Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 14

In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu
et ait pueris suis: “ Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo ”.
Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.
Dicebat enim illi Ioannes: “ Non licet tibi habere eam ”.
Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant.
Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi,
unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset.
At illa, praemonita a matre sua: “ Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae ”.
Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari
10 misitque et decollavit Ioannem in carcere;
11 et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae.
12 Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu.
13 Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
14 Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.
15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”.
16 Iesus autem dixit eis: “ Non habent necesse ire; date illis vos manducare ”.
17 Illi autem dicunt ei: “ Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ”.
18 Qui ait: “ Afferte illos mihi huc ”.
19 Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
20 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos.
21 Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
22 Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
23 Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.
24 Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus.
25 Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.
26 Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “ Phantasma est ”, et prae timore clamaverunt.
27 Statimque Iesus locutus est eis dicens: “ Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ”.
28 Respondens autem ei Petrus dixit: “ Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ”.
29 At ipse ait: “ Veni! ”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum.
30 Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “ Domine, salvum me fac! ”.
31 Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “ Modicae fidei, quare dubitasti? ”.
32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
33 Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “ Vere Filius Dei es! ”.
34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret.
35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes,
36 et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 15

Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes:
“ Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant ”.
Ipse autem respondens ait illis: “ Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?
Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".
Vos autem dicitis: “Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit,
non honorificabit patrem suum”; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram.
Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens:
"Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me;
sine causa autem colunt me
docentes doctrinas mandata homi num" ”.
10 Et convocata ad se turba, dixit eis: “ Audite et intellegite:
11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem! ”.
12 Tunc accedentes discipuli dicunt ei: “ Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt? ”.
13 At ille respondens ait: “ Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
14 Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent ”.
15 Respondens autem Petrus dixit ei: “ Edissere nobis parabolam istam ”.
16 At ille dixit: “ Adhuc et vos sine intellectu estis?
17 Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur?
18 Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem.
19 De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae.
20 Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem ”.
21 Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis.
22 Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “ Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur ”.
23 Qui non respondit ei verbum.
Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “ Dimitte eam, quia clamat post nos ”.
24 Ipse autem respondens ait: “ Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ”.
25 At illa venit et adoravit eum dicens: “ Domine, adiuva me! ”.
26 Qui respondens ait: “ Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”.
27 At illa dixit: “ Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum ”.
28 Tunc respondens Iesus ait illi: “ O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis ”. Et sanata est filia illius ex illa hora.
29 Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi.
30 Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos,
31 ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel.
32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “ Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ”.
33 Et dicunt ei discipuli: “ Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? ”.
34 Et ait illis Iesus: “ Quot panes habetis? ”. At illi dixerunt: “ Septem et paucos pisciculos ”.
35 Et praecepit turbae, ut discumberet super terram;
36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis.
37 Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
38 Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos.
39 Et dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan.

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 16

Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis.
At ille respondens ait eis: “ Facto vespere dicitis: “Serenum erit, rubicundum est enim caelum”;
et mane: “Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum”. Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis.
Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae ”. Et, relictis illis, abiit.
Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere.
Iesus autem dixit illis: “ Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ”.
At illi cogitabant inter se dicentes: “ Panes non accepimus!”.
Sciens autem Iesus dixit: “ Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis?
Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis?
10 Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis?
11 Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ”.
12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.
13 Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: “ Quem dicunt homines esse Filium hominis?”.
14 At illi dixerunt: “ Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ”.
15 Dicit illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”.
16 Respondens Simon Petrus dixit: “ Tu es Christus, Filius Dei vivi ”.
17 Respondens autem Iesus dixit ei: “ Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est.
18 Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.
19 Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis ”.
20 Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.
21 Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
22 Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: “ Absit a te, Domine; non erit tibi hoc ”.
23 Qui conversus dixit Petro: “ Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum! ”.
24 Tunc Iesus dixit discipulis suis: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
28 Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo ”.

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 17

Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.
Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.
Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “ Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”.
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.
Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “ Surgite et nolite timere ”.
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “ Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ”.
10 Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “ Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? ”.
11 At ille respondens ait: “ Elias quidem venturus est et restituet omnia.
12 Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis ”.
13 Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
14 Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum
15 et dicens: “ Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam.
16 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum ”.
17 Respondens autem Iesus ait: “ O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me ”.
18 Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
19 Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: “ Quare nos non potuimus eicere illum? ”.
20 Ille autem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut
granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis ”.

...
22 Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum,
23 et occident eum, et tertio die resurget ”. Et contristati sunt vehementer.
24 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: “ Magister vester non solvit didrachma? ”.
25 Ait: “ Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “ Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ”.
26 Cum autem ille dixisset: “ Ab alienis ”, dixit illi Iesus: “ Ergo liberi sunt filii.
27 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ”.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.