Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Romanos, Caput 9

1 Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
2 quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo.
3 Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem,
4 qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones,
5 quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel;
7 neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”.
8 Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen;
9 promissionis enim verbum hoc est: “ Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius ”.
10 Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro;
11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret,
12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: “ Maior serviet minori ”;
13 sicut scriptum est: “ Iacob dilexi, Esau autem odio habui ”.
14 Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit!
15 Moysi enim dicit: “ Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto ”.
16 Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei.
17 Dicit enim Scriptura pharaoni: “ In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra ”.
18 Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat.
19 Dices itaque mihi: “ Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit? ”.
20 O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “ Quid me fecisti sic? ”.
21 An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam?
22 Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum;
23 et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam,
24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus?
25 Sicut et in Osee dicit:
“ Vocabo Non plebem meam Plebem meam
et Non dilectam Dilectam.
26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis:
“Non plebs mea vos”,
ibi vocabuntur Filii Dei vivi ”.
27 Isaias autem clamat pro Israel: “ Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.
28 Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram ”.
29 Et sicut praedixit Isaias:
“ Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen,
sicut Sodoma facti essemus
et sicut Gomorra similes fuissemus ”.
30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est;
31 Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit.
32 Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis,
33 sicut scriptum est:
“ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali;
et, qui credit in eo, non confundetur ”.

Epistula ad Romanos, Caput 10

1 Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem.
2 Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam;
3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti;
4 finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti.
5 Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “ Qui fecerit homo, vivet in eis ”.
6 Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “ Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere;
7 aut: “ Quis descendet in abyssum? ”, hoc est Christum ex mortuis revocare.
8 Sed quid dicit? “ Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo ”; hoc est verbum fidei, quod praedicamus.
9 Quia si confitearis in ore tuo: “ Dominum Iesum! ”, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris.
10 Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem.
11 Dicit enim Scriptura:
“ Omnis, qui credit in illo, non confundetur ”.
12 Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum:
13 Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?
15 Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est:
“ Quam speciosi pedes evangelizantium bona ”.
16 Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit:
“ Domine, quis credidit auditui nostro? ”.
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
18 Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo,
in omnem terram exiit sonus eorum,
et in fines orbis terrae verba eorum.
19 Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit:
“ Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem:
per gentem insipientem ad iram vos provocabo ”.
20 Isaias autem audet et dicit: “ Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant ”.
21 Ad Israel autem dicit: “ Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem ”.

Epistula ad Romanos, Caput 11

1 Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin.
2 Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel:
3 “ Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam ”.
4 Sed quid dicit illi responsum divinum?
“ Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal ”.
5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt.
6 Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.
7 Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt,
8 sicut scriptum est:
“ Dedit illis Deus spiritum soporis,
oculos, ut non videant,
et aures, ut non audiant,
usque in hodiernum diem ”.
9 Et David dicit:
“ Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem
et in scandalum et in retributionem illis.
10 Obscurentur oculi eorum, ne videant,
et dorsum illorum semper incurva! ”.
11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur.
12 Quod si casus illorum divitiae sunt mundi, et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum!
13 Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico,
14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis.
15 Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio, nisi vita ex mortuis?
16 Quod si primitiae sanctae sunt, et massa; et si radix sancta, et rami.
17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es,
18 noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te.
19 Dices ergo: “ Fracti sunt rami, ut ego inserar ”.
20 Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time:
21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.
22 Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos!
24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae.
25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,
26 et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est:
“ Veniet ex Sion, qui eripiat,
avertet impietates ab Iacob;
27 et hoc illis a me testamentum,
cum abstulero peccata eorum ”.
28 Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres;
29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei!
30 Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem,
31 ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur.
32 Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur!
33 O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!
34 Quis enim cognovit sensum Domini?
Aut quis consiliarius eius fuit?
35 Aut quis prior dedit illi,
et retribuetur ei?
36 Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.