Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Marcum, Caput 6,  versae 1-30

Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lum discipuli sui.
Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in illo.
Et dicebat eis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ”.
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit;
et mirabatur propter incredulitatem eorum.
Et circumibat castella in circuitu docens.
Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos;
et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes,
sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis.
10 Et dicebat eis: “ Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde.
11 Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”.
12 Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent;
13 et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.
14 Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ”.
15 Alii autem dicebant: “ Elias est ”. Alii vero dicebant: “ Propheta est, quasi unus ex prophetis ”.
16 Quo audito, Herodes aiebat: “ Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ”.
17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
18 Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”.
19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat:
20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat.
21 Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae,
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “ Pete a me, quod vis, et dabo tibi ”.
23 Et iuravit illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ”.
24 Quae cum exisset, dixit matri suae: “ Quid petam? ”. At illa dixit: “ Caput Ioannis Baptistae ”.
25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “ Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ”.
26 Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere;
27 et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere
28 et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae.
29 Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.
30 Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.