Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Proverbiorum, Caput 1

 Parabolae Salomonis filii David regis Israel
ad sciendam sapientiam et disciplinam,
ad intellegenda verba prudentiae;
ad suscipiendam eruditionem doctrinae,
iustitiam et iudicium et aequitatem,
ut detur parvulis astutia,
adulescenti scientia et recogitatio.
Audiat sapiens et addet doctrinam,
et intellegens dispositiones possidebit:
animadvertet parabolam et allegoriam,
verba sapientium et aenigmata eorum.
Timor Domini principium scientiae.
Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
Audi, fili mi, disciplinam patris tui
et ne reicias legem matris tuae,
quia diadema gratiae sunt capiti tuo,
et torques collo tuo.
10 Fili mi, si te lactaverint peccatores,
ne acquiescas eis.
11 Si dixerint: “ Veni nobiscum, insidiemur sanguini,
abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
12 deglutiamus eos sicut infernus viventes
et integros quasi descendentes in lacum:
13 omnem pretiosam substantiam reperiemus,
implebimus domos nostras spoliis;
14 sortem mitte nobiscum,
marsupium unum sit omnium nostrum ”;
15 fili mi, ne ambules cum eis,
prohibe pedem tuum a semitis eorum.
16 Pedes enim illorum ad malum currunt
et festinant, ut effundant sanguinem.
17 Frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum.
18 Ipsique contra sanguinem suum insidiantur
et moliuntur fraudes contra animas suas.
19 Sic semitae omnis ad rapinam intenti:
animam ipsius possidentis rapiunt.
20 Sapientia foris praedicat,
in plateis dat vocem suam,
21 in capite viarum frequentium clamitat,
in foribus portarum urbis profert verba sua:
22 “ Usquequo, parvuli, diligitis infantiam,
et derisores sibi derisionem cupient,
et imprudentes odibunt scientiam?
23 Convertimini ad correptionem meam;
en proferam vobis spiritum meum
et ostendam vobis verba mea.
24 Quia vocavi, et renuistis,
extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret;
25 despexistis omne consilium meum
et increpationes meas neglexistis.
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo
et subsannabo, cum terror vobis advenerit,
27 cum irruerit ut procella terror,
et interitus quasi tempestas ingruerit,
quando venerit super vos tribulatio et angustia ”.
28 Tunc invocabunt me, et non exaudiam,
instanter quaerent me et non invenient me,
29 eo quod exosam habuerint disciplinam
et timorem Domini non elegerint
30 nec acquieverint consilio meo
et despexerint universam correptionem meam.
31 Comedent igitur fructus viae suae
suisque consiliis saturabuntur.
32 Aversio parvulorum interficiet eos,
et securitas stultorum perdet illos.
33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet
et tranquillus erit timore malorum sublato.

Liber Proverbiorum, Caput 2

 Fili mi, si susceperis sermones meos
et mandata mea absconderis penes te,
intendens ad sapientiam aurem tuam,
inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam;
si enim sapientiam invocaveris
et dederis vocem tuam prudentiae, 
si quaesieris eam quasi pecuniam
et sicut thesauros conquisieris illam,
tunc intelleges timorem Domini
et scientiam Dei invenies.
Quia Dominus dat sapientiam,
et ex ore eius scientia et prudentia. 
Thesaurizabit rectis sollertiam
et clipeus erit gradientibus simpliciter
servans semitas iustitiae
et vias sanctorum custodiens.
Tunc intelleges iustitiam et iudicium
et aequitatem et omnem semitam bonam,
10 quia intrabit sapientia cor tuum,
et scientia animae tuae placebit.
11 Consilium custodiet te,
et prudentia servabit te,
12 ut eruaris a via mala
et ab homine, qui perversa loquitur;
13 qui relinquunt iter rectum,
ut ambulent per vias tenebrosas;
14 qui laetantur, cum malefecerint,
et exsultant in rebus pessimis:
15 quorum viae perversae sunt,
et pravi gressus eorum.
16 Ut eruaris a muliere aliena
et ab extranea, quae mollit sermones suos
17 et relinquit ducem pubertatis suae
et pacti Dei sui oblita est.
18 Inclinata est enim ad mortem domus eius,
et ad inferos semitae ipsius;
19 omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur
nec apprehendent semitas vitae.
20 Ut ambules in via bonorum
et calles iustorum custodias:
21 qui enim recti sunt, habitabunt in terra,
et simplices permanebunt in ea;
22 impii vero de terra perdentur,
et, qui inique agunt, auferentur ex ea.

Liber Proverbiorum, Caput 3

 Fili mi, ne obliviscaris legis meae,
et praecepta mea cor tuum custodiat;
longitudinem enim dierum et annos vitae
et pacem apponent tibi.
Misericordia et veritas te non deserant;
circumda eas gutturi tuo
et describe in tabulis cordis tui,
et invenies gratiam et successum bonum
coram Deo et hominibus.
Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo
et ne innitaris prudentiae tuae.
In omnibus viis tuis cogita illum,
et ipse diriget gressus tuos.
Ne sis sapiens apud temetipsum;
time Dominum et recede a malo.
Sanitas quippe erit umbilico tuo,
et irrigatio ossibus tuis.
Honora Dominum de tua substantia
et de primitiis omnium frugum tuarum,
10 et implebuntur horrea tua frumento,
et vino torcularia tua redundabunt.
11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias
nec asperneris, cum ab eo corriperis:
12 quem enim diligit, Dominus corripit
et quasi pater in filio complacet sibi.
13 Beatus homo, qui invenit sapientiam
et qui affluit prudentia:
14 melior est acquisitio eius negotiatione argenti,
et auro primo fructus eius.
15 Pretiosior est cunctis gemmis,
et omnia pretiosa tua huic non valent comparari;
16 longitudo dierum in dextera eius,
et in sinistra illius divitiae et gloria.
17 Viae eius viae pulchrae,
et omnes semitae illius pacificae.
18 Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam;
et, qui tenuerit eam, beatus.
19 Dominus sapientia fundavit terram,
stabilivit caelos prudentia;
20 sapientia illius eruperunt abyssi,
et nubes rorem stillant.
21 Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis;
custodi prudentiam atque consilium,
22 et erit vita animae tuae,
et gratia collo tuo;
23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua,
et pes tuus non impinget.
24 Si dormieris, non timebis;
quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25 Ne paveas repentino terrore
et irruentem tibi turbinem impiorum, cum venerit.
26 Dominus enim erit in latere tuo
et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
27 Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur,
si in potestate manus tuae est, ut facias.
28 Ne dicas amico tuo: “ Vade et revertere,
cras dabo tibi ”, cum statim possis dare.
29 Ne moliaris amico tuo malum,
cum ille apud te sedeat cum fiducia.
30 Ne contendas adversus hominem frustra,
cum ipse tibi nihil mali fecerit.
31 Ne aemuleris hominem iniustum
nec imiteris omnes vias eius,
32 quia abominatio Domini est omnis pravus,
et cum simplicibus societas eius.
33 Maledictio a Domino in domo impii,
habitacula autem iustorum benedicentur.
34 Ipse deludet illusores
et mansuetis dabit gratiam;
35 gloriam sapientes possidebunt,
stultorum exaltatio ignominia.

Liber Proverbiorum, Caput 4

 Audite, filii, disciplinam patris
et attendite, ut sciatis prudentiam;
quoniam doctrinam bonam tribuam vobis,
legem meam ne derelinquatis.
Nam et ego filius fui patris mei,
tenellus et unigenitus coram matre mea;
et docebat me atque dicebat:
“ Suscipiat verba mea cor tuum,
custodi praecepta mea et vives.
Posside sapientiam, posside prudentiam,
ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei.
Ne dimittas eam, et custodiet te,
dilige eam, et servabit te.
Principium sapientiae: posside sapientiam
et in omni possessione tua acquire prudentiam.
Arripe illam, et exaltabit te,
glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus.
Dabit capiti tuo diadema gratiae,
et corona inclita proteget te ”.
10 Audi, fili mi, et suscipe verba mea,
ut multiplicentur tibi anni vitae.
11 Viam sapientiae monstravi tibi;
duxi te per semitas aequitatis,
12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui,
et currens non habebis offendiculum.
13 Tene disciplinam nec laxes;
custodi illam, quia ipsa est vita tua.
14 Ne ingrediaris in semitas impiorum
nec procedas in malorum via.
15 Fuge ab ea nec transeas per illam;
declina et desere eam.
16 Non enim dormiunt, nisi malefecerint,
et rapitur somnus ab eis, nisi supplantaverint.
17 Comedunt enim panem impietatis
et vinum iniquitatis bibunt.
18 Iustorum autem semita quasi lux splendens
procedit et crescit usque ad perfectam diem.
19 Via impiorum tenebrosa;
nesciunt, ubi corruant.
20 Fili mi, ausculta sermones meos
et ad eloquia mea inclina aurem tuam;
21 ne recedant ab oculis tuis,
custodi ea in medio cordis tui:
22 vita enim sunt invenientibus ea,
et universae carni sanitas.
23 Omni custodia serva cor tuum,
quia ex ipso vita procedit.
24 Remove a te os pravum,
et detrahentia labia sint procul a te.
25 Oculi tui recta videant,
et palpebrae tuae dirigantur coram te.
26 Observa semitam pedum tuorum,
et omnes viae tuae stabilientur.
27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram,
averte pedem tuum a malo.

Liber Proverbiorum, Caput 5

 Fili mi, attende ad sapientiam meam,
et prudentiae meae inclina aurem tuam,
ut custodias cogitationes,
et disciplinam labia tua conservent.
Favum enim stillant labia meretricis,
et nitidius oleo guttur eius;
novissima autem illius amara quasi absinthium
et acuta quasi gladius biceps.
Pedes eius descendunt in mortem,
et ad inferos gressus illius tendunt;
cum non observet semitam vitae,
vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit.
Nunc ergo, fili mi, audi me
et ne recedas a verbis oris mei.
Longe fac ab ea viam tuam
et ne appropinques foribus domus eius.
Ne des alienis honorem tuum
et annos tuos crudeli,
10 ne forte impleantur extranei viribus tuis,
et labores tui sint in domo aliena,
11 et gemas in novissimis,
quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum
12 et dicas: “ Cur detestatus sum disciplinam,
et increpationes renuit cor meum,
13 nec audivi vocem docentium me
et magistris non inclinavi aurem meam?
14 Paene fui in omni malo,
in medio ecclesiae et synagogae ”.
15 Bibe aquam de cisterna tua
et fluenta putei tui,
16 ne deriventur fontes tui foras,
et in plateis rivi aquarum;
17 habeto eas solus,
nec sint alieni participes tui.
18 Sit vena tua benedicta,
et laetare cum muliere adulescentiae tuae;
19 cerva carissima et gratissimus hinnulus,
blanditiae eius inebrient te in omni tempore,
in amore eius delectare iugiter.
20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena
et foveris in sinu extraneae?
21 Quoniam ante Dominum viae hominis,
et omnes gressus eius considerat.
22 Iniquitates suae capient impium,
et funibus peccatorum suorum constringetur.
23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,
et in multitudine stultitiae suae decipietur.

Liber Proverbiorum, Caput 6

 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,
defixisti apud extraneum manum tuam;
illaqueatus es verbis oris tui
et captus propriis sermonibus.
Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera,
quia incidisti in manum proximi tui;
discurre, prosternere, insta amico tuo.
Ne dederis somnum oculis tuis
nec palpebris tuis dormitationem.
Eruere quasi dammula de rete,
et quasi avis de manu aucupis.
Vade ad formicam, o piger,
et considera vias eius et disce sapientiam.
Quae, cum non habeat ducem
nec praeceptorem nec principem,
parat in aestate cibum sibi
et congregat in messe, quod comedat.
Usquequo, piger, dormies?
Quando consurges e somno tuo?
10 Paululum dormis, paululum dormitas,
paululum conseres manus, ut dormias;
11 et veniet tibi quasi viator egestas,
et pauperies quasi vir armatus.
12 Homo iniquus, vir inutilis,
graditur ore perverso;
13 annuit oculis, terit pede,
digito loquitur.
14 Prava in corde suo machinatur,
malum in omni tempore, iurgia seminat.
15 Ideo extemplo veniet perditio sua,
et subito conteretur nec habebit medicinam.
16 Sex sunt, quae odit Dominus,
et septem detestatur anima eius:
17 oculos sublimes, linguam mendacem,
manus effundentes innoxium sanguinem,
18 cor machinans cogitationes pravas,
pedes veloces ad currendum in malum,
19 proferentem mendacia, testem fallacem
et eum, qui seminat inter fratres discordias.
20 Conserva, fili mi, praecepta patris tui
et ne reicias legem matris tuae;
21 liga ea in corde tuo iugiter
et circumda gutturi tuo.
22 Cum ambulaveris, dirigent te,
cum dormieris, custodient te
et, cum evigilaveris, colloquentur tecum.
23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux,
et via vitae increpatio disciplinae,
24 ut custodiant te a muliere mala
et a blanda lingua extraneae;
25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum,
nec capiaris nutibus illius:
26 pretium enim scorti vix est torta panis,
mulier autem viri pretiosam animam capit.
27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,
et vestimenta illius non ardebunt?
28 Aut ambulare super prunas,
et non comburentur plantae eius?
29 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui;
non erit mundus, quicumque tetigerit eam.
30 Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit,
ut esurientem impleat animam.
31 Deprehensus quoque reddet septuplum
et omnem substantiam domus suae tradet.
32 Qui autem adulter est cum muliere, vecors est;
perdet animam suam, qui hoc fecerit.
33 Plagam et ignominiam congregat sibi,
et opprobrium illius non delebitur.
34 Quia zelus est furor viri,
et non parcet in die vindictae
35 nec accipiet personam tuam in piaculum
nec suscipiet dona plurima.

Liber Proverbiorum, Caput 7

 Fili mi, custodi sermones meos
et praecepta mea reconde tibi.
Serva mandata mea et vives,
et legem meam quasi pupillam oculi tui.
Liga ea in digitis tuis,
scribe illa in tabulis cordis tui.
Dic sapientiae: “ Soror mea es ”
et prudentiam voca Amicam,
ut custodiat te a muliere extranea
et ab aliena, quae verba sua dulcia facit.
De fenestra enim domus meae
per cancellos prospexi
et video inter parvulos;
considero inter filios vecordem iuvenem,
qui transit per plateam iuxta angulum
et prope viam domus illius graditur
in obscuro advesperascente die,
in mediis tenebris et caligine.
10 Et ecce, occurrit illi mulier ornatu meretricio,
cauta corde, garrula et rebellans,
11 quietis impatiens
nec valens in domo consistere pedibus suis:
12 nunc foris, nunc in plateis
et iuxta angulos insidians.
13 Apprehensumque deosculatur iuvenem
et procaci vultu blanditur dicens:
14 “ Victimas pro salute vovi,
hodie reddidi vota mea;
15 idcirco egressa sum in occursum tuum
desiderans te videre et repperi.
16 Stragulatis vestibus lectulum meum stravi,
linteis pictis ex Aegypto;
17 aspersi cubile meum myrrha
et aloe et cinnamomo.
18 Veni, inebriemur voluptatibus,
usque mane fruamur amoribus.
19 Non est enim vir in domo sua;
abiit via longissima,
20 sacculum pecuniae secum tulit,
in die plenae lunae reversurus est in domum suam ”.
21 Irretivit eum multis sermonibus
et blanditiis labiorum protraxit illum.
22 Stultus eam sequitur quasi bos ductus ad victimam,
sicut irretitur vinculo cervus,
23 donec transfigat sagitta iecur eius;
velut si avis festinet ad laqueum
et nescit quod de periculo animae illius agitur.
24 Nunc ergo, fili mi, audi me
et attende verbis oris mei.
25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua,
neque decipiaris semitis eius.
26 Multos enim vulneratos deiecit,
et fortissimi quique interfecti sunt ab ea:
27 viae inferi domus eius
penetrantes in interiora mortis.

Liber Proverbiorum, Caput 8

 Numquid non sapientia clamitat,
et prudentia dat vocem suam?
In summis verticibus
supra viam in mediis semitis stans,
iuxta portas ad introitum civitatis,
in ipsis foribus conclamat:
“ O viri, ad vos clamito,
et vox mea ad filios hominum.
Intellegite, parvuli, astutiam;
et insipientes, animadvertite.
Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum,
et aperientur labia mea, ut recta praedicent.
Veritatem meditabitur guttur meum,
et labia mea detestabuntur impium.
Iusti sunt omnes sermones oris mei,
non est in eis pravum quid neque perversum;
omnes recti sunt intellegentibus
et aequi invenientibus scientiam.
10 Accipitc disciplinam meam et non pecuniam,
doctrinam magis quam aurum electum.
11 Melior est enim sapientia gemmis,
et omne desiderabile ei non potest comparari ”.
12 Ego sapientia habito cum prudentia
et artem excogitandi invenio.
13 Timor Domini odisse malum;
arrogantiam et superbiam et viam pravam
et os bilingue detestor.
14 Meum est consilium et prudentia,
mea est intellegentia, mea est fortitudo.
15 Per me reges regnant,
et principes iusta decernunt;
16 per me duces imperant,
et potentes decernunt iustitiam.
17 Ego diligentes me diligo;
et, qui mane vigilant ad me, invenient me.
18 Mecum sunt divitiae et gloria,
opes superbae et iustitia.
19 Melior est enim fructus meus auro et obryzo,
et genimina mea argento electo.
20 In viis iustitiae ambulo,
in medio semitarum iudicii,
21 ut ditem diligentes me
et thesauros eorum repleam.
22 Dominus possedit me in initio viarum suarum,
antequam quidquam faceret a principio;
23 ab aeterno ordinata sum
et ex antiquis, antequam terra fieret.
24 Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram,
necdum fontes graves aquis,
25 priusquam montes demergerentur,
ante colles ego parturiebar.
26 Adhuc terram non fecerat et campos
et initium glebae orbis terrae.
27 Quando praeparabat caelos, aderam,
quando certa lege et gyro vallabat abyssos,
28 quando nubes firmabat sursum,
et praevaluerunt fontes abyssi,
29 quando circumdabat mari terminum suum
et aquis, ne transirent fines suos,
quando iecit fundamenta terrae,
30 cum eo eram ut artifex:
delectatio eius per singulos dies,
ludens coram eo omni tempore,
31 ludens in orbe terrarum,
et deliciae meae esse cum filiis hominum.
32 Nunc ergo, filii, audite me:
beati, qui custodiunt vias meas;
33 audite disciplinam et estote sapientes
et nolite abicere eam.
34 Beatus homo, qui audit me
et qui vigilat ad fores meas cotidie
et observat ad postes ostii mei.
35 Qui me invenerit, inveniet vitam
et hauriet delicias a Domino.
36 Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam:
omnes, qui me oderunt, diligunt mortem.

Liber Proverbiorum, Caput 9,  versus 1

 Sapientia aedificavit sibi domum,
excidit columnas septem;

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.