1 Magistro chori. PSALMUS. David. |
2 Beatus, qui intellegit de egeno; in die mala liberabit eum Dominus. |
3 Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius. |
4 Dominus opem feret illi super lectum doloris eius; universum stratum eius versabis in infirmitate eius. |
5 Ego dixi: “ Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi ”. |
6 Inimici mei dixerunt mala mihi: “ Quando morietur, et peribit nomen eius? ”. |
7 Et si ingrediebatur, ut visitaret, vana loquebatur; cor eius congregabat iniquitatem sibi, egrediebatur foras et detrahebat. |
8 Simul adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi: |
9 “ Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ”. |
10 Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum. |
11 Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me, et retribuam eis. |
12 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quia non gaudebit inimicus meus super me; |
13 me autem propter innocentiam suscepisti et statuisti me in conspectu tuo in aeternum. |
14 Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.
|