3 An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus? |
4 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. |
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus; |
6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. |
7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. |
8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo; |
9 scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur. |
10 Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. |
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu. |