Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 27,  versae 35-56

35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
36 et sedentes servabant eum ibi.
37 Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “ Hic est Iesus Rex Iudaeorum ”.
38 Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
39 Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
40 et dicentes: “ Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce! ”.
41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:
42 “ Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum.
43 Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: “Dei Filius sum” ”.
44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.
46 Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “ Eli, Eli, lema sabacthani? ”, hoc est: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”.
47 Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: “ Eliam vocat iste ”.
48 Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.
49 Ceteri vero dicebant: “ Sine, videamus an veniat Elias liberans eum ”.
50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum.
51 Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt;
52 et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt
53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis.
54 Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “ Vere Dei Filius erat iste! ”.
55 Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei;
56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.