1 Factum est autem in die, qua complevit Moyses habitaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius, |
2 obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus praefecti eorum, qui numerati fuerant, |
3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli; obtuleruntque ea in conspectu habitaculi. |
4 Ait autem Dominus ad Moysen: |
5 “ Suscipe ab eis, ut serviant in ministerio tabernaculi conventus, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui ”. |
6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. |
7 Duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson, iuxta id quod habebant necessarium. |
8 Quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari, secundum offficia sua sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. |
9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves, quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris. |
10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die, qua unctum est, oblationem suam ante altare. |
11 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris ”. |
12 Primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iudae. |
13 Fueruntque in ea scutula argentea pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utraque plena simila conspersa oleo in sacrificium, |
14 acetabulum ex decem siclis aureis plenum incenso, |
15 bos de armento et aries et agnus anniculus in holocaustum |
16 hircusque pro peccato; |
17 et in sacrificio pacificorum boves duo, arietes quinque, hirci quinque, agni anniculi quinque: haec est oblatio Naasson filii Aminadab. |
18 Secundo die obtulit Nathanael filius Suar dux de tribu Issachar |
19 scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, |
20 acetabulum aureum habens decem siclos plenum incenso, |
21 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
22 hircumque pro peccato; |
23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Nathanael filii Suar. |
24 Tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon |
25 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, |
26 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, |
27 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
28 hircumque pro peccato; |
29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec est oblatio Eliab filii Helon. |
30 Die quarto princeps filiorum Ruben Elisur filius Sedeur |
31 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, |
32 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, |
33 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
34 hircumque pro peccato; |
35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur. |
36 Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai |
37 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, |
38 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, |
39 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum, |
40 hircumque pro peccato; |
41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. |
42 Die sexto princeps filiorum Gad Eliasaph filius Deuel |
43 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, |
44 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, |
45 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum, |
46 hircumque pro peccato; |
47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Eliasaph filii Deuel. |
48 Die septimo princeps filiorum Ephraim Elisama filius Ammiud |
49 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, |
50 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, |
51 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum, |
52 hircumque pro peccato; |
53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud. |
54 Die octavo princeps filiorum Manasse Gamaliel filius Phadassur |
55 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, |
56 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, |
57 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
58 hircumque pro peccato; |
59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. |
60 Die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis |
61 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, |
62 et acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, |
63 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
64 hircumque pro peccato; |
65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis. |
66 Die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Ammisaddai |
67 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, |
68 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, |
69 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
70 hircumque pro peccato; |
71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. |
72 Die undecimo princeps filiorum Aser Phegiel filius Ochran |
73 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium, |
74 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, |
75 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
76 hircumque pro peccato; |
77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran. |
78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali Ahira filius Enan |
79 obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila oleo conspersa in sacrificium, |
80 acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, |
81 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
82 hircumque pro peccato; |
83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahira filii Enan. |
84 Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel in die, qua consecratum est: scutulae argenteae duodecim, phialae argenteae duodecim, acetabula duodecim, |
85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet una scutella, et septuaginta siclos haberet una phiala, id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii; |
86 acetabula aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere sanctuarii, id est simul auri sicli centum viginti; |
87 omnes boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim et libamenta eorum; hirci duodecim pro peccato. |
88 In hostias pacificorum omnes boves viginti quattuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta: haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. |
89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum testimonii, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
|