Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Romanos, Caput 15,  versae 22-32

22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos;
23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis,
24 cum in Hispaniam proficisci coepero, spero enim quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
25 Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis;
26 probaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem.
27 Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
28 Hoc igitur cum consummavero et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam;
29 scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam.
30 Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum,
31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis,
32 ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.