto inexpugnabili sanctitatem.
20 Acuet autem duram iram in lanceam
et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
21 Ibunt recta emissiones fulgurum
et tamquam a bene curvato arcu nubium ad signum insilient,
22 et ab ira saxa iaculante
ira plenae mittentur grandines;
excandescet in illos aqua maris,
et flumina concurrent duriter.
23 Contra illos stabit spiritus virtutis
et tamquam turbo dissipabit illos.
Et ad eremum perducet omnem terram iniquitas,
et malignitas evertet sedes potentium.

Liber Sapientiae, Caput 6

1 Audite ergo, reges, et intellegite;
discite, iudices finium terrae.
2 Praebete aures, vos, qui continetis multitudines
et placetis vobis in turbis nationum.
3 Quoniam data est a Domino potestas vobis
et dominatio ab Altissimo,
qui interrogabit opera vestra
et cogitationes scrutabitur,
4 quoniam, cum essetis ministri regni illius,
non recte iudicastis
nec custodistis legem
neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
5 Horrende et cito instabit vobis,
quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet;
6 exiguo enim conceditur misericordia,
potentes autem potenter tormento interrogabuntur.
7 Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus
nec verebitur magnitudinem cuiusquam,
quoniam pusillum et magnum ipse fecit,
et aequaliter cura est illi de omnibus;
8 potentibus autem durum instat scrutinium.
9 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei,
ut discatis sapientiam et non excidatis.
10 Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur;
et, qui didicerint ista, invenient defensionem.
11 Concupiscite ergo sermones meos,
diligite illos et habebitis disciplinam.
12 Clara est et, quae numquam marcescit, sapientia;
et facile videtur ab his, qui diligunt eam,
et invenitur ab his, qui quaerunt illam.
13 Praeoccupat, qui eam concupiscunt,
ut prior se ostendat illis.
14 Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit,
assidentem enim illam foribus suis inveniet.
15 Cogitare ergo de illa sensus est consummatio;
et, qui vigilaverit propter illam, cito securus erit.
16 Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens
et in viis ostendit se illis hilariter
et in omni providentia occurrit illis.
17 Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia,
cura vero disciplinae dilectio est,
18 et dilectio custodia legum illius est,
custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est,
19 incorruptio autem facit esse proximum Deo;
20 concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum.
21 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi,
colite sapientiam, ut in perpetuum regnetis.
22 Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam
et non abscondam a vobis sacramenta Dei,
sed ab initio nativitatis investigabo
et ponam in lucem scientiam illius
et non praeteribo veritatem.
23 Neque cum invidia tabescente iter habebo,
quoniam ista non erit particeps sapientiae.
24 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum,
et rex sapiens stabilimentum populi est.
25 Ergo accipite disciplinam per sermones meos,
et proderit vobis.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.