1 Parabolae Salomonis filii David regis Israel |
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam, ad intellegenda verba prudentiae; |
3 ad suscipiendam eruditionem doctrinae, iustitiam et iudicium et aequitatem, |
4 ut detur parvulis astutia, adulescenti scientia et recogitatio. |
5 Audiat sapiens et addet doctrinam, et intellegens dispositiones possidebit: |
6 animadvertet parabolam et allegoriam, verba sapientium et aenigmata eorum. |
7 Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. |
8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne reicias legem matris tuae, |
9 quia diadema gratiae sunt capiti tuo, et torques collo tuo. |
10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. |
11 Si dixerint: “ Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra; |
12 deglutiamus eos sicut infernus viventes et integros quasi descendentes in lacum: |
13 omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis; |
14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum ”; |
15 fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum. |
16 Pedes enim illorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem. |
17 Frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum. |
18 Ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas. |
19 Sic semitae omnis ad rapinam intenti: animam ipsius possidentis rapiunt. |
20 Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam, |
21 in capite viarum frequentium clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua: |
22 “ Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et derisores sibi derisionem cupient, et imprudentes odibunt scientiam? |
23 Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum meum et ostendam vobis verba mea. |
24 Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; |
25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. |
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum terror vobis advenerit, |
27 cum irruerit ut procella terror, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia ”. |
28 Tunc invocabunt me, et non exaudiam, instanter quaerent me et non invenient me, |
29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non elegerint |
30 nec acquieverint consilio meo et despexerint universam correptionem meam. |
31 Comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur. |
32 Aversio parvulorum interficiet eos, et securitas stultorum perdet illos. |
33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet et tranquillus erit timore malorum sublato.
|