Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Marcum, Caput 9,  versae 33-40

33 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “ Quid in via tractabatis? ”.
34 At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.
35 Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “ Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ”.
36 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis:
37 “ Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ”.
38 Dixit illi Ioannes: “ Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ”.
39 Iesus autem ait: “ Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me;
40 qui enim non est adversum nos, pro nobis est.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.