Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Numeri, Caput 32,  versae 6-15

6 Quibus respondit Moyses: “ Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?
7 Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in terram, quam eis daturus est Dominus?
8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram?
9 Cumque venissent usque ad Nehelescol, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent terram, quam eis Dominus dedit.
10 Qui iratus iuravit dicens:
11 "Non videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Iacob; nam noluerunt sequi me,
12 praeter Chaleb filium Iephonne Cenezaeum et Iosue filium Nun: isti secuti sunt Dominum!".
13 Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius.
14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel.
15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine iterum populum hunc circumducet, et vos causa eritis necis omnium ”.
Lire la suite:Liber Numeri, Caput 32

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.