1 Veneruntque filii Israel et omnis congregatio in de sertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco. |
2 Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron |
3 et versi in seditionem dixerunt: “ Utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino! |
4 Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra iumenta moriamur? |
5 Quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit nec vineas nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum? ”. |
6 Venitque Moyses et Aaron, relicta congregatione, ad introitum tabernaculi conventus corrueruntque proni in terram, et apparuit gloria Domini super eos. |
7 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
8 “ Tolle virgam et congrega populum, tu et Aaron frater tuus; et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, potabis congregationem et iumenta eius ”. |
9 Tulit igitur Moyses virgam, quae erat in conspectu Domini, sicut praeceperat ei. |
10 Et congregaverunt Moyses et Aaron populum ante petram, dixitque eis: “ Audite, rebelles; num de petra hac vobis aquam poterimus eicere? ”. |
11 Cumque elevasset Moyses manum percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et iumenta. |
12 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “ Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis ”. |
13 Hae sunt aquae Meriba, ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis. |