Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Numeri, Caput 20

Veneruntque filii Israel et omnis congregatio in de sertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco.
Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron
et versi in seditionem dixerunt: “ Utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino!
Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra iumenta moriamur?
Quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit nec vineas nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum? ”.
Venitque Moyses et Aaron, relicta congregatione, ad introitum tabernaculi conventus corrueruntque proni in terram, et apparuit gloria Domini super eos.
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
“ Tolle virgam et congrega populum, tu et Aaron frater tuus; et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, potabis congregationem et iumenta eius ”.
Tulit igitur Moyses virgam, quae erat in conspectu Domini, sicut praeceperat ei.
10 Et congregaverunt Moyses et Aaron populum ante petram, dixitque eis: “ Audite, rebelles; num de petra hac vobis aquam poterimus eicere? ”.
11 Cumque elevasset Moyses manum percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et iumenta.
12 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “ Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis ”.
13 Hae sunt aquae Meriba, ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis.
14 Misit nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: “ Haec mandat frater tuus Israel: Nosti omnem laborem, qui apprehendit nos,
15 quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Aegyptii et patres nostros,
16 et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos miseritque angelum, qui eduxerit nos de Aegypto. Ecce nos in urbe Cades, quae est in extremis finibus tuis, positi
17 obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam: non ibimus per agros nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis; sed gradiemur via regia, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos ”.
18 Cui respondit Edom: “ Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi ”.
19 Dixeruntque filii Israel: “ Per tritam gradiemur viam et, si biberimus aquas tuas ego et pecora mea, dabo, quod iustum est: nulla erit in pretio difficultas; tantum velociter transeamus ”.
20 At ille respondit: “ Non transibis! ”. Statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti
21 nec voluit acquiescere Israeli, ut concederet transitum per fines suos; quam ob rem divertit ab eo Israel.
22 Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor,
23 ubi locutus est Dominus ad Moysen et Aaron in monte Hor, qui est in finibus terrae Edom:
24 “ Congregabitur, inquit, Aaron ad populum suum. Non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod rebelles fuistis ori meo ad aquas Meriba.
25 Tolle Aaron et Eleazarum filium eius cum eo et duces eos in montem Hor.
26 Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium eius: Aaron colligetur et morietur ibi ”.
27 Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus, et ascenderunt in montem Hor coram omni congregatione.
28 Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium eius. Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro.
29 Omnis autem congregatio videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus tota domus Israel.

Liber Numeri, Caput 21

Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos.
At Israel voto se Domino obligans ait: “ Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius ”.
Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma.
Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris.
Locutusque contra Deum et Moysen ait: “ Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo ”.
Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel.
Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: “ Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes ”. Oravitque Moyses pro populo.
Et locutus est Dominus ad eum: “ Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet ”.
Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
10 Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth,
11 unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam.
12 Et inde moventes venerunt ad torrentem Zared;
13 quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos.
14 Unde dicitur in libro bellorum Domini:
“ Vaheb in Supha
et torrentes Arnon.
15 Scopuli torrentium inclinati sunt
in habitationem Ar
et recumbunt in finibus Moabitarum ”.
16 Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: “ Congrega populum, et dabo ei aquam ”.
17 Tunc cecinit Israel carmen istud:
“ Ascendat puteus. Concinite ei.
18 Puteus, quem foderunt principes
et paraverunt duces populi
in sceptris et in baculis suis ”.
De solitudine in Matthana;
19 de Matthana in Nahaliel; de Nahaliel in Bamoth;
20 de Bamoth in vallem, quae est in regione Moab in vertice Phasga, qui respicit contra desertum.
21 Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens:
22 “ Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos ”.
23 Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel.
24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.
25 Tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorraei, in Hesebon scilicet et viculis eius.
26 Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon.
27 Idcirco dicitur in proverbio:
“ Venite in Hesebon!
Aedificetur et construatur civitas Sehon!
28 Ignis egressus est de Hesebon,
flamma de oppido Sehon
et devoravit Ar Moabitarum
et deglutivit excelsa Arnon.
29 Vae tibi, Moab;
peristi, popule Chamos!
Dedit filios eius in fugam
et filias in captivitatem
regi Amorraeorum Sehon.
30 Iecimus sagittas in eos,
disperiit Hesebon usque Dibon.
Vastavimus usque Nophe
et usque Medaba ”.
31 Habitavit itaque Israel in terra Amorraei.
32 Misitque Moyses, qui explorarent Iazer, cuius ceperunt viculos et expulerunt Amorraeos, qui erant ibi.
33 Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai.
34 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon ”.
35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internecionem; et possederunt terram illius.

Liber Numeri, Caput 22

Profectique castrametati sunt filii Israel in campestri bus Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est.
Videns autem Balac filius Sephor omnia, quae fecerat Israel Amorraeo,
valde metuit Moab populum, quia multus erat. Et cum pertimeret Moab filios Israel,
dixit ad maiores natu Madian: “ Nunc carpet haec congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas campi carpere ”.
Balac filius Sephor erat eo tempore rex in Moab.
Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: “ Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me.
Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris ”.
Perrexeruntque seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac,
ille respondit: “ Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus ”. Manentibus illis apud Balaam,
venit Deus et ait ad eum: “ Quid sibi volunt homines isti apud te? ”.
10 Respondit: “ Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me
11 dicens: "Ecce populus, qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae; veni et maledic ei pro me, si quo modo possim pugnans abigere eum".
12 Dixitque Deus ad Balaam: “Noli ire cum eis neque maledicas populo, quia benedictus est ”.
13 Qui mane consurgens dixit ad principes: “ Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum ”.
14 Reversi principes dixerunt ad Balac: “ Noluit Balaam venire nobiscum ”.
15 Rursum ille multo plures et nobiliores, quam ante miserat, misit.
16 Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: “ Sic dicit Balac filius Sephor: "Ne cuncteris venire ad me;
17 paratus sum honorare te et, quidquid volueris, dabo tibi. Veni et maledic pro me populo isti" ”.
18 Respondit Balaam: “ Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero transgredi verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar.
19 Obsecro, ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus ”.
20 Venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: “ Si vocare te venerunt homines isti, surge et vade cum eis, ita dumtaxat, ut, quod tibi praecepero, facias ”.
21 Surrexit Balaam mane et, strata asina sua, profectus est cum eis.
22 Et iratus est Deus, cum profectus esset; stetitque angelus Domini in via contra Balaam, ut adversaretur ei, qui insidebat asinae et duos pueros habebat secum.
23 Cernens asina angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu sua, avertit se de itinere et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere,
24 stetit angelus Domini in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur.
25 Quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam;
26 et angelus Domini iterum transiens ad locum angustum, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
27 Cumque vidisset asina stantem angelum Domini, concidit sub pedibus sedentis; qui iratus vehementius caedebat fuste latera eius.
28 Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: “ Quid feci tibi? Cur percutis me ecce iam tertio? ”.
29 Respondit Balaam: “ Quia illusisti mihi. Utinam haberem gladium, ut te interficerem! ”.
30 Dixit asina: “ Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? Dic quid simile umquam fecerim tibi ”. At ille ait: “ Numquam ”.
31 Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum pronus in terram.
32 Cui angelus Domini: “ Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua mihique contraria.
33 Et videns me asina declinavit ter a me; nisi declinasset, te occidissem et illam vivam reliquissem ”.
34 Dixit Balaam: “ Peccavi nesciens quod tu stares contra me in via; et nunc, si displicet tibi, revertar ”.
35 Ait angelus Domini: “ Vade cum istis et cave, ne aliud, quam praecepero tibi, loquaris ”. Ivit igitur cum principibus Balac.
36 Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon;
37 dixitque ad Balaam: “ Nonne misi nuntios, ut vocarem te? Cur non statim venisti ad me? An quia honorare te nequeo? ”.
38 Cui ille respondit: “ Ecce adsum; numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? ”.
39 Perrexerunt ergo simul et venerunt in Cariathusoth.
40 Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes, qui cum eo erant.
41 Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi.

Liber Numeri, Caput 23

Dixitque Balaam ad Balac: “ Aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes ”.
Cumque fecisset iuxta sermonem Balaam, imposuerunt vitulum et arietem super aram.
Dixitque Balaam ad Balac: “ Sta paulisper iuxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus; et, quodcumque imperaverit, loquar tibi ”. Cumque abiisset in collem nudum,
occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: “ Septem, inquit, aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper ”.
Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait: “ Revertere ad Balac et haec loqueris ”.
Reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum;
assumptaque parabola sua, dixit:
“ De Aram adduxit me Balac,
rex Moabitarum de montibus orientis:
"Veni, inquit, et maledic pro me Iacob;
propera et detestare Israel!".
Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus?
Qua ratione detester, quem Dominus non detestatur?
De summis silicibus video eum
et de collibus considero illum:
populus solus habitabit
et inter gentes non reputabitur.
10 Et quis dinumerare possit pulverem Iacob
et quis numeravit arenam Israel?
Moriatur anima mea morte iustorum,
et fiant novissima mea horum similia ”.
11 Dixitque Balac ad Balaam: “ Quid est hoc, quod agis? Ut malediceres inimicis meis, vocavi te, et tu e contrario benedicis eis! ”.
12 Cui ille respondit: “ Num aliud possum loqui, nisi quod iusserit Dominus? ”.
13 Dixit ergo Balac: “ Veni mecum in alterum locum, unde partem Israel videas et totum videre non possis; inde maledicito ei ”.
14 Cumque duxisset eum in campum speculatorum super verticem montis Phasga, aedificavit septem aras imposuitque supra vitulum atque arietem.
15 Et dixit Balaam ad Balac: “ Sta hic iuxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam ”.
16 Cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius, ait: “ Revertere ad Balac et haec loqueris ei ”.
17 Reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: “ Quid, inquit, locutus est Dominus? ”.
18 At ille, assumpta parabola sua, ait:
“ Surge, Balac, et ausculta;
audi, fili Sephor.
19 Non est Deus quasi homo, ut mentiatur,
nec ut filius hominis, ut mutetur.
Numquid dixit et non faciet?
Locutus est et non implebit?
20 Ad benedicendum adductus sum,
benedictionem prohibere non valeo.
21 Non conspicitur malum in Iacob,
nec videtur calamitas in Israel.
Dominus Deus eius cum eo est,
et clangor regis in illo.
22 Deus eduxit illum de Aegypto,
sicut cornua bubali est ei.
23 Non est augurium in Iacob,
nec divinatio in Israel.
Temporibus suis dicetur Iacob et Israeli
quid operatus sit Deus.
24 Ecce populus ut leaena consurget,
et quasi leo erigetur;
non accubabit, donec devoret praedam
et occisorum sanguinem bibat ”.
25 Dixitque Balac ad Balaam: “ Nec maledicas ei, nec benedicas! ”.
26 Et ille ait: “ Nonne dixi tibi quod, quidquid mihi Dominus imperaret, hoc facerem? ”.
27 Et ait Balac ad eum: “ Veni, et ducam te ad alРѕum locum, si forte placeat Deo, ut inde maledicas ei ”.
28 Cumque duxisset eum super verticem montis Phegor, qui respicit solitudinem,
29 dixit ei Balaam: “ Aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes ”.
30 Fecit Balac, ut Balaam dixerat, imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.

Liber Numeri, Caput 24

Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino, ut be nediceret Israeli, nequaquam abiit, ut ante perrexerat, ut augurium quaereret; sed dirigens contra desertum vultum suum
et elevans oculos vidit Israel commorantem per tribus suas et, irruente in se spiritu Dei,
assumpta parabola sua, ait:
“ Dixit Balaam filius Beor,
dixit homo, cuius apertus est oculus,
dixit auditor sermonum Dei,
qui visionem Omnipotentis intuitus est,
qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius.
Quam pulchra tabernacula tua, Iacob,
et tentoria tua, Israel!
Ut valles dilatantur,
ut horti iuxta fluvios irrigui,
ut aloe, quam plantavit Dominus,
quasi cedri prope aquas.
Fluet aqua de situlis eius,
et semen illius erit in aquis multis. Extolletur super Agag rex eius,
et elevabitur regnum illius.
Deus eduxit illum de Aegypto,
sicut cornua bubali est ei.
Devorabit gentes, hostes suos,
ossaque eorum confringet
et perforabit sagittis.
Accubans dormit ut leo,
et quasi leaena, quis suscitare illum audebit?
Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus;
qui maledixerit tibi, maledictus erit! ”.
10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait: “ Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus iam tertio benedixisti!
11 Revertere nunc ad locum tuum! Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito ”.
12 Respondit Balaam ad Balac: “ Nonne iam nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi:
13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero praeterire sermonem Domini, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo, sed, quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?
14 Et nunc, pergens ad populum meum dabo consilium, quid populus hic populo tuo faciat extremo tempore ”.
15 Sumpta igitur parabola sua, rursum ait:
“ Dixit Balaam filius Beor,
dixit homo, cuius apertus est oculus,
16 dixit auditor sermonum Dei,
qui novit doctrinam Altissimi
et visiones Omnipotentis videt,
qui cadens apertos habet oculos.
17 Video eum, sed non modo;
intueor illum, sed non prope.
Oritur stella ex Iacob,
et consurgit virga de Israel;
et percutit tempora Moab
et verticem omnium filiorum Seth.
18 Et erit Idumaea possessio eius,
et hereditas eius Seir, inimicus eius; Israel vero fortiter aget.
19 De Iacob erit, qui dominetur
et perdat reliquias civitatis ”.
20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam suam ait:
“ Principium gentium Amalec,
cuius extrema perdentur ”.
21 Vidit quoque Cinaeum et, assumpta parabola sua, ait:
“ Robustum quidem est habitaculum tuum,
et in petra positus nidus tuus.
22 Erit in combustionem Cain,
donec Assur capiat te ”.
23 Assumptaque parabola sua, iterum locutus est:
“ Heu! Quis vivet,
quando ista faciet Deus?
24 Venient naves de Cetthim,
superabunt Assyrios vastabuntque Heber;
et ad extremum etiam ipsi peribunt ”.
Surrexitque Balaam et reversus est in locum suum; Balac quoque via, qua venerat, rediit.

Liber Numeri, Caput 25

Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab,
quae vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Et illi comederunt et adoraverunt deos earum;
et adhaesit Israel Baalphegor. Et iratus Dominus
ait ad Moysen: “ Tolle cunctos principes populi et suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel ”.
Dixitque Moyses ad iudices Israel: “ Occidat unusquisque proximos suos, qui adhaeserunt Baalphegor ”.
Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad Madianitin, vidente Moyse et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi conventus.
Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio congregationis et, arrepta lancea,
ingressus est post virum Israelitem in cubiculum et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem, in locis genitalibus; cessavitque plaga a filiis Israel.
Et occisi sunt viginti quattuor milia hominum.
10 Dixitque Dominus ad Moysen:
11 “ Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo.
12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei,
13 et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel ”.
14 Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zamri filius Salu dux de cognatione et tribu Simeonis;
15 porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis tribus in Madian.
16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
17 “ Pugnate contra Madianitas et percutite eos,
18 quia ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phegor et in negotio Cozbi filiae ducis Madian sororis eorum, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phegor ”.
Lire la suite:Liber Numeri, Caput 26

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.