Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Proverbiorum, Caput 25

 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripse runt viri Ezechiae regis Iudae.
Gloria Dei est celare verbum,
et gloria regum investigare sermonem.
Caelum prae altitudine et terra prae profunditate,
et cor regum inscrutabile.
Aufer scorias de argento,
et egredietur vas pro argentario.
Aufer impium de conspectu regis,
et firmabitur iustitia thronus eius.
Ne gloriosus appareas coram rege
et in loco magnorum ne steteris.
Melius est enim ut dicatur tibi: “ Ascende huc ”,
quam ut humilieris coram principe.
Quae viderunt oculi tui,
ne proferas in iurgio cito,
quoniam quid facies postea,
cum dehonestaverit te amicus tuus?
Causam tuam tracta cum amico tuo
et secretum extranei ne reveles,
10 ne forte insultet tibi, cum audierit,
et contumelia tua revocari non poterit.
11 Mala aurea in ornatibus argenteis,
verbum prolatum in tempore suo.
12 Inauris aurea et margaritum fulgens
sapiens, qui arguit super aurem audientem.
13 Sicut frigus nivis in die messis,
ita legatus fidelis ei, qui misit eum:
animam ipsius recreat.
14 Nubes et ventus et pluviae non sequentes
vir gloriosus et promissa non complens.
15 Patientia lenietur princeps,
et lingua mollis confringet ossa.
16 Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi,
ne forte satiatus evomas illud.
17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui,
ne quando satiatus oderit te.
18 Malleus et gladius et sagitta acuta
homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
19 Dens putridus et pes vacillans,
qui sperat super infideli in die angustiae.
20 Sicut exuens pallium in die frigoris,
sicut acetum in nitro,
qui cantat carmina cordi tristi.
21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum;
si sitierit, pota illum:
22 prunas enim congregabis super caput eius,
et Dominus reddet tibi.
23 Ventus aquilo parturit pluvias,
et faciem tristem lingua detrahens. 
24 Melius est sedere in angulo domatis
quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
25 Aqua frigida animae sitienti
et nuntius bonus de terra longinqua.
26 Fons turbatus pede et vena corrupta
iustus cadens coram impio.
27 Mel nimium comedere non est bonum,
nec quaestus gloriae est gloria.
28 Urbs diruta et absque muro
vir, qui non potest cohibere spiritum suum.

Liber Proverbiorum, Caput 26

 Quomodo nix in aestate et pluvia in messe,
sic indecens est stulto gloria.
Sicut avis ad alia transvolans et hirundo volitans,
sic maledictum frustra prolatum non superveniet.
Flagellum equo et camus asino
et virga dorso stultorum.
Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam,
ne tu quoque efficiaris ei similis;
responde stulto iuxta stultitiam suam,
ne sibi sapiens esse videatur.
Amputat sibi pedes et iniuriam bibit,
qui mittit verba per manum stulti.
Quomodo molles claudo tibiae,
sic in ore stultorum parabola.
Sicut qui celat lapidem in acervo,
ita qui tribuit insipienti honorem.
Spina crescens in manu temulenti,
sic parabola in ore stultorum.
10 Sagittarius, qui conicit ad omnia,
ita qui stultum conducit et qui vagos conducit.
11 Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum,
sic stultus, qui iterat stultitiam suam.
12 Vidisti hominem sapientem sibi videri?
Magis illo spem habebit stultus.
13 Dicit piger: “ Leaena est in via,
et leo in plateis ”.
14 Ostium vertitur in cardine suo,
et piger in lectulo suo.
15 Abscondit piger manum in catino
et laborat, si ad os suum eam converterit.
16 Sapientior sibi piger videtur
septem viris respondentibus sententias.
17 Apprehendit auribus canem,
qui transiens commiscetur rixae alterius.
18 Sicut insanit, qui mittit sagittas
et lanceas in mortem,
19 ita vir, qui decipit amicum suum
et dicit: “ Nonne ludens feci? ”.
20 Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis,
et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent.
21 Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem,
sic homo litigiosus ad inflammandas rixas.
22 Verba susurronis quasi dulcia
et ipsa perveniunt ad intima ventris.
23 Sicut argentum sordidum ornans vas fictile,
sic labia levia et cor malum.
24 Labiis suis se dissimulabit inimicus,
cum in corde tractaverit dolos:
25 quando mollierit vocem suam, ne credideris ei,
quoniam septem abominationes sunt in corde illius;
26 operiet odium fraudulenter,
revelabitur autem malitia eius in concilio.
27 Qui fodit foveam, incidet in eam;
et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum.
28 Lingua fallax non amat veritatem,
et os lubricum operatur ruinas.

Liber Proverbiorum, Caput 27

 Ne glorieris in crastinum
ignorans, quid superventura pariat dies.
Laudet te alienus et non os tuum,
extraneus et non labia tua.
Grave est saxum et onerosa arena,
sed ira stulti utroque gravior.
Saevitas et erumpens furor,
et coram zelo consistere quis poterit?
Melior est manifesta correptio
quam amor absconditus.
Veriora sunt vulnera diligentis
quam fraudulenta oscula odientis.
Anima saturata calcabit favum,
et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
Sicut avis transmigrans de nido suo,
sic vir errans longe a loco suo.
Unguento et ture delectatur cor
et dulcedine amici in consilio ex animo.
10 Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris
et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae.
Melior est vicinus iuxta quam frater procul.
11 Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum,
ut possim exprobranti mihi respondere sermonem.
12 Astutus videns malum absconditus est;
simplices transeuntes multati sunt.
13 Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo,
et pro alienis aufer ei pignus.
14 Qui benedicit proximo suo voce grandi mane consurgens,
maledictio reputabitur ei.
15 Tecta perstillantia in die frigoris
et litigiosa mulier comparantur;
16 qui retinet eam, quasi qui ventum teneat,
et oleum dextera sua tenere reperietur.
17 Ferrum ferro exacuitur,
et homo exacuit faciem amici sui.
18 Qui servat ficum, comedet fructus eius;
et, qui custos est domini sui, glorificabitur.
19 Quomodo in aqua facies prospicit ad faciem,
sic cor hominis ad hominem.
20 Infernus et Perditio numquam implentur,
similiter et oculi hominum insatiabiles.
21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum,
sic probatur homo ore laudantis.
22 Si pilo contuderis stultum in pila quasi ptisanas,
non auferetur ab eo stultitia eius.
23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui;
appone cor tuum ad greges,
24 non enim habebis iugiter divitias.
Num corona tribuetur in generationem et generationem?
25 Nudata sunt prata, et apparuerunt herbae virentes,
et collecta sunt fena de montibus;
26 agni ad vestimentum tuum,
et haedi ad agri pretium;
27 sufficiat tibi lac caprarum in cibum tuum
et in cibum domus tuae et ad victum ancillis tuis.

Liber Proverbiorum, Caput 28

 Fugit impius, nemine persequente;
iustus autem quasi leo confidens.
Propter peccata terrae multi principes eius;
et propter hominem intellegentem et sapientem
rectus ordo longior erit.
Vir pauper et calumnians pauperes
similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.
Qui derelinquunt legem, laudant impium;
qui custodiunt, succenduntur contra eum.
Viri mali non intellegunt iudicium;
qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia.
Melior est pauper ambulans in simplicitate sua
quam perversus in viis suis, quamquam dives.
Qui custodit legem, filius sapiens est;
qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum.
Qui coacervat divitias suas usuris et fenore,
liberali in pauperes congregat eas.
Qui declinat aures suas, ne audiat legem,
oratio quoque eius erit exsecrabilis.
10 Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet,
et simplices possidebunt bona eius.
11 Sapiens sibi videtur vir dives,
pauper autem prudens scrutabitur eum.
12 In exsultatione iustorum multa gloria est,
et, cum exaltantur impii, abscondit se homo.
13 Qui abscondit scelera sua, non prosperabit;
qui autem confessus fuerit et reliquerit ea,
misericordiam consequetur.
14 Beatus homo, qui semper est pavidus;
qui vero indurat cor suum, corruet in malum.
15 Leo rugiens et ursus esuriens
princeps impius super populum pauperem.
16 Dux indigens prudentia multos opprimet;
qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius.
17 Hominem, animae cuiusdam sanguine gravatum,
si usque ad lacum fugerit, nemo sustineat.
18 Qui ambulat simpliciter, salvus erit;
qui perversis graditur viis, subito concidet.
19 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus;
qui autem sectatur otium, replebitur egestate.
20 Vir fidelis multum laudabitur;
qui autem festinat ditari, non erit innocens.
21 Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit;
et pro buccella panis praevaricatur homo.
22 Festinat ditari vir invidus,
ignorat quod egestas superveniet ei.
23 Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet
magis quam ille, qui lingua blanditur.
24 Qui abripit aliquid a patre suo et a matre
et dicit: “ Hoc non est peccatum ”,
particeps homicidae est.
25 Qui desiderium dilatat, iurgia concitat;
qui vero sperat in Domino, impinguabitur.
26 Qui confidit in corde suo, stultus est;
qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
27 Qui dat pauperi, non indigebit;
qui autem occultat oculos, abundabit maledictis.
28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines;
cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.

Liber Proverbiorum, Caput 29

 Vir, qui correptiones dura cervice contemnit,
subito conteretur absque sanatione.
In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus;
et in dominatione impii gemet populus.
Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum;
qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.
Rex in iustitia erigit terram;
vir acceptor donorum destruet eam.
Homo, qui blanditur amico suo,
rete expandit gressibus eius.
In peccato vir iniquus irretitur laqueo,
et iustus exsultabit atque gaudebit.
Novit iustus causam pauperum,
impius ignorat scientiam.
Homines pestilentes dissipant civitatem;
sapientes vero avertunt furorem.
Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit,
sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem.
10 Viri sanguinum oderunt simplicem;
iusti autem quaerunt animam eius.
11 Totum spiritum suum profert stultus;
sapiens mitigat eum in posterum.
12 Princeps, qui libenter audit verba mendacii,
omnes ministros habet impios.
13 Pauper et oppressor obviaverunt sibi,
utriusque oculorum illuminator est Dominus.
14 Rex, qui iudicat in veritate pauperes,
thronus eius in aeternum firmabitur.
15 Virga atque correptio tribuit sapientiam;
puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.
16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,
et iusti ruinas eorum videbunt.
17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te
et dabit delicias animae tuae.
18 Cum visio defecerit, dissipabitur populus;
qui vero custodit legem, beatus est.
19 Servus verbis non potest erudiri,
quia intellegit et respondere contemnit.
20 Vidisti hominem velocem ad loquendum?
Magis illo spem habebit insipiens.
21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum,
postea sentiet eum contumacem.
22 Vir iracundus provocat rixas;
et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.
23 Superbia hominis humiliabit eum,
et humilis spiritu suscipiet gloriam.
24 Qui cum fure participat, odit animam suam;
adiuramentum audit et non indicat.
25 Timor hominis inducit laqueum;
qui sperat in Domino, sublevabitur.
26 Multi requirunt faciem principis;
et iudicium a Domino egreditur singulorum.
27 Abominantur iusti virum impium;
et abominantur impii eos, qui recta sunt via.

Liber Proverbiorum, Caput 30

 Verba Agur filii Iaces ex Massa.
Oraculum hominis ad Itiel,
ad Itiel et Ucal.
Quoniam stultissimus sum virorum,
et sapientia hominum non est mecum;
et non didici sapientiam
et scientiam sanctorum non novi.
Quis ascendit in caelum atque descendit?
Quis continuit spiritum in manibus suis?
Quis colligavit aquas quasi in vestimento?
Quis statuit omnes terminos terrae?
Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?
Omnis sermo Dei probatus
clipeus est sperantibus in eum.
Ne addas quidquam verbis illius:
et arguaris inveniarisque mendax.
Duo rogavi te,
ne deneges mihi, antequam moriar:
vanitatem et verba mendacia longe fac a me,
mendicitatem et divitias ne dederis mihi,
tribue tantum victum demensum mihi,
ne forte satiatus illiciar ad negandum
et dicam: “ Quis est Dominus? ”
aut egestate compulsus furer
et periurem nomen Dei mei.
10 Ne calumnieris servum ad dominum suum,
ne forte maledicat tibi, et puniaris.
11 Generatio, quae patri suo maledicit
et quae matri suae non benedicit.
12 Generatio, quae sibi munda videtur
et non est lota a sordibus suis.
13 Generatio, cuius oculi quam excelsi sunt,
et palpebrae eius in alta surrectae!
14 Generatio, quae pro dentibus gladios habet,
et cultri molares eius,
ut comedat inopes de terra
et pauperes ex hominibus.
15 Sanguisugae duae sunt filiae:
“ Affer, affer! ”.
Tria sunt insaturabilia,
et quattuor, quae numquam dicunt: “ Sufficit! ”:
16 infernus et venter sterilis,
terra, quae non satiatur aqua,
ignis, qui numquam dicit: “ Sufficit! ”.
17 Oculum, qui subsannat patrem
et qui despicit obsequium matris suae,
effodiant eum corvi de torrente,
et comedant eum filii aquilae.
18 Tria sunt nimis difficilia mihi,
et quattuor penitus ignoro:
19 viam aquilae in caelo,
viam colubri super petram,
viam navis in medio mari
et viam viri in adulescentula.
20 Talis est et via mulieris adulterae,
quae comedit et tergens os suum dicit:
“ Non sum operata malum ”.
21 Per tria movetur terra,
et quattuor non potest sustinere:
22 per servum, cum regnaverit,
per stultum, cum saturatus fuerit cibo,
23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta,
et per ancillam, cum fuerit heres dominae suae.
24 Quattuor sunt minima terrae,
et ipsa sunt sapientiora sapientibus:
25 formicae populus infirmus,
quae praeparant in messe cibum sibi;
26 hyraces plebs invalida,
qui collocant in petra cubile suum;
27 regem locusta non habet
et egreditur universa per turmas suas;
28 stellio manibus nititur
et moratur in aedibus regis.
29 Tria sunt, quae bene gradiuntur,
et quattuor, quae incedunt feliciter:
30 leo fortissimus bestiarum
ad nullius pavebit occursum,
31 gallus succinctus lumbos et aries
et rex, qui secum habet exercitum.
32 Si stultum te praebuisti, postquam elevatus es in sublime,
et si considerasti, ori impone manum.
33 Qui enim fortiter premit lac, exprimit butyrum,
et, qui vehementer emungit nares, elicit sanguinem,
et, qui provocat iras, producit discordias.

Liber Proverbiorum, Caput 31

 Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius.
Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei?
Quid, fili votorum meorum?
Ne dederis mulieribus substantiam tuam
et vias tuas illis, quae delent reges.
Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum,
nec magistratus desiderare siceram,
ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum
et mutent causam omnium filiorum pauperis.
Date siceram pereunti
et vinum his, qui amaro sunt animo:
bibat et obliviscatur egestatis suae
et doloris sui non recordetur amplius.
Aperi os tuum pro muto
et causis omnium filiorum, qui pereunt;
aperi os tuum, decerne, quod iustum est,
et iudica inopem et pauperem.
10 ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet?
Longe super gemmas pretium eius.
11 BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit.
12 GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae.
13 DALETH. Quaesivit lanam et linum
et operata est delectatione manuum suarum.
14 HE. Facta est quasi navis institoris
de longe portans panem suum.
15 VAU. Et de nocte surrexit
deditque praedam domesticis suis
et cibaria ancillis suis.
16 ZAIN. Consideravit agrum et emit eum;
de fructu manuum suarum plantavit vineam.
17 HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos
et roboravit brachium suum.
18 TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius;
non exstinguetur in nocte lucerna eius.
19 IOD. Manum suam misit ad colos,
et digiti eius apprehenderunt fusum.
20 CAPH. Palmas suas aperuit inopi
et manum suam extendit ad pauperem.
21 LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis:
omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.
22 MEM. Stragulatam vestem fecit sibi;
byssus et purpura indumentum eius.
23 NUN. Nobilis in portis vir eius,
quando sederit cum senatoribus terrae.
24 SAMECH. Sindonem fecit et vendidit
et cingulum tradidit Chananaeo.
25 Ain. Fortitudo et decor indumentum eius,
et ridebit in die novissimo.
26 PHE. Os suum aperuit sapientiae,
et lex clementiae in lingua eius.
27 SADE. Consideravit semitas domus suae
et panem otiosa non comedit.
28 COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt,
vir eius et laudavit eam:
29 RES. “ Multae filiae fortiter operatae sunt,
tu supergressa es universas ”.
30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo;
mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
31 TAU. Date ei de fructu manuum suarum,
et laudent eam in portis opera eius.
  

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.