Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Ecclesiasticus, Caput 35,  versae 1-2, 4-12

1 Qui conservat legem, multiplicat oblationes:
2 sacrificium salutare est attendere mandatis.
...
4 Qui retribuit gratiam, offert similaginem,
et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis.
5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate,
et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia.
6 Non apparebis ante conspectum Domini vacuus:
7 haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt.
8 Oblatio iusti impinguat altare,
et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi;
9 sacrificium iusti acceptum est,
et memoriam eius non obliviscetur Dominus.
10 Bono oculo gloriam redde Deo
et non minuas primitias manuum tuarum;
11 in omni dato hilarem fac vultum tuum
et in exsultatione sanctifica decimas tuas;
12 da Altissimo secundum datum eius
et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum,

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.