1 Lapidi luteo comparatus est piger, et omnes sibilabunt super aspernationem illius; |
2 fimo boum comparatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus. |
3 Confusio patris est de filio indisciplinato, filia autem in deminorationem generatur. |
4 Filia prudens hereditas viro suo, nam, quae confundit, in contumeliam fit genitoris. |
5 Patrem et virum confundit filia audax, ab utrisque autem inhonorabitur. |
6 Musica in luctu importuna narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia. |
7 Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam; |
8 qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. |
9 Cum dormiente loquitur, qui enarrat stulto sapientiam, et in fine narrationis dicit: “ Quis est hic? ”. |
10 Supra mortuum plora, defecit enim lux, et supra fatuum plora, defecit enim sensus. |
11 Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit; |
12 nequissima enim vita fatui super mortem. |
13 Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum. |
14 Cum stulto ne multum loquaris et cum insensato ne abieris. |
15 Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis impactione illius. |
16 Deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitia illius. |
17 Super plumbum quid gravius? Et quod illi aliud nomen quam fatuus? |
18 Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem et fatuum et impium. |
19 Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur; sic et cor confirmatum in cogitatione consilii, nullus timor illud commovebit. |
20 Cor firmatum in cogitatu intellegentiae sicut ornatus in pariete polito. |
21 Sicut pali in excelsis et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt, |
22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. ... |
24 Pungens oculum deducit lacrimas, et, qui pungit cor, pellit amicitiam. |
25 Mittens lapidem in volatilia fugat illa; sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. |
26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus; ad amicum |
27 si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio, excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa; in his omnis effugiet amicus. |
28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices; |
29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis. |
30 Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae. |
31 Amicum tegere non confundar, a facie illius non me abscondam; et, si mala mihi evenerint per illum, sustinebo: |
32 omnis, qui audiet, cavebit se ab eo. |
33 Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum aptum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
|