Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Proverbiorum, Caput 10

1  Parabolae Salomonis.
Filius sapiens laetificat pa trem,
filius vero stultus maestitia est matris suae.
2 Nil proderunt thesauri impietatis,
iustitia vero liberabit a morte.
3 Non affliget Dominus fame animam iusti
et cupiditatem impiorum subvertet.
4 Egestatem operata est manus remissa,
manus autem fortium divitias parat.
5 Qui congregat in messe, filius sapiens est;
qui autem stertit aestate, filius confusionis.
6 Benedictiones Domini super caput iusti,
os autem impiorum operit violentiam.
7 Memoria iusti in benedictione erit,
et nomen impiorum putrescet.
8 Sapiens corde praecepta suscipit,
et stultus labiis corruet.
9 Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter;
qui autem depravat vias suas, manifestus erit.
10 Qui annuit oculo, dabit dolorem,
et stultus labiis corruet.
11 Vena vitae os iusti,
et os impiorum operit violentiam.
12 Odium suscitat rixas,
et universa delicta operit caritas.
13 In labiis sapientis invenitur sapientia,
et virga in dorso eius, qui indiget corde.
14 Sapientes recondunt scientiam,
os autem stulti ruinae proximum est.
15 Substantia divitis urbs fortitudinis eius,
ruina pauperum egestas eorum.
16 Opus iusti ad vitam,
fructus autem impii ad peccatum.
17 Graditur ad vitam, qui custodit disciplinam;
qui autem increpationes relinquit, errat.
18 Abscondunt odium labia mendacia;
qui profert contumeliam, insipiens est.
19 In multiloquio non deerit peccatum;
qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est.
20 Argentum electum lingua iusti,
cor autem impiorum pro nihilo.
21 Labia iusti erudiunt plurimos;
qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur.
22 Benedictio Domini divites facit,
nec addet ei labor quidquam.
23 Quasi per risum stultus operatur scelus,
sapientia autem est viro prudentiae.
24 Quod timet impius, veniet super eum;
desiderium suum iustis dabitur.
25 Quasi tempestas transiens non erit impius,
iustus autem quasi fundamentum sempiternum.
26 Sicut acetum dentibus et fumus oculis,
sic piger his, qui miserunt eum.
27 Timor Domini apponet dies,
et anni impiorum breviabuntur.
28 Exspectatio iustorum laetitia,
spes autem impiorum peribit.
29 Fortitudo simplici via Domini
et ruina his, qui operantur malum.
30 Iustus in aeternum non commovebitur,
impii autem non habitabunt super terram.
31 Os iusti germinabit sapientiam,
lingua prava abscindetur.
32 Labia iusti considerant placita,
et os impiorum perversa.

Liber Proverbiorum, Caput 11

1  Statera dolosa abominatio est apud Dominum,
et pondus aequum voluntas eius.
2 Venit superbia, veniet et contumelia;
apud humiles autem sapientia.
3 Simplicitas iustorum diriget eos,
et supplantatio perversorum vastabit illos.
4 Non proderunt divitiae in die ultionis,
iustitia autem liberabit a morte.
5 Iustitia simplicis diriget viam eius,
et in impietate sua corruet impius.
6 Iustitia rectorum liberabit eos,
et in insidiis suis capientur iniqui.
7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes;
et exspectatio divitiarum peribit.
8 Iustus de angustia liberatus est,
et tradetur impius pro eo.
9 Simulator ore decipit amicum suum,
iusti autem liberabuntur scientia.
10 In bonis iustorum exsultabit civitas,
et in perditione impiorum erit laudatio.
11 Benedictione iustorum exaltabitur civitas
et ore impiorum subvertetur.
12 Qui despicit amicum suum, indigens corde est,
vir autem prudens tacebit.
13 Qui ambulat susurrans, revelat arcana;
qui autem fidelis est animi, celat commissum.
14 Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet;
salus autem, ubi multa consilia.
15 Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo;
qui autem odit sponsores, securus erit.
16 Mulier gratiosa inveniet gloriam,
et robusti habebunt divitias.
17 Benefacit animae suae vir misericors;
qui autem crudelis est, carnem suam affligit.
18 Impius facit opus fallax,
seminanti autem iustitiam merces fidelis.
19 Firmus in iustitia praeparat vitam,
et sectator malorum mortem.
20 Abominabile Domino cor pravum,
et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant.
21 Manus in manu, non erit impunitus malus,
semen autem iustorum salvabitur.
22 Circulus aureus in naribus suis
mulier pulchra et fatua.
23 Desiderium iustorum omne bonum est,
praestolatio impiorum furor.
24 Alii dividunt propria et ditiores fiunt,
alii parciores iusto semper in egestate sunt.
25 Anima, quae benedicit, impinguabitur;
et, qui inebriat, ipse quoque inebriatur.
26 Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis,
benedictio autem super caput vendentium.
27 Qui instanter quaerit bonum, quaerit beneplacitum;
qui autem investigator malorum est, haec advenient ei.
28 Qui confidit in divitiis suis, corruet,
iusti autem quasi virens folium germinabunt.
29 Qui conturbat domum suam, possidebit ventos;
et, qui stultus est, serviet sapienti.
30 Fructus iusti lignum vitae;
et suscipit animas, qui sapiens est.
31 Si iustus in terra rependitur,
quanto magis impius et peccator.

Liber Proverbiorum, Caput 12

1  Qui diligit disciplinam, diligit scientiam;
qui autem odit increpationes, insipiens est.
2 Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino,
virum autem versutum ipse condemnabit.
3 Non roborabitur homo ex impietate,
et radix iustorum non commovebitur.
4 Mulier diligens corona est viro suo,
et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta.
5 Cogitationes iustorum iudicia,
et consilia impiorum fraudulentia.
6 Verba impiorum insidiantur sanguini,
os iustorum liberabit eos.
7 Subvertuntur impii et iam non sunt,
domus autem iustorum permanebit.
8 Ad doctrinam suam laudabitur vir;
qui autem perversus corde est, patebit contemptui.
9 Melior est pauper, qui ministrat sibi,
quam gloriosus et indigens pane.
10 Curat iustus iumentorum suorum animas,
viscera autem impiorum crudelia.
11 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus;
qui autem sectatur vana, vecors est.
12 Desiderat impius laqueum pessimorum,
radix autem iustorum proficiet.
13 Propter peccata labiorum irretitur malus,
effugiet autem iustus de angustia.
14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis,
et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
15 Via stulti recta in oculis eius;
qui autem sapiens est, audit consilia.
16 Fatuus statim indicat iram suam,
dissimulat autem iniuriam callidus.
17 Qui spirat veritatem, index iustitiae est,
testis autem mendax, fraudulentiae.
18 Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit,
lingua autem sapientium sanitas est.
19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum,
ad momentum autem lingua mendacii.
20 Dolus in corde cogitantium mala;
qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
21 Nulla calamitas obveniet iusto,
impii autem replebuntur malo.
22 Abominatio est Domino labia mendacia,
qui autem fideliter agunt, placent ei.
23 Homo versutus celat scientiam,
et cor insipientium provocat stultitiam.
24 Manus fortium dominabitur,
quae autem remissa est, tributis serviet.
25 Maeror in corde viri humiliabit illum,
et sermo bonus laetificabit eum.
26 In rectum ducit amicum iustus,
iter autem impiorum decipiet eos.
27 Non assabit ignavia praedam suam,
sed substantia pretiosa erit viro industrio.
28 In semita iustitiae vita,
est autem etiam iter apertum ad mortem.

Liber Proverbiorum, Caput 13

1  Filius sapiens disciplina patris;
qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.
2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis,
anima autem praevaricatorum violentia.
3 Qui custodit os suum, custodit animam suam;
qui autem incautus est eloquio, ruina est ei.
4 Vult et non habet piger,
anima autem operantium impinguabitur.
5 Verbum mendax iustus detestabitur,
impius autem confundit et dehonestat.
6 Iustitia custodit innocentem in via,
impietas autem peccatorem supplantat.
7 Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat;
et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8 Redemptio animae viri divitiae suae;
qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9 Lux iustorum laetificat,
lucerna autem impiorum exstinguetur.
10 Inter superbos tantum iurgia sunt,
et apud humiles sapientia.
11 Substantia festinata minuetur;
qui autem colligit manu, multiplicat.
12 Spes, quae differtur, affligit animam,
lignum vitae desiderium veniens.
13 Qui contemnit verbum, ipse se obligat;
qui autem timet praeceptum, retribuetur ei.
14 Lex sapientis fons vitae,
ut declinet a laqueis mortis.
15 Intellegentia bona dabit gratiam,
in itinere infidelium vorago.
16 Omnis astutus agit cum consilio;
qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
17 Nuntius impius cadet in malum,
legatus autem fidelis sanitas.
18 Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam;
qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
19 Desiderium, si compleatur, delectat animam;
detestantur stulti fugere mala.
20 Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit;
amicus stultorum malus efficietur.
21 Peccatores persequitur malum,
et iustis retribuentur bona.
22 Bonus relinquit heredes filios et nepotes;
et custoditur iusto substantia peccatoris.
23 Multi cibi in novalibus pauperum,
et est qui perit, deficiente iudicio.
24 Qui parcit virgae, odit filium suum;
qui autem diligit illum, instanter erudit.
25 Iustus comedit et replet animam suam,
venter autem impiorum insaturabilis.

Liber Proverbiorum, Caput 14

1  Sapientia mulierum aedificat domum suam,
insipientia eam manibus destruet.
2 Ambulans recto itinere timet Deum;
despicit illum, qui infami graditur via.
3 In ore stulti virga superbiae,
labia autem sapientium custodiunt eos.
4 Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est;
plurimae autem segetes in fortitudine bovis.
5 Testis fidelis non mentitur,
profert autem mendacium dolosus testis.
6 Quaerit derisor sapientiam et non invenit;
doctrina prudentibus facilis.
7 Cede coram viro stulto,
quia nescies labia prudentiae.
8 Sapientia callidi est intellegere viam suam,
et imprudentia stultorum errans.
9 Stulti parvipendent peccatum,
et inter iustos morabitur gratia.
10 Cor novit amaritudinem animae suae,
in gaudio eius non miscebitur extraneus.
11 Domus impiorum delebitur,
tabernacula vero iustorum germinabunt.
12 Est via, quae videtur homini recta,
novissima autem eius deducunt ad mortem.
13 Etiam in risu cor dolore miscebitur,
et extrema gaudii luctus occupat.
14 Viis suis replebitur stultus,
et super eum erit vir bonus.
15 Simplex credit omni verbo,
astutus considerat gressus suos.
16 Sapiens timet et declinat a malo,
stultus transilit et confidit.
17 Impatiens operabitur stultitiam,
et vir versutus odiosus est.
18 Possidebunt simplices stultitiam,
et astuti coronabuntur scientia.
19 Procumbunt mali ante bonos,
et impii ante portas iustorum.
20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit,
amici vero divitum multi.
21 Qui despicit proximum suum, peccat;
qui autem miseretur pauperis, beatus erit.
22 Nonne errant, qui operantur malum?
Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona.
23 In omni labore erit abundantia;
verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem.
24 Corona sapientium divitiae eorum,
fatuitas stultorum fatuitas est.
25 Liberat animas testis fidelis,
et profert mendacia versipellis.
26 In timore Domini fiducia fortis,
et filiis eius erit spes.
27 Timor Domini fons vitae,
declinans a laqueis mortis.
28 In multitudine populi dignitas regis,
et in paucitate plebis ruina principis.
29 Qui patiens est, multa gubernatur prudentia;
qui autem impatiens est, exaltat stultitiam.
30 Vita carnium sanitas cordis,
putredo ossium invidia.
31 Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius;
honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
32 In malitia sua impelletur impius,
sperat autem iustus in integritate sua.
33 In corde prudentis requiescit sapientia,
at in medio stultorum agnoscetur?
34 Iustitia elevat gentem,
vituperium autem populorum est peccatum.
35 Acceptus est regi minister intellegens,
et iracundia ei, qui turpiter agit.

Liber Proverbiorum, Caput 15

1  Responsio mollis frangit iram,
sermo durus suscitat furorem.
2 Lingua sapientium stillat scientiam,
os fatuorum ebullit stultitiam.
3 In omni loco oculi Domini
contemplantur malos et bonos.
4 Lingua placabilis lignum vitae,
sed obliquitas in ea conteret spiritum.
5 Stultus irridet disciplinam patris sui;
qui autem custodit increpationes, astutior fiet.
6 In domo iusti divitiae plurimae,
et in fructibus impii conturbatio.
7 Labia sapientium disseminabunt scientiam;
cor stultorum non rectum erit.
8 Victimae impiorum abominabiles Domino;
vota iustorum grata sunt ei.
9 Abominatio est Domino via impii;
qui sequitur iustitiam, diligetur.
10 Admonitio mala deserenti viam;
qui increpationes odit, morietur.
11 Infernus et Perditio coram Domino,
quanto magis corda filiorum hominum!
12 Non amat derisor eum, qui se corripit,
nec ad sapientes graditur.
13 Cor gaudens exhilarat faciem,
in maerore animi deicitur spiritus.
14 Cor sapientis quaerit doctrinam,
et os stultorum pascitur stultitia.
15 Omnes dies pauperis mali;
hilaris autem corde quasi iuge convivium.
16 Melius est parum cum timore Domini
quam thesauri magni cum sollicitudine.
17 Melius est demensum holerum cum caritate
quam vitulus saginatus cum odio.
18 Vir iracundus provocat rixas;
qui patiens est, mitigat lites.
19 Iter pigrorum quasi saepes spinarum,
via sollertium complanata.
20 Filius sapiens laetificat patrem,
et stultus homo despicit matrem suam.
21 Stultitia gaudium sensu carenti;
et vir prudens dirigit gressus suos.
22 Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium;
ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
23 Laetatur homo in responsione oris sui,
et sermo opportunus est optimus.
24 Semita vitae sursum est viro erudito,
ut declinet de inferno deorsum.
25 Domum superborum demolietur Dominus
et firmos faciet terminos viduae.
26 Abominatio Domini cogitationes malae,
et purus sermo pulcherrimus.
27 Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam;
qui autem odit munera, vivet.
28 Mens iusti meditatur, ut respondeat;
os impiorum redundat malis.
29 Longe est Dominus ab impiis
et orationes iustorum exaudiet.
30 Lux oculorum laetificat animam,
fama bona impinguat ossa.
31 Auris, quae audit increpationes vitae,
in medio sapientium commorabitur.
32 Qui abicit disciplinam, despicit animam suam;
qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis.
33 Timor Domini disciplina sapientiae,
et gloriam praecedit humilitas.

Liber Proverbiorum, Caput 16

1  Hominis est animum praeparare,
et Domini est responsio linguae.
2 Omnes viae hominis purae sunt oculis eius,
spirituum ponderator est Dominus.
3 Revela Domino opera tua,
et dirigentur cogitationes tuae.
4 Universa secundum proprium finem operatus est Dominus;
impium quoque ad diem malum.
5 Abominatio Domini est omnis arrogans;
manus in manu, non erit innocens.
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas,
et in timore Domini declinatur a malo.
7 Cum placuerint Domino viae hominis,
inimicos quoque eius convertet ad pacem.
8 Melius est parum cum iustitia
quam multi fructus sine aequitate.
9 Cor hominis disponit viam suam,
sed Domini est dirigere gressus eius.
10 Divinatio in labiis regis,
in iudicio non errabit os eius.
11 Pondus et statera iusta Domini sunt,
et opera eius omnes lapides sacculi.
12 Abominantur reges agere impie,
quoniam iustitia firmatur solium.
13 Voluntas regum labia iusta;
qui recta loquitur, diligetur.
14 Indignatio regis nuntii mortis,
et vir sapiens placabit eam.
15 In lumine vultus regis vita,
et voluntas eius quasi imber serotinus.
16 Possidere sapientiam quanto melius est auro;
et acquirere prudentiam pretiosius est argento.
17 Semita iustorum declinare a malo;
custos animae suae, qui servat viam suam.
18 Contritionem praecedit superbia,
et ante ruinam exaltatio spiritus.
19 Melius est humiliari cum mitibus
quam dividere spolia cum superbis.
20 Eruditus in verbo reperiet bona;
et, qui sperat in Domino, beatus est.
21 Qui sapiens est corde, appellabitur prudens;
et dulcedo labiorum addet doctrinam.
22 Fons vitae eruditio possidentis;
poena stultorum stultitia.
23 Cor sapientis erudiet os eius
et labiis eius addet doctrinam.
24 Favus mellis composita verba,
dulcedo animae et sanitas ossium.
25 Est via, quae videtur homini recta,
et novissima eius ducunt ad mortem.
26 Anima laborantis laborat sibi,
quia compulit eum os suum.
27 Vir impius fodit malum,
et in labiis eius quasi ignis ardens.
28 Homo perversus suscitat lites,
et mussitator separat familiares.
29 Vir iniquus lactat amicum suum
et ducit eum per viam non bonam.
30 Qui attonitis oculis cogitat prava,
comprimens labia sua perficit malum.
31 Corona dignitatis canities,
quae in viis iustitiae reperietur.
32 Melior est patiens viro forti,
et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
33 Sortes mittuntur in sinum,
sed a Domino temperantur.

Liber Proverbiorum, Caput 17

1  Melior est buccella sicca cum pace
quam domus plena victimis cum iurgio.
2 Servus sapiens dominabitur filiis inhonestis
et inter fratres hereditatem dividet.
3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino,
ita corda probat Dominus.
4 Malus oboedit labio iniquo,
et fallax obtemperat linguae mendaci.
5 Qui despicit pauperem, exprobrat Factori eius;
et, qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus.
6 Corona senum filii filiorum,
et gloria filiorum patres eorum.
7 Non decent stultum verba composita,
nec principem labium mentiens.
8 Gemma gratissima munus in oculis domini eius;
quocumque se verterit, prospere aget.
9 Qui celat delictum, quaerit amicitias;
qui sermone repetit, separat foederatos.
10 Plus proficit correptio apud prudentem
quam centum plagae apud stultum.
11 Semper iurgia quaerit malus;
angelus autem crudelis mittetur contra eum.
12 Expedit magis ursae occurrere, raptis fetibus,
quam fatuo confidenti in stultitia sua.
13 Qui reddit mala pro bonis,
non recedet malum de domo eius.
14 Aquarum proruptio initium est iurgiorum;
et, antequam exacerbetur contentio, desere.
15 Qui iustificat impium et qui condemnat iustum,
abominabilis est uterque apud Dominum.
16 Ad quid pretium in manu stulti?
Ad emendam sapientiam, cum careat corde?
17 Omni tempore diligit, qui amicus est,
et frater ad angustiam natus est.
18 Stultus homo iungit manus,
cum spoponderit pro amico suo.
19 Qui diligit delictum, diligit rixas;
et, qui exaltat ostium, quaerit effracturam.
20 Qui perversi cordis est, non inveniet bonum;
et, qui vertit linguam, incidet in malum.
21 Qui generat stultum, maerorem generat sibi,
sed nec pater in fatuo laetabitur.
22 Animus gaudens aetatem floridam facit,
spiritus tristis exsiccat ossa.
23 Munera de sinu impius accipit,
ut pervertat semitas iudicii.
24 In facie prudentis lucet sapientia,
oculi stultorum in finibus terrae.
25 Ira patris filius stultus
et dolor matris, quae genuit eum.
26 Non est bonum multam inferre iusto
nec percutere principem contra rectitudinem.
27 Qui moderatur sermones suos, novit scientiam,
et lenis spiritu est vir prudens.
28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur
et, si compresserit labia sua, intellegens.

Liber Proverbiorum, Caput 18

1  Occasiones quaerit, qui vult recedere ab amico;
omni consilio exacerbatur.
2 Non delectatur stultus prudentia
sed in revelatione cordis sui.
3 Cum venerit impius, veniet et contemptio,
et cum ignominia opprobrium.
4 Aqua profunda verba ex ore viri,
et torrens redundans fons sapientiae.
5 Accipere personam impii non est bonum,
ut declines iustum in iudicio.
6 Labia stulti miscent se rixis,
et os eius plagas provocat.
7 Os stulti ruina eius,
et labia ipsius laqueus animae eius.
8 Verba susurronis quasi dulcia,
et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.
9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo,
frater est viri dissipantis.
10 Turris fortissima nomen Domini;
ad ipsum currit iustus et exaltabitur.
11 Substantia divitis urbs roboris eius
et quasi murus excelsus in cogitatione eius.
12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis;
et, antequam glorificetur, humiliatur.
13 Qui prius respondet quam audiat,
stultitia est ei et contumelia.
14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam;
spiritum vero confractum, quis poterit sustinere?
15 Cor prudens possidebit scientiam,
et auris sapientium quaerit doctrinam.
16 Donum hominis dilatat viam eius
et ante principes deducit eum.
17 Qui prior in contentione loquitur, putatur iustus;
venit amicus eius et arguet eum.
18 Lites comprimit sors
et inter potentes quoque diiudicat.
19 Frater, qui offenditur, durior est civitate firma,
et lites quasi vectes urbium.
20 De fructu oris viri replebitur venter eius,
et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
21 Mors et vita in manu linguae;
qui diligunt eam, comedent fructus eius.
22 Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum
et hausit gratiam a Domino.
23 Cum obsecrationibus loquetur pauper,
et dives effabitur rigide.
24 Vir cum amicis concuti potest,
sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater.

Liber Proverbiorum, Caput 19

1  Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua,
quam qui torquet labia et est insipiens.
2 Ubi non est scientia animae, non est bonum;
et, qui festinus est pedibus, offendit. 
3 Stultitia hominis supplantat gressus eius,
et contra Deum fervet animo suo.
4 Divitiae addunt amicos plurimos;
pauper autem ab amico suo separatur.
5 Testis falsus non erit impunitus;
et, qui mendacia loquitur, non effugiet.
6 Multi blandiuntur faciei potentis,
et omnes amici sunt dona tribuenti.
7 Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum,
insu7per et amici procul recesserunt ab eo;
qui tantum verba sectatur, nihil habebit.
8 Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam,
et custos prudentiae inveniet bona. 
9 Falsus testis non erit impunitus;
et, qui loquitur mendacia, peribit.
10 Non decent stultum deliciae,
nec servum dominari principibus.
11 Doctrina viri mitigat iram eius,
et gloria eius est iniqua praetergredi.
12 Sicut fremitus leonis ita et regis ira,
et sicut ros super herbam ita et gratia eius.
13 Calamitas patris filius stultus;
et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier.
14 Domus et divitiae hereditas patrum,
a Domino autem uxor prudens.
15 Pigredo immittit soporem,
et anima dissoluta esuriet.
16 Qui custodit mandatum, custodit animam suam;
qui autem neglegit viam suam, mortificabitur.
17 Feneratur Domino, qui miseretur pauperis,
et vicissitudinem suam reddet ei.
18 Erudi filium tuum, dum spes est;
ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
19 Qui impatiens est, sustinebit multam;
et, si eum abripere vis, aliud appones.
20 Audi consilium et suscipe disciplinam,
ut sis sapiens in novissimis tuis.
21 Multae cogitationes in corde viri,
voluntas autem Domini permanebit.
22 Desiderabile in homine est misericordia eius;
et melior est pauper quam vir mendax.
23 Timor Domini ad vitam,
et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali.
24 Abscondit piger manum suam in catino
nec ad os suum applicat eam.
25 Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit;
si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam.
26 Qui affligit patrem et fugat matrem,
filius inhonestus et ignominiosus.
27 Acquiesce, fili, ut audias doctrinam
nec erres a sermonibus scientiae.
28 Testis iniquus deridet iudicium,
et os impiorum devorat iniquitatem.
29 Paratae sunt derisoribus virgae,
et plagae stultorum corporibus.

Liber Proverbiorum, Caput 20

1  Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera;
quicumque his delectatur, non erit sapiens.
2 Sicut rugitus leonis ita et terror regis:
qui provocat eum, peccat in animam suam.
3 Honor est homini separari a contentionibus;
omnes autem stulti miscentur contumeliis.
4 Propter frigus piger arare noluit;
mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.
5 Sicut aqua profunda consilium in corde viri,
sed homo sapiens exhauriet illud.
6 Multi homines misericordes vocantur;
virum autem fidelem quis inveniet?
7 Iustus, qui ambulat in simplicitate sua,
beatos post se filios derelinquet.
8 Rex, qui sedet in solio iudicii,
dissipat omne malum intuitu suo.
9 Quis potest dicere: “ Mundavi cor meum,
purus sum a peccato ”?
10 Pondus et pondus, mensura et mensura,
utrumque abominabile est apud Dominum.
11 Ex studiis suis intellegitur puer,
si munda et recta sint opera eius.
12 Aurem audientem et oculum videntem,
Dominus fecit utrumque.
13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat;
aperi oculos tuos et saturare panibus.
14 “ Malum est, malum est! ” dicit omnis emptor
et, cum recesserit, tunc gloriabitur.
15 Est aurum et multitudo gemmarum
et vas pretiosum labia scientiae.
16 Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni,
et pro extraneis aufer pignus ab eo.
17 Suavis est homini panis mendacii,
et postea implebitur os eius calculo. 
18 Cogitationes consiliis firmantur,
et dispensationibus tractanda sunt bella.
19 Ei, qui revelat mysteria et calumniatur
et dilatat labia sua, ne commiscearis.
20 Qui maledicit patri suo et matri,
exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.
21 Hereditas, ad quam festinatur in principio,
in novissimo benedictione carebit.
22 Ne dicas: “ Reddam malum ”;
exspecta Dominum, et liberabit te. 
23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus;
statera dolosa non est bona in oculis eius.
24 A Domino diriguntur gressus viri;
quis autem hominum intellegere potest viam suam?
25 Laqueus est homini inconsulte dicere: “ Sanctum! ”
et post vota retractare.
26 Ventilat impios rex sapiens
et incurvat super eos rotam.
27 Lucerna Domini spiraculum hominis,
quae investigat omnia secreta ventris.
28 Misericordia et veritas custodiunt regem,
et roboratur clementia thronus eius.
29 Ornamentum iuvenum fortitudo eorum,
et honor senum canities.
30 Livor vulneris absterget mala,
et plagae in secretioribus ventris.

Liber Proverbiorum, Caput 21

1  Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini:
quocumque voluerit, inclinabit illud.
2 Omnis via viri recta sibi videtur;
appendit autem corda Dominus.
3 Facere misericordiam et iudicium
magis placet Domino quam victimae.
4 Exaltatio oculorum et dilatatio cordis,
lucerna impiorum: peccatum.
5 Cogitationes sollertis semper in abundantiam;
omnis autem festinus semper in egestate est.
6 Qui congregat thesauros lingua mendacii,
vento impingetur ad laqueos mortis.
7 Violentia impiorum detrahet eos,
quia noluerunt facere iudicium.
8 Perversa via viri aliena est;
qui autem mundus est, rectum opus eius.
9 Melius est sedere in angulo domatis
quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
10 Anima impii desiderat malum;
non miserebitur proximo suo.
11 Multato derisore sapientior erit parvulus;
et, si instruatur sapiens, sumet scientiam.
12 Excogitat Iustus de domo impii,
ut praecipitet impios in malum.
13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,
et ipse clamabit, et non exaudietur.
14 Munus absconditum exstinguit iras,
et donum in sinu indignationem maximam.
15 Gaudium iusto est facere iudicium,
et ruina operantibus iniquitatem.
16 Vir, qui erraverit a via prudentiae,
in coetu umbrarum commorabitur.
17 Qui diligit convivia, in egestate erit;
qui amat vinum et pinguia, non ditabitur.
18 Redemptio pro iusto impius,
et pro rectis iniquus.
19 Melius est habitare in terra deserta
quam cum muliere rixosa et iracunda.
20 Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis,
et imprudens homo dissipabit illum.
21 Qui sequitur iustitiam et misericordiam,
inveniet vitam et iustitiam et gloriam.
22 Civitatem fortium ascendit sapiens
et destruit robur fiduciae eius.
23 Qui custodit os suum et linguam suam,
custodit ab angustiis animam suam.
24 Superbus et arrogans vocatur derisor,
qui operatur in ira superbiae.
25 Desideria occidunt pigrum;
noluerunt enim quidquam manus eius operari:
26 tota die concupiscit et desiderat;
qui autem iustus est, tribuet et non parcit.
27 Hostiae impiorum abominabiles,
eo magis quia offeruntur ex scelere.
28 Testis mendax peribit;
vir oboediens loquetur in victoriam.
29 Vir impius obfirmat vultum suum;
qui autem rectus est, corrigit viam suam.
30 Non est sapientia, non est prudentia,
non est consilium contra Dominum.
31 Equus paratur ad diem belli,
Dominus autem salutem tribuit.

Liber Proverbiorum, Caput 22,  versae 1-16

1  Melius est nomen bonum quam divitiae multae,
super argentum et aurum gratia bona.
2 Dives et pauper obviaverunt sibi:
utriusque operator est Dominus.
3 Callidus vidit malum et abscondit se;
simplices pertransierunt et afflicti sunt damno.
4 Praemium modestiae timor Domini,
divitiae et gloria et vita.
5 Spinae et laquei in via perversi,
custos autem animae suae longe recedit ab eis.
6 Institue adulescentem iuxta viam suam;
etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
7 Dives pauperibus imperat;
et, qui accipit mutuum, servus est fenerantis.
8 Qui seminat iniquitatem, metet mala
et virga irae suae consummabitur.
9 Qui bono oculo est, benedicetur,
de panibus enim suis dedit pauperi.
10 Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium;
cessabuntque causae et contumeliae.
11 Qui diligit cordis munditiam,
propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
12 Oculi Domini custodiunt scientiam,
et supplantantur verba iniqui.
13 Dicit piger: “ Leo est foris,
in medio platearum occidendus sum ”.
14 Fovea profunda os alienae;
cui iratus est Dominus, incidet in eam.
15 Stultitia colligata est in corde pueri,
et virga disciplinae fugabit eam.
16 Opprimis pauperem? Ipse augebit divitias suas.
Donas ditiori? Ipse egebis.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.