Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Romanos, Caput 8,  versae 1-11

Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu;
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.
Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,
ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum.
Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus.
Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax;
quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest.
Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.
10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam.
11 Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.