Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 122

Canticum ascensionum. David.
Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi:
“ In domum Domini ibimus ”.
Stantes iam sunt pedes nostri
in portis tuis, Ierusalem.
Ierusalem, quae aedificata est ut civitas,
sibi compacta in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini,
testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes ad iudicium,
sedes domus David.
Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem:
“ Securi sint diligentes te!
Fiat pax in muris tuis,
et securitas in turribus tuis! ”.
Propter fratres meos et proximos meos
loquar: “ Pax in te! ”.
Propter domum Domini Dei nostri
exquiram bona tibi.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.