1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. |
2 Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. |
3 Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. |
4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. |
5 Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “ Fili, dimittuntur peccata tua ”. |
6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: |
7 “ Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”. |
8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: “ Quid ista cogitatis in cordibus vestris? |
9 Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”? |
10 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico - : |
11 Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ”. |
12 Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “ Numquam sic vidimus! ”. |
13 Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. |
14 Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”. Et surgens secutus est eum. |
15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum. |
16 Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ”. |
17 Et Iesus hoc audito ait illis: “ Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ”. |
18 Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: “ Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ”. |
19 Et ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; |
20 venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die. |
21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit. |
22 Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ”. |
23 Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas. |
24 Pharisaei autem dicebant ei: “ Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ”. |
25 Et ait illis: “ Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? |
26 Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ”. |
27 Et dicebat eis: “ Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; |
28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ”.
|