Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 16,  versae 3-12

3 et mane: “Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum”. Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis.
4 Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae ”. Et, relictis illis, abiit.
5 Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere.
6 Iesus autem dixit illis: “ Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ”.
7 At illi cogitabant inter se dicentes: “ Panes non accepimus!”.
8 Sciens autem Iesus dixit: “ Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis?
9 Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis?
10 Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis?
11 Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ”.
12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.