1 Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere ser vis suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni, |
2 qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi, quaecumque vidit. |
3 Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est. |
4 Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt, |
5 et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo |
6 et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. |
7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen. |
8 Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens. |
9 Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium Iesu. |
10 Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae |
11 dicentis: “ Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam ”. |
12 Et conversus sum, ut viderem vocem, quae loquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea |
13 et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream; |
14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis, |
15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum, |
16 et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua. |
17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: “ Noli timere! Ego sum primus et novissimus, |
18 et vivens et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni. |
19 Scribe ergo, quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec. |
20 Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam, et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum; et candelabra septem, septem ecclesiae sunt.
|