Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 32

1 David. Maskil.
Beatus, cui remissa est iniquitas,
et obtectum est peccatum.
2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum,
nec est in spiritu eius dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,
dum rugirem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,
immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.
5 Peccatum meum cognitum tibi feci
et delictum meum non abscondi.
Dixi: “ Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ”.
Et tu remisisti impietatem peccati mei.
6 Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.
Et in diluvio aquarum multarum
ad eum non approximabunt.
7 Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me;
exsultationibus salutis circumdabis me.
8 Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris;
firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus,
quibus non est intellectus;
in camo et freno si accedis ad constringendum,
non approximant ad te.
10 Multi dolores impii,
sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Laetamini in Domino et exsultate, iusti;
et gloriamini, omnes recti corde.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.