Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 82

PSALMUS. Asaph.
Deus stetit in concilio divino,
in medio deorum iudicat.
“ Usquequo iudicabitis inique
et facies peccatorum sumetis?
Iudicate egeno et pupillo,
humilem et pauperem iustificate.
Eripite pauperem
et egenum de manu peccatoris liberate ”.
Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant;
movebuntur omnia fundamenta terrae.
Ego dixi: “ Dii estis,
et filii Excelsi omnes ”.
Vos autem sicut homines moriemini
et sicut unus de principibus cadetis.
Surge, Deus, iudica terram,
quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.