Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Proverbiorum, Caput 13

1  Filius sapiens disciplina patris;
qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.
2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis,
anima autem praevaricatorum violentia.
3 Qui custodit os suum, custodit animam suam;
qui autem incautus est eloquio, ruina est ei.
4 Vult et non habet piger,
anima autem operantium impinguabitur.
5 Verbum mendax iustus detestabitur,
impius autem confundit et dehonestat.
6 Iustitia custodit innocentem in via,
impietas autem peccatorem supplantat.
7 Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat;
et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8 Redemptio animae viri divitiae suae;
qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9 Lux iustorum laetificat,
lucerna autem impiorum exstinguetur.
10 Inter superbos tantum iurgia sunt,
et apud humiles sapientia.
11 Substantia festinata minuetur;
qui autem colligit manu, multiplicat.
12 Spes, quae differtur, affligit animam,
lignum vitae desiderium veniens.
13 Qui contemnit verbum, ipse se obligat;
qui autem timet praeceptum, retribuetur ei.
14 Lex sapientis fons vitae,
ut declinet a laqueis mortis.
15 Intellegentia bona dabit gratiam,
in itinere infidelium vorago.
16 Omnis astutus agit cum consilio;
qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
17 Nuntius impius cadet in malum,
legatus autem fidelis sanitas.
18 Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam;
qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
19 Desiderium, si compleatur, delectat animam;
detestantur stulti fugere mala.
20 Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit;
amicus stultorum malus efficietur.
21 Peccatores persequitur malum,
et iustis retribuentur bona.
22 Bonus relinquit heredes filios et nepotes;
et custoditur iusto substantia peccatoris.
23 Multi cibi in novalibus pauperum,
et est qui perit, deficiente iudicio.
24 Qui parcit virgae, odit filium suum;
qui autem diligit illum, instanter erudit.
25 Iustus comedit et replet animam suam,
venter autem impiorum insaturabilis.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.