2 Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis. |
3 Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos, afflixisti populos et dilatasti eos. |
4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. |
5 Tu es rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Iacob. |
6 In te inimicos nostros proiecimus, et in nomine tuo conculcavimus insurgentes in nos. - |
7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. |
8 Tu autem salvasti nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti. |
9 In Deo gloriabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum. |
10 Nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris, Deus, cum virtutibus nostris. |
11 Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris; et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi. |
12 Dedisti nos tamquam oves ad vescendum et in gentibus dispersisti nos. |
13 Vendidisti populum tuum sine lucro nec ditior factus es in commutatione eorum. |
14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro. |
15 Posuisti nos similitudinem in gentibus, commotionem capitis in populis. |
16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me |
17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et ultoris. |
18 Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te et inique non egimus in testamentum tuum. |
19 Et non recessit retro cor nostrum, nec declinaverunt gressus nostri a via tua; |
20 sed humiliasti nos in loco vulpium et operuisti nos umbra mortis. |
21 Si obliti fuerimus nomen Dei nostri et si expanderimus manus nostras ad deum alienum, |
22 nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis. |
23 Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. |
24 Evigila, quare obdormis, Domine? Exsurge et ne repellas in finem. |
25 Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae? |
26 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter misericordiam tuam.
|