2 Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius. |
3 Et est in Salem tabernaculum eius, et habitatio eius in Sion. |
4 Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum. |
5 Illuminans tu, Mirabilis, a montibus direptionis. |
6 Spoliati sunt potentes corde, dormierunt somnum suum, et non invenerunt omnes viri fortes manus suas. |
7 Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt auriga et equus. |
8 Tu terribilis es, et quis resistet tibi? Ex tunc ira tua. |
9 De caelo auditum fecisti iudicium; terra tremuit et quievit, |
10 cum exsurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae. |
11 Quoniam furor hominis confitebitur tibi, et reliquiae furoris diem festum agent tibi. |
12 Vovete et reddite Domino Deo vestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili, |
13 ei, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.
|