Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 19,  versae 3-12

Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: “ Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? ”.
Qui respondens ait: “ Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos
et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?".
Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”.
Dicunt illi: “ Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? ”.
Ait illis: “ Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit.
Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ”.
10 Dicunt ei discipuli eius: “ Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere ”.
11 Qui dixit eis: “ Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat ”.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.