Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 99

1 Dominus regnavit! Commoveantur populi
sedet super cherubim, moveatur terra.
2 Dominus in Sion magnus
et excelsus super omnes populos.
3 Confiteantur nomini tuo magno et terribili,
quoniam sanctum est.
4 Rex potens iudicium diligit:
tu statuisti, quae recta sunt,
iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
5 Exaltate Dominum Deum nostrum
et adorate ad scabellum pedum eius,
quoniam sanctus est.
6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius,
et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius.
Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos,
7 in columna nubis loquebatur ad eos.
Custodiebant testimonia eius
et praeceptum, quod dedit illis.
8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos;
Deus, tu propitius fuisti eis,
ulciscens autem adinventiones eorum.
9 Exaltate Dominum Deum nostrum
et adorate ad montem sanctum eius,
quoniam sanctus Dominus Deus noster.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.