1 David. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem, |
2 quoniam tamquam fenum velociter arescent et quemadmodum herba virens decident. |
3 BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis terram et pasceris in fide. |
4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. |
5 GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet; |
6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem. |
7 DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum; noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua, in homine, qui molitur insidias. |
8 HE. Desine ab ira et derelinque furorem, noli aemulari, quod vertit ad malum, |
9 quoniam qui malignantur, exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram. |
10 VAU. Et adhuc pusillum et non erit peccator, et quaeres locum eius et non invenies. |
11 Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis. |
12 ZAIN. Insidiabitur peccator iusto et stridebit super eum dentibus suis. |
13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius. |
14 HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via. |
15 Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur. |
16 TETH. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas, |
17 quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem iustos Dominus. |
18 IOD. Novit Dominus dies immaculatorum, et hereditas eorum in aeternum erit. |
19 Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur. |
20 CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient. |
21 LAMED. Mutuatur peccator et non solvet, iustus autem miseretur et tribuet. |
22 Quia benedicti eius hereditabunt terram, maledicti autem eius exterminabuntur. |
23 MEM. A Domino gressus hominis confirmantur, et viam eius volet. |
24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius. |
25 NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. |
26 Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit. |
27 SAMECH. Declina a malo et fac bonum, et inhabitabis in saeculum saeculi, |
28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos. AIN. Iniusti in aeternum disperibunt, et semen impiorum exterminabitur. |
29 Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. |
30 PHE. Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium; |
31 lex Dei eius in corde ipsius, et non vacillabunt gressus eius. |
32 SADE. Considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum; |
33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius nec damnabit eum, cum iudicabitur illi. |
34 COPH. Exspecta Dominum et custodi viam eius, et exaltabit te, ut hereditate capias terram; cum exterminabuntur peccatores, videbis. |
35 RES. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem; |
36 et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus. |
37 SIN. Observa innocentiam et vide aequitatem, quoniam est posteritas homini pacifico. |
38 Iniusti autem disperibunt simul, posteritas impiorum exterminabitur. |
39 TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis. |
40 Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
|